Verzamelde werken. Deel 4. Cultuurgeschiedenis 2
(1949)–Johan Huizinga– Auteursrecht onbekend
[pagina 74]
| |
Anhang
| |
[pagina 75]
| |
Ratio est potentia anime qua intellectu comprehensa discernit Prouidentia est animi potentia qua metimur futura secundum preterita ut si uidimus aliquem ex tali occasione in tale decidisse uitium secundum illud caueamus futura ne ex simili occasione in consimile decidamus uitium Circumspectio est cautela uitiorum contrariorum qua fugamus auariciam qua cauemus prodigalitatem Docibilitas est potentia erudiendi. et dicitur docibilitas quasi docendi habilitas. prius enim debemus docere hos deinde alios. Cautio est prudentia discernendi uitia uirtutum speciem preferentia Quandoque enim sub pretextu justitie crudelitas agitur et remissa segnicies mansvetudo creditur. plerumque hoc agit corporis negligentia quod agere creditur jndulgentia. De justicia et eius speciebus Post prudenciam Sequitur de justicia. justicia est uirtus jus suum cuique tribuens communi utilitate seruata. suum possumus dicere uel suum accipientis uel suum tribuentis. Consistit autem justicia jn duobus, jn hoc quod redditur deo quod suum est. et proximo quod suum est Diuiditur autem justitia specialiter ¶Ga naar voetnoot1 - De speciebus justicie. jn illas species quarum quedam - pertinent ad red - dendum deo que dei sunt quedam proximo que proximi - sunt ¶ Hec autem - sunt species justicie Religio. Pietas. Severitas. Vin - - dicta. Innocentia. Gratia. Reuerentia. Misericordia. Concordia. Religio est quedam uirtus superioris uite. Vnde et religio dicitur a religo religas quia hac virtute religamur divino cultui. Consistit autem religio in hiis. In diligendo deum. In reddendo gracias deo. In exibendo debitum cultum deo. ¶ Diuiditur autem religio jn has species. In deuocionem. In Fidem. Spem. et Caritatem ¶ Deuocio est feruor bone uoluntatis quam mens cohibere non ualens certis manifestat indiciis. ¶ Fides est perceptio ueritatis rerum cum assercione sine causarum cognicione. (fol. 84 vs. b) Ideo dicitur ueritatis perceptio quia falsorum fides non est. Sed quia aliquando uerum percipimus non tam firme assentimus ut quando aliquid opina- | |
[pagina 76]
| |
mur. Sequitur cum assertione. Set quia aliquando percipitur ueritas et adhibetur firma credulitas mediantibus naturalibus causis additur sine causarum cognicione. Vbi enim causarum ratio peruenit ad aliquid probandum non est fides set scientia. Fides est supra opinionem et infra scientiam constituta. Siquidem hec descriptio fidei conveniens est tam catholice quam politice. Ideo specialiter catholice fidei est adhibenda. ¶ Fides catholica est rerum inuisibilium perceptio ueritatis ad christianam religionem pertinentium. Res inuisibiles secundun theologum ea dicuntur que nec sensu nec intellectu comprehenduntur set solummodo creduntur. ut ea que fides catholica de unitate trinitatis et de trinitate unitatis. et consimilibus testatur. quarum rerum cognicionem cause siue naturales rationes non perveniunt set solummodo creduntur. Vnde Gregorius. fides non habet meritum cui ratio humana prebet experimentumGa naar voetnoot1 Secundum apostolumGa naar voetnoot2 fides est sperandarum rerum substantia. argumentum non apparentium. que consistit et habetur de rebus sperandis et arguit nos ad credendum non apparentia Vel sic. Fides est uoluntaria certitudo absentium. supra opinionem et citra scientiam constituta. Vel sic. Fides est perceptio rerum jnuisibilium ad religionem pertinentium sine rationum asser- ¶ cione. ¶ Spes est uirtus qua speramus premium uite eterne justorum meritis reddendum. Differentia inter fidem et spem est quod fides est tam de preteritis quam de presentibus quam de futuris. Spes uero est de futuris bonis tantum. Vel sic. Spes est expectatio beatitudinis eterne proueniens ex gratia et ex meritis precedentibus ¶ Caritas est dilectio dei propter se et proximi propter deum. Vel sic. ¶ Caritas est uirtus qua mouemur ad diligendum deum et proximum. deum supra nos, proximum juxta nos. Secundum hoc diuiditur caritas in dilectionem dei et proximi. Hec quatuor uirtutes specialiter ad religionem pertinent. In hiis enim maxime consistit religio christiana. quamuis et alie possint ad religionem referrj. In omnibus enim considera- | |
