Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend
[pagina 11]
| |
26. Aan zijn vaderGa naar voetnoot1). (K.A.)*Obsequor aliquando mandatis tuis, reverende Pater, ac, nisi cum patre colloquar, animo dixerim aegro atque invito; adeo id me male habet subjicere cuiusquam vel doctioris judicio compositiunculas meas, priusquam publico eae officio perfunctae suntGa naar voetnoot2); ad quem usque diem, ut sinu authoris eripiantur ab extraneo non sine vi atque iniuria, a parente non sine patriae magis potestatis quam charitatis impulsu fieri videtur. Neque ita tamen ut supra censuram omuem collocata mea mihi arroganter persuadeam, sed, ut verbo quod res est eloquar, vix ab animo meo impetro, ut correcta ab alijs verba pro suis deinceps agnoscat; unde quod prius cum voluptate contexueram, mox tum taedio recitaturus sum, siquidem tu hisce censoriam, quod vereor, virgulam inducis. Poëmatium epilogicumGa naar voetnoot3), quod vides, thesibus subjungendum non inepte censui; tu videris an typos mereatur. Vale, Pater colendissime, et fratris vel avunculi oculos, quaeso, in haec arcana ne admitte. Raptim Leydae, XIo Cal. Quint. (= 21 Juni) CIƆIƆCXVII. Quod de Gallico poemateGa naar voetnoot4) frater meo nomine rogabit, si me meamque famam diligis, quaeso ne recusa. |
|