Pia desideria
(1624)–Herman Hugo– Auteursrechtvrij
[pagina *42]
| |
[pagina 369]
| |
AH quoties, mea lux, mihi seria verba dedisti,
Nulla secuta tamen, seria verba fides!
Euge breui venies, toties dixisse recordor;
Adde fidem verbis, dic semel, Euge veni.
Heu mihi, quàm longae sunt expectantibus horae!
Plùs aeui spatio creditur vna dies.
Iam, mea lux, lapsi menses, tot aguntur & anni,
Spemq́ facis toties, spem tamen vsque neg as.
Quid miseram spatijs tam lentis ferreus vris?
Et toties, paruo hîc tempore, dicis, eris.
Iam lacerant salsis me publica compita sannis,
Et tuus ille Deus, dic, vbi? quisque rogat.
Quando igitur veniam? quando tibi libera sistar?
Quando adstabo, oculis obuia facta tuis?
Aspicis vt iaceam miserando squallida luctu!
Quâ careo, facies haec mihi damna facit.
O facies animi crudele mei, tormentum!
Vnica quae praesens esse medela potes.
O quando, facies toto spectabilis orbe,
Quando tuo dabitur lumine posse frui?
Scilicet vt grauis est terris, absentia Phoebi,
Squallet & obscurus, sole latente, dies:
Nec color est hortis, nec amoenis gratia syluis,
Iamq́ silent homines, iamq́ siletis aues:
| |
[pagina 370]
| |
Mox vbi purpureo roseum caput extulit ore,
Laeta micat radijs, luce nitente, dies;
Et suus est hortis color, & sua gratia syluis,
Iamq́ sonant homines, iamq́ sonatis aues:
Sic ego, te viso, moriens, mea vita, resurgo;
Viuaq́, non viso protinus emorior.
Saepè iubes, alio me pascere lumina vultu,
Multaq́ conspectu corpora pulcra refers.
Aspice prata, inquis, formosos aspice flores;
Picta mei multum prata coloris habent.
Aspice caeruleo palantes aethere stellas;
Hae quoque de nostro lumine, lumen habent.
Aspice & humanis praestantia corpora formis;
Est meus humano multus in ore decor.
Siccine, Lux, nostris sperasti illudere votis?
Falsaq́ supposito vendere frusta vitro?
Non ego mentitae satiabor imagine formae,
Ah, mea fax facies est, mea vita, tua!
Illa, ô digna Deo facies! grauis ille süaui
Mixtus in ore timor, parq́ timoris, amor.
Nam quota pars tanti sedet vllâ in fronte decoris,
Lux mea, quanta tuâ fronte, genisq́ sedet?
Ah, neque si facem coëat decor omnis in vnam,
Tanta sit vllius gratia, quanta tuae!
Lux mea, splendidior quanto supereminet astris
Lucifer, & quanto Cynthia Lucifero;
Ipsaq́ quanto iterum superatur Cynthia Phoebo,
Tanto formosis omnibus ore praeis.
De tribus id melius narrabit testibus vnus,
Qui tibi tum comites vertice Thabor erant:
| |
[pagina 371]
| |
Cùm testata Deum facies tibi flammea luxit,
Cinxit & auratas fax radiata comas:
Nempe aliquis tantae captus dulcedine lucis,
Et nimio formae saucius igne tuae;
Immemor & patriae, oblitusq́, suorumq́,
Optabat stabiles figere monte lares.
Nec tamen augustum, qualis, quantuq́ videri
Coelitibus solitus, viderat ille Deum.
Viderat aërios absistere vultibus ignes,
Vt solet accenso candida mica foco.
Viderat ardenti rutilantem vertice flammam,
Quale lacessitum Sole refulget ebur.
Vider at, vt placidis Lucina videris in vndis,
Cùm tuus in nitidis fluctuat ardor aquis;
Aut qualis pelago Coeli vibratur imago,
Vnda repercussicùm tremit ignepoli.
Quid dicturus erat, tot â si luce coruscas
Vidisset, circum tempora bina faces?
Quid si oculos? quid si faciem sine nube micantem?
Quodq́ polo facies lumen vtroque iacit?
Quando erit ille dies, mea lux, rex ille dierum,
Numinis ambrosio cùm sinar ore frui!
Saepè quidem vestros specto sub imagine vultus,
Cùm vultus obeunt spica, merumq́ tuos:
Magna, equidem fateor, tamē imperfecta voluptas,
Pro facie, faciem nube tegente frui:
At mihi mens alio stimulata cupidine flagrat,
Ardet & innubes laeta videre genas.
Quando erit ergo dies, cùm te, sine nube, videbo?
Impedient faciem vela nec vlla tuam?
| |
[pagina 372]
| |
Solaq́, quae fueras animo libata voluptas,
Tandem oculis etiam percipiêre meis?
Illa dies, fausto si quando affulserit astro,
Iuro, erit his oculis carior illa dies.
| |
[pagina 373]
| |
Psal. 41. | |
Aug. in Psa. 43. | |
Aug. in Psa. 39. | |
Aug. medit. cap. 37. | |
Dic nunc totum cor meum, dic nunc | |
[pagina 374]
| |
te vidi, Domine Deus meus; non noui fa- | |
Aug. solilo. cap. 36. | |
O quando veniam & apparebo Domine ante | |
[pagina 375]
| |
sunt magna & inscrutabilia & mirabilia, | |
Aug. solilo. cap. 22. | |
Chrys. homil. in Psal. 41. | |
[pagina 376]
| |
pectat quidem dilationem; moram enim | |
Aug. in Ps. 138. | |
Aug. solilo. cap. 23 | |
[pagina 377]
| |
Aug. in Psa. 41. | |
Aug. me sit. ca. 40. | |
Ostende te mihi, consolator meus, videam | |
[pagina 378]
| |
te, lumen oculorum meorum, veni gaudium |
|