Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend299. Aan C. Barlaeus. (K.A.)Senties haud frustra praefatum fuisse me, non fore ut pro merito te compellarem, Barlaee doctissime, si quando ex munificentia Principis mei compellandi te occasionem nactus essem. Adeo nempe vestigijs Mauritij insistimus, ut latum unguem ab eius consuetudine decedere nefas putemus. Ex quo igitur sciscitati comperimus, raro illum hanc summulam excessisse, ilicet tanti Barlaeus est et omnis illa eruditio, nisi, quod hac occasione vario de te sermone habito totus, quantum potui, optimo Principi innotuisti; hoc quoque non nihili aestimandum est ..... Hag., Decemb. 1625Ga naar voetnoot4). |
|