Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 18]
| |
41. Aan zijn vader. (K.A.)*In geen tien dagen heb ik iets van huis gehoord. Ik zal rekenschap geven van wat ik hier uitvoerGa naar voetnoot1). ‘Occasionem - neque me spes pristina fefellit - nactus sum commodissiman, hoc est, homuncionem loquacissimum, qui nihil non effutire quam quicquam reticere mallet. Itaque apertissimum campum minutissimis quibusque quaestiunculis habeo rerum quotidie cum in oppidis, tum ruri occurrentium; earum ne qua pene uspiam sit quam ignorem, meum nunc officium est, quo sedulo nunc, si unquam, ac serio fungor, conjuncta undequaque et quoad eius fieri potest praxi cum theoria, cui rei suavissimus idem hospes atque praeceptor, praeter confabulationum quotidianarum copiam, ne qua benevolentiam mihi praecludi suam velle videatur, libros quoque ex bibliotheca, quam habet eleganter instructam, quoscumque visum est sufficere non gravatur. Unde nunc facile percipis, quos mihi in hoc oppido progressus unus aut alter mensis polliceatur. Ea aetate sum, quâ et doceri velle et quaestionibus, ut rudioribus, ita et juvenilibus, tironem profiteri supra pudorem posita sunt. Adde, quod ex autoritate barbatorum doctorum insignium divortij libellum imberbi ignorantiae nondum misi. Una denique cautela superest, ne praecipiter; parum erit commodi incepisse, nisi tempestive absolvimus et, quandoquidem huic homini magisterij honorem ultro detulimus, re infecta vel sane non penitus perfecta, ipsins quidem propensam animi benevolentiam negligere, propriorum vero progressuum curriculo metam in ipsis carceribus ponere, imprudentiae duxerim’. Zierixzeae, 8o Cal. Apr. (= 25 Maart) CIƆIƆXVIII. |
|