Pia desideria
(1624)–Herman Hugo– Auteursrechtvrij
[pagina *15]
| |
[pagina 117]
| |
HOc erat ergo meis dominans Natalibus astrū,
Vt mihi lux faustâ nulla rediret aue!
Quàm leuis optati me temporis aura fefellit;
Dum toties repeto; Crastinus albus erit.
Nec tamen albus adhuc mihi crastinus ille reluxit;
Quin, qui praeterijt proximus, ater erat.
Credideram alternos vitae succedere casus,
Inq́ vices laetis cedere moesta locum.
Vtq́ serenato detergis nubila coelo,
Cùm reuehis clarum Cynthie pure diem;
Vtq́ maris reparas fugitiuos, Cynthia, fluctus,
Cùm tingis refluo littora sicca salo;
Sic ego venturi non felix temporis augur,
Omnia pro votis rebar itura meis.
At mea, quàm dispar, quantoq́ seuerior illis,
Quas dat nupta viro, tristitia est lacrymis!
Coniuge defuncto, bis denis mensibus, vxor
Sola domi queritur, coniugis orba, necem.
Post decimum sinitur lugubria ponere mensem,
Et peplum niueâ vertere triste togâ.
Quis mihi transactus semel est sine luctibus annus?
Quis vacuus mensis? quis sine nube dies?
Nulla meis lex dat finémve, modúmue, querelis;
Nil nisi continuus fit mea vita dolor.
| |
[pagina 118]
| |
Et planctu & lacrymis gemituq́ absumitur omnis,
Ipsaq́ pars minima est vita caduca, sui.
Saepè quidem rabidis sunt aequora turbida ventis,
Sed breuis est, quoties magna procella furit.
Quas rapiunt syluis brumalia sidera frondes,
Compensant viridi tempora verna comâ.
Iuppiter obscuris cùm condidit aethera nimbis,
Laetior innubi mox redit ore dies.
Iuncta catenatos nectunt mihifunera luctus,
Dempta nec est vllo synthesis atra die.
Moestaq́ nec festo cessauit tibia cornu;
Pectus, ebur; pugni, plectra; querela, fides:
Hâc cytharâ, soles; hoc transigo pectine, noctes;
His fidibus, vitae tempora fallo meae.
O quoties victo suspiria pectore rupi.
Cùm cuperem tacito mergere verba sinu!
O quoties, lux quanta fuit, fuit acta querelis,
Lunaq́ quanta fuit, planctibus acta fuit!
Ne gemerem, memini, toties monuistis amici,
Multaq́, ne gemerem, credite, facta mihi.
Libera laetitiae suasistis frena remitti,
Illicò laetitiae libera frena dedi.
Ast vbi singultum compescere risibus opto,
Risibus, heu, gemitus obstrepuêre meis!
Saepè, volens placidas somno traducere noctes,
Perpetuò vigiles obruor imbre genas.
Dumq́ diu nimiùm suspensos comprimo fletus,
Heu, mare perruptis effluit aggeribus!
Flumina, vos testes; vos, nota cubilia, syluae;
Vosq́ cauae valles; conscia vosq́ iuga;
| |
[pagina 119]
| |
Vos testes, quoties suspiria vincere tentans,
Victa, reluctanti murmura corde dedi.
Quin etiam audit is permota vlulatibus Echo;
Questibus audita est aggemuisse meis.
Tunc ego, tunc illa, alternis dedimus lamenta,
Fleuimus inq́ vices, planximus inq́ vices.
Vt Pandioniae sibi dant responsa sorores,
Cùm caesum, thalami labe queruntur Itym.
Et sedet hinc Progne ramo miserabile plorans,
Et sedet indè suum flens Philomela nefas.
Alteraq́ alterius sequitur suspiria questu,
Admissum lacrymans, vtraque crimen auis.
Talis & Alcyone cùm naufraga vela mariti
Nequicquam scopulis littoribusq́ canit.
Aut viduus, viridi nemoris sedet arbore turtur,
Comparis aeterno murmure fata gemens.
Sic mihi fatidicae nerunt quoque stamina Diuae,
Vt mihi Sol, nitido sidere, nullus éat.
Vtq́ adimant nullos, lamenta perennia luctus,
Aut cesset, caussâ deficiente, dolor.
Sed fuit vt primae, gemitus, vox prima loquelae;
Sit gemitus vitae vox quoque summa meae.
| |
[pagina 120]
| |
Psalm. 30. | |
Hierō. in Psal. 30. | |
Aug. li. 21. de ciuit. cap. 14. | |
Aug. ser. 28. de verb Apost. | |
| |
In huius vitae miseriam intrasti lugens, dies | |
[pagina 121]
| |
luctu & labore hinc exiturus es. Intelligas er- | |
Eccl. 2. | |
Chrys. ser. de martyribus imitādis. | |
Chrys. ho. 54. | |
2 Cor. 5. | |
Chrys. hom. in Psal. 115. | |
Hiere. 13. | |
Chrys. tom 5. hom. de virtute. | |
[pagina 122]
| |
Hugo de S. Victor. serm. de assumpt. Mar. tom. 2. | |
Donec [autem] homines pro Dei cultu, | |
[pagina 123]
| |
raret, Regni dilationem molestè ferret, desi- | |
[pagina 124]
| |
quis: Secretum meum mihi, secretum meum mihi? |
|