| |
| |
| |
| |
Liber secvndvs.
Desideria
animae sanctae.
| |
| |
| |
| |
| |
| |
XVI. [Concupiuit anima mea desiderate iustificationes tuas]
Concupiuit anima mea desiderate
iustificationes tuas.Psalm. 118.
| |
COElestem, dubitans, terrenumq́ inter Amorē,
Haereo, quòd teneant carbasa nostra latus.
Indè vocor, reuocorq́ aliò, modò vellor vtrimque;
Nutat vt ancipiti quassa carina salo.
Ambiguum faciunt Amor hic, Amor ille duellum,
Impediuntq́ suo sistere vota loco.
Sit satis, ah! tandem mala tot fastidia passae,
Et sinar ad portus spem reuosare suos!
O Deus! aut nullo caleat mihi pectus ab igne,
Aut solo caleat legis amore tuae!
Non nego; quod lubeat, magna est, optare, voluptas;
Et modò posse volo dicere; nolo, modò!
Frena nihil patitur minùs, atque libido vouendi,
Nec se lege sinunt libera vota premi.
Vt vagus exultim lorisq́, lupisq́ solutus
Quoslibet in pastus currere gaudet equus:
Vt ruit, & laetis lasciua volutat in herbis
Corpora, deposito bucula fessa iugo:
Ast vbi mox reuocat consueta ad aratra colonus,
Excutit ille lupos, excutit illa iugum.
Scilicet expetitur libertas vna vouendi,
Quae satis est, quamuis vtilitate vacet.
Sic Phaëton, patriae ruiturus ab axe quadrigae,
Appetis ignotos flectere rector equos.
| |
| |
Sic quoque non solitis dum niteris altiùs alis
Icare, subiectis labere mersus aquis,
Quàm variâ Superum lassas prece tundimus aures!
Caelitibus, puto nos saepè mouere iocum.
Ille vouet nuptam, nuptae vouet ille sepulcrum;
Hic sobolem nasci postulat, ille mori:
Ille Patri mortem, Patri rogat ille salutem;
Hic fieri iuuenis supplicat, ille senex.
Vix, puto, consentit centum de millibus vnus;
Quin aliquis voto dissidet ipse suo.
Denique quid Superos oret, pars maxima nescit,
Tam vaga quisque sibi vota, precesq́ facit.
Sic vbi iam grauidas stimulant fastidia Matres,
Obscenam satiant fercla pudenda famem:
Scilicet expetitur modò calx, modò creta palato;
Ex modò, quae stomacho displicuêre, placent.
Quid desiderijs vltra tot inanibus vror?
Quid iaculor nullo votaq́, spesq́ scopo?
Este procul gemitus, procul anxia turba, timores,
Sollicitaeq́ preces, votaq́, spesq́ procul.
O Deus, aut nullo caleat mihi pectus ab igne,
Aut solo caleat legis amore tuae.
| |
| |
| |
Psal. 118.
Concupiuit anima mea desiderare iusti-
ficationes tuas!
| |
MIrvm est, quomodo concupiscatur
desiderium; nec sit in nobis, cuius
concupiscentia iam sit in nobis. Quis ne-
sciat in homine esse concupiscentiam, in ho-
mine desiderium? cur ergo concupiscitur,
vt habeatur, quasi forinsecus inferatur?
aut quomodo haberi eius concupiscentia,
sine ipso potest, cùm non sit & ipsum quid
aliud, quàm concupiscentia? Nam & desi-
derare procul dubiò concupiscere est. Quis
enim iste mirabilis atque inexplicabilis lan-
guor? & tamen est; nam & aegrotus qui fa-
stidio laborat concupiscit vtique desidera-
re cibum, dum concupiscit non habere fa-
stidium. An aliud est concupiscere, aliud
desiderare? non quod non sit concupis-
centia desiderium, sed quia non om-
nis concupiscentia desiderium est; con-
cupiscuntur enim & quae habentur, &
quae non habentur: nam concupiscendo
fruitur homo rebus quas habet; deside-
rando autem, absentia concupiscit. Desi-
derium ergo, quid est, nisi rerum absen-
tium concupiscentia? sed Dei iustificatio-
nes absentes esse quomodo possunt? An &
| |
| |
quando sciuntur, & non fiunt, absentes ha-
bendae sunt? saepè enim quid agendum sit,
videmus; nec agimus, quia non delectat vt
agamus, & concupimus vt delectet. Prae-
uolat intellectus; & tardè sequitur, & ali-
quando non sequitur, humanus atque in-
firmus affectus. Ideò ergo desiderare con-
cupiscebat, quae bona esse cernebat, cupiens
eorum habere delectationem, quorum po-
tuit videre rationem.
Aug. in Ps. 118.
| |
Aug in Ps. 118.
Non dixit [autem] concupiui iudicia;
sed, concupiui desiderare: sicut enim vitâ
viuere, plus est, quàm viuere (viuere nam-
que commune etiam huius est vitae; vitâ
autem viuere, Beatorum est) sic concupis-
cere vt desideremus iudicia Dei, plus est,
quàm desiderare iudicia; concupiscimus
enim desiderare, quasi non sit potestatis
nostrae desiderium, sed gratiae Dei. Cùm
enim Dominus oblectari nos viderit cupi-
ditate desiderij iudiciorum suorum, so-
brium auget affectum; cùm autem pecca-
mus, non concupiscimus desiderare iudi-
cia Dei. Vnde etiam Dominus non otiosè
ait; Desiderio desider aui hoc pascha manducare vo-
biscum; non solùm desiderans, sed etiam
geminato desiderio concupiscens remissio-
nem tribuere peccatorum. Concupiscamus
ergo & nos desiderare iudicia Dei.
| |
Nam sicut dicitur aliquis carnalis Amor.
| |
| |
quem & Cupidinem appellauerunt Poë-
tae, secundùm quem qui amat, in carne se-
minat: ita est & quidam spiritualis Amor,
secundùm quem & ille interior homo
amans in spiritu seminat.
