Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 83]
| |
131. Aan J. CatsGa naar voetnoot1). (K.A)Mensis propemodum alter abit, ex quo tuas accepi, refertas quidem laudibus et praeconijs nimis quam immensisGa naar voetnoot2), quas ne admittere aliquatenus videar, dabis veniam, si prorsus non attingo. Ego vero tum temporis ut minus me multo atque nunc occupatum agnovi, facile existimavi satisfacturum secundae illi quâ me dignatus es petitioni, ut, si quid hic nobis nimirum poëtici excideret, prioribus illis nugis assuendum traderemus. Quae causa est, cur silentio nostro ut ne succenseas, confidenter quidem, ut nunc est, rogo. Enimvero, nisi quod hic vanitatis subesse reris, non detraxere me hactenus legationis negotia, sed obruerunt, ut jam facile per te conjicias, quid otij tum undique impedito suppetat ad id genus meditationes, quas omnino constat non constare, nisi secessum scribentiGa naar voetnoot3) et otia tribuis. Statui tum obluctari et plane periculum facere, ecquid modo rerum fluctibus in medijs et tempestatibus urbis verba lyrae motura sonum connectere possemGa naar voetnoot4). Neque diffitebor nonnihil carminum eo processisse, ut, nisi serius fortasse advenero, una cum caeteris excudi non gravate tulerim. Sed finem sane non attigiGa naar voetnoot5), at ne perspexi quidem, neque, ut meus non sum, polliceri in ullum diem valeo, nisi novo rursus hortatu currentem incitare operae pretium duxeris, quo nimirum certior fiam, quem omnino terminum per typographos vestros praefigere poteritis. Si quid interea nimium silendo peccavimus, compensaturi sunt versiculi isti, quos, ut per occasionem eorum, quos navigando natos ad te effuderam, te praecipue celandum non putaviGa naar voetnoot6). Quem hic mihi antagonistam sors objecit, R. ThoriusGa naar voetnoot7) est, Med. Doct. peritissimus, natione Gallus et CasaubonoGa naar voetnoot8) olim ab interiori amicitia, poetices nomine DousaeGa naar voetnoot9), Heinsio atque alijs pridem notus atque charus, mihi denique in pretio non vulgari. Quo clarius nunc percipias - nisi per haec parallela satis id liquet - quam impar plane iste congressus fuerit. Ubi quantum in eis meorum est fastidire coeperis, rogo ut vel ad parentem meum, vel fratrem perferenda cures. Vale, vir amplissime, et si quid alteri huic poemati ultra invigilandum censes, quam poteris brevi perscribe. Londini, 20 Feb. 1622. |
|