Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend300. C. BarlaeusGa naar voetnoot5). (L.B.)Hoc ipso die, summo mane, honorarium Principis Auriaci in manus Junonis meaeGa naar voetnoot6) devenit, quae - nosti opinor indolem huius sexus - aureo illo imbre perfusa frontem laetius exporrexit, et diem hunc inter auspicatos habere coepit. Ego, mi Hugeni, Jovem illum, non Dictaeum, sed Batavum colo venerorque, non solum ob insignem munificentiam, qua me supra meriti mei sortem inauravit, sed quod in eorum numero me esse voluerit, quibus se quicquam debere | |
[pagina 196]
| |
iudicavit stirps Nassovica. Ubi occasio feret, summas Illustrissimo Principi gratias meis verbis age, si, ut hoc fiat, necessum putaveris, et aulae officia moresque exigant. In his enim plane ἄγροιϰος sum et pene ad pudorem stupidus. Sed quibus tandem verbis apud te nomina mea expungam, qui tot humanitatis tuae testimonijs et nunc hoc ipso beneficio me totum tibi obaeratum fateor. Tu hederam suspendisti vino non vendibili. Tu litterarias nostras merces Principi encomijs tuis commendasti et scriptis meis tantum authoritatis ac precij conciliasti, ut luculentum adeo ijs ἀντίδωρον decreverit. Forte in heroicam mentem subijt illud SalustijGa naar voetnoot1): Armis, quam munificentia, vinci principem, minus flagitiosum est. Ego, quum alia ratione non possem, haec benevolentiae tuae erga me argumenta grata ac perpetua animi recordatione circumferam, et bene de Republica ac Principe et re litteraria pro ingenij mei modulo merendo operam dabe, ne beneficium illud perierit. Vale, vir clarissime, et nos porro amarc perge. Lugd. Batav., XXIV Decemb. MDCXXV. |
|