Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 144]
| |
212. J. CatsGa naar voetnoot1). (L.B.).Coram tuis respondere animus mihi erat, mi Huygens, sed, cum quaedam urbis huius negotia me per aliquot dies hic detineant, en tibi responsum. Me rem fecisse editione Emblematum nostrorum scio a quibusdam putari, et forsitan non sine lucello aliquo id opus - si dijs placet - in publicum prodiisset, nisi homines quidam nequam id intervertissent. Rem dicam: meis impensis et meo marte editionem istam - ignarus rerum - moliebar; ipse tabellas aeneas fieri, ipse imprimi curabam; nullum eo tempore praelum ad id in Zelandia, nullus qui imprimeret; homines novi a me ad hoc institutiGa naar voetnoot2), qui praeter imperitiam - quâ nihil recte fit - etiam malam fidem adferebant; adeo ut innumera folia corrupta - folium autem singulum liber est - innumera fere malâ fide ablata aut in mala nomina redacta. Id causam dedit, ut exemplaria omnia una cum tabellis aeneis Wilhelmo JansonioGa naar voetnoot3) venderem; is mihi in bonâ ac asperâ moneta id quod promiserat bona fide persolvit, fateor, sed si rationem ineam omnium expensarum et rerum male deperditarum, credo parum aut nihil in lucro residuum futurum, presertim si interusurium temporis huc accedat; sex centum enim libras flandrias et amplius expenderam, quas per partes cum magno temporis intervallo recipere mihi fuit necesse. Ex eo Vennijs fratribusGa naar voetnoot4) mea permisi, qui exemplaribus, picturis, libris, alijs elegantijs id honeste compensant, vel aliter, si ita visum, agunt; sumptus omnes ferunt, tabellas aeneas, quâ mihi commodum videtur, inserunt. Quid tibi iam animi sit, aut cum ipsis, vel cum alijs contrahere, nescio. Id mihi extra dubium videtur eum, cui auctor opus aliquod permisit, etiam inscio autore, privilegium impetrare posse, et autori ipsi id obstare; aliquo enim concesso et illud concessum censetur, sine quo prima illa concessio commode expediri non potest. Commode autem opus aliquod, poeticum quod genium habet, ut tua solent, sine privilegio non potest typis excudi, quia statim inveniuntur qui falcem mittunt in alienam messem, ut nuper et in tuis et in nostris accidisse ipse narrasGa naar voetnoot5). De novis liberum tuum est arbitrium. Plura ubi, Deo volente, te salvum salvus visurus sum...... Raptim, Dordrechti, XIIIo Novemb. 1623. |
|