Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend280. Aan R. Thorius, C. Calandrini en J. BrouartGa naar voetnoot1). (K.A.)Si in otio estis, viri amicissimi, bene est, ego quidem non sum, ex quo Ill.mi Principis mandatis devinctam teneo mentem manumque. Otiorum tamen, quibus paullo ante mutatam rerum mearum faciem ita defunctus fui, ut qui statueram non otiari amplius, copiam vobis per me ipsum ne nunc quidem denegandam censui. Accipite ista et legite quasi ultimos exulantis Musae conatus et eadem chordâ non alias oberraturae. Alio nunc prorsus, alio revellor, quod rerum aulicarum peritissimi nescire non potestis. Vobis autem avellar nunquam, si pergitis me amare, qui vos in animo circumgesto. Raptim, Hag., 15o Cal. Septemb. (= 18 Aug.) 1625. |
|