Pia desideria
(1624)–Herman Hugo– Auteursrechtvrij
[pagina *43]
| |
[pagina 379]
| |
MAgne opifex rerum, generis mortalis origo,
Corpora nostra tuâ sunt fabricata manu.
Si tamen aduersis liceat contendere verbis,
Quos habeant naeuos corpora nostra, querar.
In tria ius homini vastissima regna dedisti;
In maria, in terras, aetheriâsq́ domus:
Tanta sed vt iustis tria regna gubernet habenis,
Non quantum haec poscit machina, robur habet.
Parce, parùm timide temeraria verba loquenti,
Plus operi vitij, quàm reputetur, inest.
Momus abesse homini, fertur, doluisse fenestram,
Caetera tam nitidae membra probasse domus:
Sed fuerítne foris, fuerítne for aminis vsus,
Lis erit arbitrio, Mome, secanda tuo.
Officit humanae, me iudice, turpius aedi,
Nulla quod obsequium squamma vel ala ferat.
Non quod opus squammis vt terra regatur & alis;
Imperium terrae squamma nec ala iuuat.
Sed simul aetherias homo cùm moderetur habenas,
Et simul aequoreae caerula sceptra plagae;
Quâ nisi sint pinnae, tumidas reget arte procellas?
Quâ nisi sint pennae, nubila lege premet?
Vt volet, aëriâ volucris petit ardua, pennâ;
Piscis vt aequor aret, squammea pinna iuuat.
| |
[pagina 380]
| |
Sed neque pinna vices homini, neque pēna ministrat,
Et simul hic fluctus & simul Astra reget?
Nec pelago piscis, neque nubibus imperat ales,
Cur opus his, pennâ, remigioq́ fuit?
Scilicet, ingenij minus, orbis & artis haberet,
Ni streperet pennis stridula musca suis.
Nec stabili geminus penderet cardine mundus,
Bina nisi querulas ala moueret, apes.
Quid, quod & in triplici, volucrum vilissime, regno,
Principis instar, iter Merge natator, agas:
Et modo gramineâ pedes expatieris in herbâ;
Mox auis, alta petas; mox freta nauta, seces.
Quin potius triplicis cessit tibi regia mundi,
Per tria qui pennis hospita regna volas?
Aut tria si fuerint hominis loca credita curae,
Cur homini, triplici non licet ire viâ?
Caerulus aequorei Nereus pater ipse profundi,
Non nisi squammigeris, currere fertur equis:
Iuppiter, aërium qui flectere fingitur orbem,
AEtheris, ipse vehens alite; carpit iter.
Nec leuitas hominem celeri fert plumea pennâ,
Nec liquidas pinnâ remige findit aquas.
Et flectet geminum iustis sine viribus, orbem,
AEthere factus auis, factus in amne ratis?
Vt tamen vndifragae careat moderamine pinnae,
(Plurima cum pinnis corpora cassa natent)
At sine praepetibus nulli patet ardua pennis,
Quae patet aligero Regia sola gregi:
O liceat vacuas mihi tollere corpus in auras,
Altaq́ sidereae visere regna plagae!
| |
[pagina 381]
| |
Aspice, quos inter iaceat mea patria mores,
Indignus patriae nomen habere locus.
Aspice, nec quod amem volucres, mirabere, pennas,
Me grauior, quàm quae Persea, caussa mouet.
Pegaseis vtinam rapiar super aethera plantis,
Aut moue at volucres Perseos ala pedes!
Aut agiles humeris aptes mihi, Daedale, ceras,
Icarijs quam vis fabula labar aquis!
Aut lapsas agitem pennato pectore plumas,
Quas vulsit vario picta columba sinu!
Astra columbinis meditabor protinus alis,
Et ferar ante tuam, Iuppiter, ales auem.
O stultae volucres, gens nata palustribus vluis,
Sueta cauernosos turba natare lacus!
Non ego, sivestras mihi Daedalus applicet alas,
Littora vel scopulos imaq́ saxa legam.
Non ego, flumineae volitem leuis accola ripae,
Aut mea percussas penna flagellet aquas:
Non mea torpentes circumvolet ala paludes;
Vt propior segnes radit hirundo lacus.
Non mea, ceu moestis Ceyx dum plangitur vndis,
Humida vicino se lauet ala freto.
Persequar aetherium sublimior ales Olympum,
Altaq́ mox solitis nisibus astra petam.
O quondam felix hominum, modò turba volucrum,
Quos amor, in celeres iraq́ vertit aues!
Cur mea nō capiūt volucres quoque brachia plumas,
Induit aut motas hispida penna manus?
Quot ludunt liquidis examina plumea campis,
Aligeroq́ secant nubila celsa pede!
| |
[pagina 382]
| |
Si mihi, Nise, tuo plumescant brachia fato,
Cruraq́ Scyllaeis vestiar hirta comis;
Si leuis Aönio fierem certamine pica,
Aut, Cytheraea, tuâ verterer ales aue;
O mea si tangant aliquod suspiria Numen,
Muter vt in pennas casta columba, tuas!
Scilicet aduectâ, ceu Chäonis ales, oliuâ
Reppetijt notae tecta Noëa ratis;
Protinus aligeris raperer super aethera velis,
Nostra nec has iterum viseret ala plagas.
| |
[pagina 383]
| |
Psalm. 54. | |
Aug. ser. 145. de tēp. | |
Aug. medit. cap. 37. | |
Aug. in Ps. 138. | |
[pagina 384]
| |
dala, inter tam multa peccata, inter tantas | |
Ambr. de fuga saeculi. cap 5. | |
Ambr. lib 4. in c. 4. Luc. | |
Volare non potest nisi quod purum leue | |
[pagina 385]
| |
volitare, quòd alacritatem & innocentiam | |
Orig. hom. 4. in Cant. | |
Bene factum est vt pennas acciperetis sicut | |
[pagina 386]
| |
laqueis capiatur, & sint noussima hominis illius | |
Aug. in Ps. 76. | |
Aug. medit. cap. 37. | |
Ibid. |
|