[pagina 77]
| |
tur religio. Vnde et ipsa posset constitui quasi genus. Quare Tullius jn rethorica jnuentionumGa naar voetnoot1 eam ponit primam speciem naturalis juris tanquam principalem uirtutem et generaliorem ut quamuis sub justicia collocetur quodam respectu alio tamen respectu potest constitui ¶ superior ¶ Pietas est uirtus qua debitum honorem parentibus exibemus non solum jn ueneratione uerum in necessariorum exibitione ¶ Seueritas est uirtus qua communj utilitate seruata districte agimus jn reddendis suppliciis ut nil relinquamus de pena debita et dicitur Seueritas quasi sequens ueritatem. ¶ Vindicta est uirtus qua propulsamus jniurias nobis illatas. Set si altius quis consideret jnueniet hec duo. Seueritatem et uindictam non esse uirtutes. Cum enim omnis uirtusa natura inicium habeat etsi species naturalis juris est vindicta vel seueritas. potius ex jnfirmitate jnitium habuit quam a natura Indultum est enim homini ex jnfirmitate ut jllatas propulsaret iniurias. ¶ Innocentia est qualitas animi omnis jniuria illationem reformidans ¶ Gracia est uirtus qua benefactoribus nostris ratione beneficiorum grati tenemur. Vel sic. Gratia est <uirtus> in qua amicitiarum alterius memoria, et alterius remunerandi uoluntas continetur. (fol. 85. r. a) Reuerentia est <uirtus> primis generibus uel aliqua prelacione sublimibus debitum honorificacionis cultum exibens. Hec diuiditur in duas species jn veneracionem et obedienciam. Veneracio est uirtus qua reuerentiam exibemus maioribus in corporis humiliacione gestus demissione uerborum humilitate. Obediencia est animi deliberacio honesta, juste jussionis effectus. Vbi enim justa fuit jussio et cum discretione animi deliberacio, tenemur obedire prelato. ¶ Diuiditur autem in duas species obediencia. Vna autem est quando obedimus suscipiendo honores in qua nil nostre uoluntatis debet interesse quia non debemus honores appetere. Alia uero in sustinendo adversitates ubi debet se uoluntas admiscere, justi enim est tri- | |
[pagina 78]
| |
bulaciones desiderare. Vnde Gregorius. Sciendum summopere est quod obediencia aliquando si de suo habeat aliquid nulla est. Aliquando si de suo non habeat aliquid minima. Nam cum huius mundi successus precipitur cum locus superior imperatur is qui ad precipiendaGa naar voetnoot1 hec obedit sibi uirtutem obediencie euacuat si ad hoc eciam ex proprio desiderio hanelat. RursusGa naar voetnoot2 cum mundi despectus precipitur cum probra adhipisci et contumelia jubentur. nisi hec ex se ipso animus appetat. obediencie sibi meritum euacuatGa naar voetnoot3 Debet ergo obediencia eciam in aduersis deGa naar voetnoot4 suo aliquid habere et rursum in prosperis de suo aliquid nec omninoGa naar voetnoot5 non habereGa naar voetnoot6. Misericordia est uirtus per quam animus calamitate mouetur. Hec quidem uirtus quadam excellentia caritas uel iusticia dei solet dicj Vnde in psalmoGa naar voetnoot7 dispersit dedit pauperibus et justicia eius manet in seculum seculi. Justicia quidem hec uirtus specialiter dicitur. quia dum quelibet necessaria indigentibus ministramus sua illis reddimus non nostra largimur. Concordia est uirtus conciues et compatriotas in identitate instituti juris et cohercionis spontanee uinciens De fortitudine et eius speciebus Post iusticiam sequitur de fortitudine Ad fortitudinem quoque referuntur quecunque nos faciunt jn aduersis stantes. Hec autem sunt. Magnanimitas. Fidutia. Securitas. Magnificentia. Constancia. Firmitas. Paciencia. Perseuerancia. Longuanimitas. Humilitas. FortitudoGa naar voetnoot8 est uirtus que nec aduersitatis jmpulsu frangitur nec prosperitatis blandimentis eleuatur Magnanimitas est uirtus spontanea difficilium agressio (sic). Fiducia est certa spes animi rem incertam ad finem perducens. Securitas est uirtus jncommoditates jmminentes et rei incerte ...nes non ¶ formidans Magnificentia est uis animi altorum et prelatorum animis confirmacionemGa naar voetnoot9 | |