Orig. prolog. in Cāt.
| |
Aug. in Ps. 36.
[Iam] discerne petitionem cordis tui, à
petitionibus carnis; discerne quantum po-
tes. Verbi gratià: coecus est, corpore; rogat
vt illuminetur: Petitio haec carnis. Infirma-
tur, rogat se saluum fieri; saluus fit moritu-
rus; & ista petitio carnis est, & si quae sunt ta-
lia. Petitio cordis quae est? sicut petitio car-
nis est, velle sibi praeparari oculos, vtique ad
videndam istam lucem (quae talibus oculis
videri potest) ita petitio cordis, ad illam lu-
cem pertinet; Beati mundi-cordes, quoniam ipsi
Deum videbunt.
| |
Greg. cap. 15. in c. 11. Iob.
Sed homo, quasi pullum onagri se libe-
rum natum putat; nam qui implere cuncta
quae desiderat per effrenatam libertatem
quaerit, quid aliud, quàm pullo onagri esse
similis concupiscit; vt disciplinae hunc lora
non teneant, sed audenter vagus per syluam
desideriorum currat?
| |
Mens quoque nostra rebus mutabili-
bus subdita, & à semetipsâ variatur. Nam
quaerens, quod non habet, anxia percipit;
| |
| |
cùmque habere coeperit, taedet hanc perce-
pisse, quod quaesiuit. Amat saepè quod de-
spexerat, despicit quod amauerat. Diu quae-
rit, vt parùm quid de summis inueniat, sed
ad consueta citiùs relabens, nec parùm in his
quae inuenerit, perseuerat.
Greg. ca. 22. in cap. 7. Iob.
| |
Greg. hom. 36. in Euāg.
Nos enim, nati in huius peregrinationis
aerumnâ, huc fastidiosi iam venimus; nesci-
mus quid desiderare debeamus.
| |
Aug. de orando Deo. Epist. 121. ad Probā cap. 5.
Ac planè quid oremus, sicut oportet, ne-
scimus. Alius vult coniugari; alius coniugio
viduatus deinceps continenter eligit vituere;
alius nullum concubitum nec in ipsis nu-
ptijs experiri:
| |
Aug. Confessio. 6. c. 6.
Et ego inhiabam honoribus, lucris, con-
iugio, & tu irridebas.
| |
Certè, qui dicit in oratione, verbi gratia:
Domine multiplica diuitias meas; aut, da
mihi tantas, quantas illi vel illi de disti; aut
honores meos auge; aut fac me in hoc saecu-
lo praepotentem atque clarentem, vel si quid
huiusmodi est; & haec dicit, eorum habens
concupiscentiam, non id attendens, vtex
his, secundùm Deum prosit hominibus,
puto eum non inuenire in oratione Do-
minicâ, quo possit haec vota coaptare:
| |
| |
Quamobrem pudeat saltem petere, quae
non pudet cupere; aut si & hoc pudet, sed
cupiditas vincit; quanto meliùs hoc peti-
tur, vt etiam ab isto cupiditatis malo liberet,
cui dicimus; libera nos à malo.
Aug. de orando Deo c. 12. epi. 121. ad Probā.
| |
Chrys. in Epi. ad Roman. c. 1. hom. 4.
Vides [ergo] auiditate omne malum ex-
ortum, cùm ipsum desiderium videlicet, non
sustineat intra proprios terminos consistere?
Quidquid enim terminos à Deo statos trans-
greditur, id absurdarum ac minimè legitima-
rum rerum appetens est. Quemadmodum
enim fieri saepè videmus, vt qui ciborum ap-
petitionem amiserint, terram ac lapillos co-
medant, quiq́ue impotenti siticorrepti fue-
rint, ij & coenum quoque nonnum quam ad
bibendum appetant;
| |
Sic cor meum, cor vanum, vagum & in-
stabile dum suo ducitur arbitrio, & diuino
caret consilio, in seipso non potest consiste-
re, sed omni mobili mobilius, per infinita di-
strahitur, & hac atque illac, per innumera dis-
currit; & dum per diuersa requiem quaerit,
non inuenit, sed in labore miserum, à requie
vacuum manet: sibi non concordat, à se dis-
sonat, à se resilit, voluntates alternat, consilia
mutat, aedificat noua, destruit vetera, de-
structa reaedificat, eadem iterum atque ite-
rum alio & alio modo mutat & ordinat;
| |
| |
quia vult & non vult, numquam in codem
statu permanent.
Bern. cap. 9. medit.
| |
Aug. sol. lo. cap. 12.
Sed allide Domine concupiscentiam
meam dulcedine tuâ, quam abscondisti ti-
mentibus te, vt concupiscam te concupis-
centijs sem piternis; ne vanis allectus & dece-
ptus interior gustus ponat amarum dulce &
dulce amarum.
|
|