Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend211. Aan J. CatsGa naar voetnoot1). (K.A.)Nog steeds heb ik last van mijne oogen; lezen gaat moeilijk, schrijven iets beter. ‘Typographum adfore etiam ab alijs didici, quo scilicet litem Amstelodamensi cuidam intentet, homini nequam et male feriato, qui de tuis nonnulla et mea omnia, despecta privilegij autoritate, suis typis recuditGa naar voetnoot2). At ego alio nunc avellor, et Batavi mei, etiam hac in urbe, operam suam ultro oblatum eunt, ex quo de nova editione rumusculum accepereGa naar voetnoot3). Characteres item et chartam et tabellas aeneas quot, quales, quantas iniunxero? Solve, sis, nodum iuris. Quid si simul et priora illa cum novis edere animus ferat, censes obstare autori privilegium, quod tertius, ipso non convento, impetraveritGa naar voetnoot4)? Aliunde suggerunt, egregium tibi lucellum ab editione emblematum obvenisseGa naar voetnoot5). Si verum narrant, quaeso nunc ut ne celaveris amicos rei faciendae compendium; fateor operum tuorum dignitatem nihil non praecipui meruisse. AutGa naar voetnoot6) fallor tamen, aut ista typographorum aviditas aliquo etiam mihi cessura est, si provide dispicitur. Denique tu is eris, qui tironem utile dulci miscere docueris, qua re punctum omne ferri aiuntGa naar voetnoot7). Si credis coram ista commodius tractatum iri, urgeo ego, ut ne literarum molestiam detrectes, quam spondeo circa has tricas ultimam fore. Quid enim, si typographus ante comitia vestra inermem adoritur? Adde quod, quo propius ad nos accedis, rarius te video, quae tua nunc circa Rempublicam assidua exercitatio est. Itaque dum vacas - si tum hoc unquam - amicorum esto’. 8o 9b. (Nov.) 1623. |
|