[pagina 79]
| |
Constancia est stabilitas animi firma et in proposito perseuerans Firmitas est uirtus animi omnia equanimiter patiens Paciencia est uis animi contumeliarum et omnis aduersitatis jmpetus cum tranquillitate ¶ sustinens Perseuerancia est animi firmitas in bono proposito usque ad finem persistens Longanimitas est animi uirtus qua uite eterne patienter premium expectamus Humilitas est uirtus per quam animus in nullo se offerens nil boni sibi ascribens extra etiam delictj prefert habitum. Humilitas in tres species diuiditur. In illam qua homo se humiliat majori que dicitur sufficiens et illam qua homo se humiliat pari que dicitur perfecta, et illam qua se humiliat minori que dicitur superhabundans. Jnter has uirtutes et mansuetudo potest computari. Mansuetudo est uirtus animi qua homo se tolerabiliorem reddit Ad fortitudinem possunt referri omnes uirtutes, quia in omni uirtutis usu eciam resultat effectus fortitudinis. De temperancia et eius speciebus Temperancia est uirtus qua cum sit potentia resistendi illecebris in nos impetum facientibus partes habet potentias ad hoc pertinentes que sunt he. Continentia. Castitas. Pudicitia. Sobrietas. Parcitas. Largitas. Moderantia. Honestas. Abstinentia. Verecundia. Modestia. ContinentiaGa naar voetnoot1 est uirtus abstinendi ab illicitis Castitas est uirtus sub jugo mentis libidinis jmpetum refrenans (fol. 85 r. b) Pudicitia est uirtus non solum jmpetum libidinis cohercens verum etiam signa cohibens. Signa autem libidinis sunt Gestus corporis. habitus accuratus. hec est differencia inter castitatem et pudicitiam. Castitas enim refrenat motum, pudicitia et motum et signum. Vnde uirgines dicimus castas licet accurate ornatas. matronas uero pudicas. ¶ Castitas diuiditur in tres species In statum uirginalem et continentiam uidualem et pudicitiam conjugalem Virginitas est uirtus qua homo sicGa naar voetnoot2 refrenat motus concupiscencie carnalis quod non incurrit lubricum carnis. | |
[pagina 80]
| |
Continencia uidualis est uirtus qua post experientiam luxurie non amplius se ¶ subicit experientie Pudicitia est uirtus conjugalis que per matrimonii sacramentum refrenat ¶ carnale commercium. Sobrietas est uirtus qua excessum potus cibique cohibemus. Parcitas est uirtus qua retinenda retinemus uel sic. Parcitas est uirtus mensuram refectionis non excedens. Largitas est uirtus qua damus danda. Vnde et largitas ad temperantiam re ¶ duci potest. Moderantia est ciborum nimium appetitum rationis imperio reuocare. Honestas est nec lautiora fercula querere nec in accurato apparatu operam dare. Abstinencia est statutum prandendi tempus non preuenire. Verecundia est feda et superflua uerba reprimere. Modestia est corporei ornatus et cetere necessarie supellectilis immoderatum reuocans usum. De Septem viciis. Post quam dictum est de uirtutibus de viciis est agendum. vicium apud theologumGa naar voetnoot1 dicitur actus interior vel exterior debito fine priuatus ut mala uoluntas uel malum opus. Sunt autem septem uicia que dicuntur principalia quia ab eis omnia nascuntur. Que sunt hec Inanis gloria. Ira. Inuidia. Accidia. Auaricia. Castrimargia. Luxuria. Inanis gloria est jnordinatus animi motus De inani gloria et eius speciebus quo quis propriam excellentiam desiderat ut alios honore precellat. ¶ Ad hanc hee species pertinent. Elacio. Superbia. Arrogantia. Insolentia. Contentio. Contumacia. Contemptus. Presumptio. Inobediencia. Irreuerencia ElacioGa naar voetnoot2 est animi tumor quo quis non uult pati priorem uel parem. Superbia est animi tumor ex proprio honore in mundanisGa naar voetnoot3 alios supra ire ostendens. Vnde superbia dicitur a super et eo is. Arrogantia est animi motus quo quis mouetur ad jactantiam se habere quod non habet | |
