Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend27. Aan Maurits Huygens. (K.A.)*Ex quo a vobis abij, non abijt a me oculorum dysoptia; quoquo meGa naar voetnoot5) verto comitem habeo molestam istam caliginem, quae usque adhaeret sine ullo vel certe perexiguo lucis incremento. Per has tenebras meditationi quam lectioni applicor intentius, ne simul et in miserijs et in ocio diem transigere videar. Hinc arrepta occasione luctuosissimi obitus magni istius cognominis tuiGa naar voetnoot6) animo tum turbato, tum languido Naeniae Deae litandum opportune censui; itaque paucis admodum horis qualemcumque hunc threnum satis feliciter exsudaviGa naar voetnoot7). Tibi vero transmittendum curo, quo magis de excudendo eo apud patrem sedulo instare velis. Inter nugas poëticas, quas quidem hactenus emisimus, si ullae scriptoris manum, istae typographi praelum, meo quidem judicio, meruerint. Neque enim vel magnatum vel ipsius Principis lectioni subducendas existimo. Satis ille durus et ἄμουσος; rerum poeticarum censor et tamen domestici maeroris commemoratio vel propius ingentem animum afficiet, vel inepte mihi blandior. De impensis typographicis non est quod patrem moretur, exiguae enim illae prae honoris lucro, quod mihi ab his polliceor. Sedulitati tuae caetera committo; imprimis mando, si est ut excudantur, fiat id charactere, quo DousicaGa naar voetnoot8) ista solent, Italico augustiore; solent ii conducere aliquantum ad rei majestatem. | |
[pagina 12]
| |
Lagenulam Comitis EgmondtGa naar voetnoot1) iam pridem exhausi; si est ut aliam comparare possis, quaeso quam primum perferendam cures una cum folijs istis, quorum nomen scire vehementer cupio, ut de recentibus procurandis mandare alicui commodius possim. Vale. Lugd. Bat., CIƆIƆCXVIIGa naar voetnoot2). Ne legat quisquam hos versus, nisi excusos. |
|