Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend252. J. BrosterhuisenGa naar voetnoot6). (L.B.)VerburgiusGa naar voetnoot7) noster peste quidem non affligiturGa naar voetnoot8), quod vel ipse percipiat, vel ego sciam, vel ulli ex Asclepiadum prosapia aut uroscopia, aut scoromantia, aut per Jovem coprophagia indicare aut contraindicare queat. Verum ille non multo mane, longo post tempore quam Aurora relinquit roseum cubile, cum sempiterno Tithone vix tandem stragulis excussus, symptoma quoddam, endemium quidem, sed salubre, patitur ex atrophiae genere, cardialgiam culinarem appellaret quis; sed medelam in promptu habet, ϰαρπὸν ἀρούρας. Nihilominus symptoma symptomati συμπίπτει, nam postquam ille et convictores πόσιος ϰαὶ ἐδητὸος ἐξ ἔρον ἕντο, ut plurimum risu inextinguibili dissolvitur, et ni generosum meracum aut nobilis peti fumus succurrat, actum foret de maxillis, praecordiis | |
[pagina 175]
| |
et splene facetissimi amici. Haec sunt, quae de ejus dispositione tanquam oculatus et auritus testis referre potuit..... Lugd. Batavor., festinanter. XV Cal. Feb. (= 18 Jan.) A.i CIƆIƆCXXV. D. Verburgius te quam officiosissime salutat. |
|