Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend30. Aan zijn vaderGa naar voetnoot11). (L.A.)*Habes exemplaria thesium mearum, reverende Pater, quae, uti iam inde ab initio, ita nunc maxime tuae sunt, ex quo videlicet nominis tui characterem in fronte gestant. Itaque non est quod huc sesquipedalium verborum ambages congeram; tibi quod debeo, imo tuum tibi D.D.D.Ga naar voetnoot12) facessant tralatitia ista, quorum te non magis avidum lectorem quam me scriptorem esse, jam pridem persuasum habeo. Avunculum ZueriumGa naar voetnoot13), quem dedicationis istius participem faciendum ex officio duxi, absque Antverpiam profectus esset, literula eminus conveniendum statueram, et quidem verbis, si dijs visum, aliquanto solennioribus. Etenim ita ferre praesentis saeculi mores videntur, ut ratione deficientis familiaritatis verborum fucus accrescere debeat. | |
[pagina 14]
| |
Nunc oblati itineris excusationem libens accipio; de praesentia istius viri, qua cariturus die disputationis videor, serio doleo. Te, colende Pater, avide expecto et valere cupio. Festinanter Leydae, Non. Quint. (= 7 Juli) CIƆIƆCXVII. |
|