266. Aan C. Barlaeus. (K.A.)
Quam ego suaviter mihi imponam, nisi, cum te video et illum affectum et insignes iambos, quos, pene dixerim, videris inscripsisse non mihi, splendide mentitos amicos fatear, qui vel bonae fidei jacturâ conciliatum te mihi voluerunt. Praeconia illa igitur et non alibi minori merito decretam lauream ne attingo quidem. Tempori illa permitto et arctiori amicitiae, quam, ut sero nunc postulas, pridem virtuti atque meritis eximijs doctrinae tuae devotam, ita nec laudibus alibi venalem scito. Eâdem operâ, mi Barlaee, certiorem te faxo, quam ego illas nec promereor, nec affecto. Quod per occasionem libelli mox edendi insignium virorum suffragijs muniri volui adversus hominum linguacissimos quosdam, quorum aegre hodie insaniam evasurus videbar, ut in detrectationem proclive saeculum est, si vel solus ignoscis, gratulor mihi de fronte perfricta, quâ tibi quoque nominis ignoti tutelam extorquere sustinui. Gratias ultro non ago; sufficiat, quaeso, habere illas, ne quid sub hoc calamo detrimenti capiant, quem ego deficere fateor exprimendo, quanto mihi olim in pretio, quanto nunc in cultu sis. Testabor tamen re, verbis ac gestu, quantum ulla feret occasio. Hisce verbis quod nunc deest, humanissimos lenones amicitiae nostrae, Verburchium et Brosterhusium, non illibenter suppleturos confido, quibus cum te debeo, magnam mei partem debere profiteor. Hag., 5 Id. (11) May CIƆIƆCXXV.