[pagina 81]
| |
Insolentia est extra communem hominum usum quasi ceteris despectis uerba facta. gestus. habitusque specificare. Contentio est impugnacio ueritatis per confidentiam clamoris Contumacia est auctoritatj maioris ex contemptu obviare. Contemptus est ad quod homo tenetur negligenter omittere. Presumere est quod aliorum est sibi specialiter ascribere. Inobediencia est suo prelato in iniunctis non obedire. Irreuerencia est debitam reuerenciam maioribus denegare. Post hec dicendum est de ira De ira et eius speciebus Ira est animi tempestas qua quis aduersus alium commouetur. Hec diuiditur in has species. In Odium. Discordiam. Rixam. Iniuriam. Contumeliam. Impatienciam. Proteruitatem. Maliciam. Nequitiam. Malignitatem. Furorem. ¶ Homicidium. OdiumGa naar voetnoot1 est inueteratus animi rancor. Discordia est dissensio aliquorum quos prius amoris uinculum alligauit. Rixa est ire motus jn facti jniuriam. Injuria est uerbo vel facto jniuste cum aliquo agere Contumelia est jniuriaGa naar voetnoot2 in uerbis. Impatiencia est impetuosum animi motum non refrenare. Proteruitas est subitaneo motu in inhonesta uerba prorumpere. Malicia est quando quis dampnum molitur alicuj. Nequitia est temeritas qua quis audet quod nequidGa naar voetnoot3. Malignitas est mala uoluntas hominis cum multa non possit. Furor est inueterata animi tempestas rationem proscribens. Homicidium est actu uel uoluntate alii mortem molirj. (fol. 85 vso. a) Consequenter de jnuidia est agendum. De inuidia et eius speciebus Inuidia est dolor ex aliena felicitate nascens animum torquens et dicitur jnuidia ab jn et uidere quia ille qui alii jnuidet eius bona non potest uidere. Diuiditur autem jn has species. Detractionem. Susurrium. Deprauacionem. Ingratitudinem. Mali inuentionem. Boni compressionem ¶ inuidentiam DetractioGa naar voetnoot4 est aliorum bonum negare. Susurrium est inter amicos discordiam seminare. | |
[pagina 82]
| |
Deprauacio est bona alterius invertere uel mala memorare. Ingratitudo est de beneficis graciam non referre. Inuentio mali est alii imponere novum peccati genus. Compressio boni est alterius bonum tacere. Inuidentia est bonos successus alterius nolle uidere. De accidia et eius speciebus Restat agere de accidia. Accidia est animi torpor quo quis aut bona negligit jncoare aut fastidit perficere. ¶ Diuiditur autem jn has species. Desidiam. Pigritiam. Pusillanimitatem. Negligentiam. Improuidentiam. Incircum<s>pectionem. Tepiditatem. Ignauiam. DesidiaGa naar voetnoot1 est animi segnities qua quis bonum agredi formidat. Pigritia est animi inhercia uel animi defatigacio qua quis bonum incoatum con ¶ summare fastidit. Pusillanimitas est mentis angustia qua quis timet agredi magna Negligencia <est> animi torpor quo quis minus diligens est in exercendis que debet. Improuidentia est obtenebracio mentis qua quis minus prouidens est in metiendo futura secundum preterita. Incircumspectio est animi uitium quo quis minus caute discernit contrarietatem uitiorum. ut si quis ita uitet auariciam quod incidit in prodigalitatem Tepiditas est animi torpor quo quis torpet jn illius rei exercitione in qua debet ¶ feruere. IgnauiaGa naar voetnoot1 est animi uitium quo quis in nullo opere debitam discretionem adhibet. Nunc de auaritia est agendum De auaricia et eius speciebus Auaritia est animi pestis cupiditate acquirendi uel retinendi diuiciis inhians. Ad hanc pertinent Ambitus. Simonia. Vsura. Latrocinia. Periuria. Furta. Mendacia. Rapine. Violentie. Inquietudines. Iniusta juditia. Obstinacio doli. ¶ Ambitus est honoris cupiditas. De Simonia Simonia est cupiditas emendi uel uendendi aliquid spirituale uel spirituali adnexum. ¶ Est autem simonia. A manu quando pensatur munus. Ab officio quando pro officio suo datur alicui res ecclesiastica pro remuneracione: Ab adulacione quando pro sola remuneracione datur | |
