Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend31. Aan zijn vaderGa naar voetnoot1). (K.A.)*Priusquam ad disputationem meam accedas, reverende Pater, restat scrupulus quidam, cuius te praemonitum in tempore volui. Is est uti, quod publicorum ludorum spectatores solent, domo ne exeas nisi probe instructis loculis, neque credas in huius quoque spectaculi subsellia quemquam admitti, nisi mediantibus illis. Facile concipis quo tendam. Sin satis assequeris, accipe rem clarius. PraesidiGa naar voetnoot2) pro praestita opera statim a disputatione annumerari solent duae dimidiae rosae nobilesGa naar voetnoot3), sive una integra, utrum malis, pedello Academiae pro affligendis thesibus, introducendis amicis, professoribus caet. ut mininum dalerusGa naar voetnoot4). Eae sunt impensae publicae, de quibus inquam statim ipso die disputationis cogitandum est. Itaque rogatum te cupio, ut semel in memoriam revocasse sufficiat, ne quid videlicet aliud cum incommodo meo statuas. Nam de loculis quidem meis, valere eos sustinendis hujusmodi colaphis quaeso in animum ne inducas, et sane si valeant jam iurisconsulti ad leges refugimus, quibus monemur Interesse nostra potius non solvere, quam solutum repetere. Porro, quandoquidem eo ipso tempore valedicendum familiae huic erit, ancillas praeterea nostras liberalitati tuae commendatas cupio. De impensis circa typographiam thesium factis alias agemus latius. - Quaeso revocetur sororiGa naar voetnoot5) in memoriam de brachialibus linteis, quibus summopere indigeo. Leydae, 8 Id. Quintileis (= 8 Juli) CIƆIƆCXVII. |
|