Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend210. J. CatsGa naar voetnoot8). (L.B.)Ita est, mi vir, negotium non iudicium familiae erciscundae nobis fuit; amice, tacite, et inter privatos parietes omnia acta, peracta. et tamen non sine aliquo meo tedio, cum a nulla re adeo aversum mihi ingenium, atque a re pecuniaria et a tricis rationum. Sed quid hoc malum est! tene, mi Huygens, oculis laborare, adeo ut cum medicis tibi res? Omnes Musas testor, et amicum illud tuum caput, doleo ex animo, doleo, inquam, tuam vicem. Nam quid precor homini litterato, et libris addicto magis durum ac tediosum quam illa parte dolere, qua vitam, | |
[pagina 143]
| |
qua delitias omnes, qua animam, ut ita dicam, prope haurit? At non oculorum modo, sed et ipsius cerebri usum controversum tibi faciunt medici. Id sane ex homine truncum est facere, et in homine improbam illam Siren, desidiam inquam, fovere, monstrum a te sane quam maxime alienum. Sat enim scio citius clavam e manu Herculis, quam tibi libros aut meditationes extorserint. At parendum tamen, mi homo, criticis istis nostrorum corporum. Quid enim; si helluoni cibo, ebrioso potione abstinendum, quia scilicet ab excessu uterque suo aegrotat, quidni et tu a libris, a scriptione, a meditatione desistas, quibus optimam tui partem, Palladium illud corporis, nimis exagitas et exsuccum reddis? Ad ea tamen quod attinet, quae iam nunc tibi in carta, ne nobis ista, ne aliis, ne patriae, ne seculo invideas, etiam atque etiam rogo. De typographo securus esto; ipse brevi, ut intelligo, hic sese sistet et, si tua ille, ego ipsum probe novi, omnia ex voto tibi praestabit. Finio et Deum Opt. Max. ex animo precor, ut te nobis, oculos tibi servet incolumes. Vale. 3 Novemb. 1623. Dordrechti. |
|