Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend208. Aan J. CatsGa naar voetnoot10). (K.A.).Si familiae erciscundae negotium profligastis, atque iterum tuus es, amplissime Catsi, esto nunc paullisper meus quoque. Ex quo postremum te conveni, pedem pene domo non extuli, cum molestissimo morborum perpetuo colluctatus. Is circa hos oculos est, quorum | |
[pagina 142]
| |
ingravescens quotidie malum medicorum curae serio tradendos monuit. Gessi equidem morem, et gero hactenus, sed, fateor haud libenter, perexiguo cum fructu, profectu certe nullo. Tacui tum, quoniam Ille fecit. De caetero, qui me nosti, facile conjeceris tot aegrarum noctium insomnia otiosum non evigilasseGa naar voetnoot1). Sane, cum maxime medici quietem cerebro indicerent, non volui ipse mihimet imperare Itaque, quod ad Characterismum paucula praeluseramGa naar voetnoot2), continua sensim alluvione eam in molem excrevisse miratus sumGa naar voetnoot3), ut justi quoque libelli vicem expletura sint. His nonnullos tandem varij idiomatis conatus adjicere amicorum imperio persuadeorGa naar voetnoot4). Rogo te primum, ecquid autor sis in propatulo tam prolixo ut insaniam, deinde cum typographo MiddelburgensiGa naar voetnoot5) quod iter ineundum censeas. Dum ista scribo, affertur altera eorum editio, quae in Zelandia te obstetricante prodieruntGa naar voetnoot6). Ineptos homines! qui me ne convento quidem pro arbitrio haec dispensant, neque errorum, quibus prior editio scatet, tollendorum copiam faciunt, cuius id maxime interestGa naar voetnoot7). Ecce, nunc praecipue loci distantia deterreor et, nisi in singulas septimanas singulos quaterniones mihimet corrigendos transmittere velint, certus sum vel supprimere haec caetera, vel Batavis meis, qui ad manum sunt, excudenda tradere, quanquam non diffiteor Zelandi typi elegantiâ non parum eo allici. Tu, si otium est et haec tanti putas, innue quid faciendum censeas. Quin typographum quoque officij sui ut commoneas, maxime expetiverim, quo nimirum hominem mihi tradas promptum et obsequentem ..... Hag., 30o 8b. (Oct.) 1623. |
|