Briefwisseling. Deel 1: 1608-1634
(1911)–Constantijn Huygens– Auteursrecht onbekend2. Aan zijn vader. (K.A.)*Pater charissime, ad te scribere non detrecto, pareo libentissime; nullo sinam modo, ut in me sit mora; petijsti hinc decedens, ut nullam ad te scribendi occasionem praetermitterem. Quis in re tam parva, praesertim quae sine hortatione fieri deberet, patris dictis non obsequatur? Quid est quod me in aliam partem trahere possit? O quanto iucundius esset, si te verbis in praesentia affari liceret! Sed longius abes; iam dextras iungere dextris non datur et veras audire et reddere vocesGa naar voetnoot3). Litteris igitur absentiam fallemus et te, licet absentem, praesentem putabo, si mihi sit verbis charta notata tuisGa naar voetnoot4). Brevitate temporis prosa et tam pauca scribere cogor, alias carmine et latius. Vale, Pater charissime. 4o Id. (12) Mart. 1609. |
|