[pagina 83]
| |
A timore quando alicui pro timore principis ordo uel canonica datur A prece ut si quis solis precibus uictus scurre ecclesiasticum beneficium ¶ eroget. VsuraGa naar voetnoot1 est studiosa cupiditas recipiendi aliquid supra sortem ut si quis hoc pacto accomodet X ut recipiat XII. Latrocinium est uiolenta aliene rej usurpacio jnuito domino. Periurium est mendacium juramento firmatum. Tres autem sunt species perjurii. Vna est jurare falsum uoluntate fallendi. Alia est quando putat falsum quod uerum est. Alia quando putat uerum quod falsum ¶ est Furtum est latens usurpacio aliene rei jnuito domino. Mendacium est falsa uocis significacio cum jntentione fallendi. ¶ Diuiditur autem mendacium in octo species. Primum mendacium capitale est longeque fugiendum. Secundum est quod nulli prodest et alicui obest. Tercium est quod prodest alicui et obest alteri. Quartum est quod nulli prodest et multis obest. Quintum est quod fit sola placendi cupiditate de usuali eloquio. Sextum genus est quod nulli obest et prodest ad conseruandam pecuniam alicuius. Septimum est quod nulli obest et prodest ad conseruandam uitam temporalem alicuius. Octauum est quod nulli obest et ad hoc prodest ut ab immunditia corporali ¶ et a peccato aliquem tueatur. (fol. 85 vso b) Rapina est uiolenta predatio rei aliene Violentia est jniuriosa coactio ut quando quis alium jniuste cogit ¶ ut aliquid emungat Inquietare est alium jniuste commouere. Injustum judicium est jniuste sentencie latio ex amore uel timore uel cupiditate pecunie promulgata. Obstinatio est pertinacia jn malo. Dolus est fraudulenta deceptio. De castrimargia et eius speciebus Nunc dicendum est de castrimargia. Castrimargia est in his que homini necessaria sunt excessus. ut in cibo et potu et huiusmodi et dicitur castrimargia a castris et margine quia in locis talibus homines ex moribus corruptis hinc inde magis prodigi solent existere. Diuiditur autem in gulositatem. Ebrietatem. prodigalitatem. Inabstinenciam | |
[pagina 84]
| |
Immoderantiam. Inuerecundiam. Vaniloquium. ImprudentiamGa naar voetnoot1. Inhonestatem. Immodestiam. GulositasGa naar voetnoot2 est in cibo excessus que alio nomine crapula solet censerj. Ebrietas est in potu excessus. Prodigalitas est effundere danda et non danda. Inabstinencia est statutum comedendi tempus preuenire. Immoderantia est ciborum nimius appetitus. Inuerecundia est feda et turpia verba proferre. Vaniloquium est in ociosa verba exire. Impudentia est exterioribus signis luxum animi demonstrare. Inhonestas est lautiora fercula querere et accuratis operam dare. Immodestia est corporei ornatus superfluus usus. Ultimo loco de luxuria est agendum. De luxuria et eius speciebus luxuria est jncontinentia corporalis ex pruritu libidinis nascens. ¶ Dicitur autem luxuria quia solet a luxu cibi uel potus uel alterius rei prouenire ¶ Diuiditur autem jn simplicem Fornicacionem. Libidinem. Adulterium. Incestum. Peccatum contra naturam. Simplex fornicacioGa naar voetnoot3 est carnale commercium preter legitimum coitum citra adulterium. Libido est res uilis et humilis turpium uiliumque membrorum operacione proueniens. Exitu feda cuius subiectum necesse est auctorem aut pu ¶ deat aut peniteat Adulterium est alieni thori uiolacio ut cum quis cognoscit uxorem alterius uel mulier alterius uirum. Incestus est peccatum contra naturam constitutum. ut quando aliquis cognoscit aliquam sibi carnalj uel spiritualj copula conjunctam uel affinitate propinquam. Peccatum contra naturam est quando aliquis extra locum ad hoc deputatum effundit semen ¶ Ecce habes quomodo ex VII. criminalibus uitiis alia procedunt. Explicit tractatus magistri alani |
|