| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
XIII. [Numquid non paucitas dierum]
Numquid non paucitas dierum,
meorum finietur breui? dimitte
ergo me, vt plangam paululùm
dolorem meum.Iob 10.
| |
SCilicet, in magno cupis hoc me ponere lucro,
Addita quod vitae portio parua meae.
Si numerata forent aliquot mihi lustra, vel anni,
Muneris hic poterat nomen habere fauor:
Stamina sed breuibus iunxisse fugacia filis;
Obsecro, dic, pauci quantula summa, dies?
Nempe ita, qui vitam modò ducere coeperit infans,
Dicetur moriens, occubuisse senex.
Sic sua nonnullis descripta est vermibus aetas,
Vna quibus breuis est, integra vita, dies.
Sic aliquis numerat celeres sibi flosculus horas,
Natali tumulant quem sua fata die.
Floscule mane puer, mediâ vir, floscule, luce;
Floscule, sub noctem, Sole cadente, senex.
Sic orerisq́ vno morerisq́, ô floscule, Phoebo;
Vno fisq́ puer, virq́, senexq́ die.
Staret adhuc volucrum saltem rota lenta dierum,
Hora nec admissis quaelibet iret equis;
Vermiculi canerent; tot plenis viximus horis;
Flosculus, & totidem, diceret, herba fui.
Sed tempus rapidis volat irreparabile pennis,
Fluminis inq́ modum, lubricus annus abit.
| |
| |
Menstruus impulsis rapitur quoque solibus orbis,
Et fugiunt, nullo frena tenente, dies.
Denique praecipitis volucris rota vertitur horae,
Nec remeare potest, quae semel hora fuit.
Inuidares, tempus; sua seper puncta trucidat.
Se pariter fugiens, se pariterq́ sequens.
Qualis teda suo se flammea funerat igne,
Ipsa sibi bustum facta sibiq́ rogus.
Sic redit in proprium saeclorum circulus orbem,
Flectitur inq́ suas annua meta rotas.
Scilicet haec veterum fuit obuia fabula vatum,
Ore pater natos dum vorat ipse suos.
Nempe minus rerum est, quàm temporis, helluo tēpus;
Seq́, fluendo parit; seq́, fluendo necat.
Hora diem, mensemq́ dies depascit eundo,
Bis-senisq́ senex mensibus annus obit.
Annus obit, mensesq́, diesq́, horaeq́, recedunt
Et suus in se iterum ten pora gyrus agit.
Ergo meo exiguum spatium concede dolori,
Non nisi concesso tempore fata querar.
Non ego supremis tempus mihi risibus oro,
Non facit ad risus résve, locúsve meos.
Pro lacrymis spatium, spatium pro planctibus opto,
Haec mihi tantillae, quam peto, caussa morae est.
Ite igitur magnis, lacrymae mea flumina, riuis;
Ite, ferite truces ora sinumq́, manus.
Ite per os lacrymae, saeuite in pectora palmae;
Pars bona, dum statis, temporis, ecce fugit.
Sentio, eunt lacrymae; repetantur, sentio, planctus;
Lam fleui & planxi, sistite; iam satis est.
| |
| |
| |
Iob 10.
Numquid non paucitas dierum meorum
finietur breui? dimitte ergo me, vt
plangam paululùm dolorem meum.
| |
Chrys. ep. ad Theodor. Mon. tom. 5.
QVid in hoc mundo stabile, quid peren-
ne? Audi cuiusdam venerabilis viri vo-
cem: tempus, inquit, vitaemeae leuius cursoribus
fuit.
| |
Hierō. epist. 21. ad Paulā.
Cùm enim primùm homo peccauit, ae-
ternitas mortalitate mutata est, in nongen-
tos & ampliùs annos; exinde paulatim re-
crudescente peccato, in breue tempus, ho-
minum vita contracta est.
| |
Iob 14.
Breuis dies hominis sunt; numerus mensium
cius apud te est: constituisti terminos, qui praeteriri
non poterunt.
| |
Quare cautum se ac sollicitum viuere
ostendit, qui breuitatem praesentis vitae
considerans, non eius vsum sed terminum
conspicit; vt ex fine colligat nihil esse quod
transiens delectat. Hinc namque per Sa-
lomonem dicitur, Si annis multis vixerit ho-
mo, & in his omnibus laetatus fuerit, meminisse
debet tenebrosi temporis & dierum multorum; qui
| |
| |
cùm venerint, vanitatis arguentur praeterita. Igitur
cùm culpa animum tentat, mens necesse est,
vt breuitatem suae delectationis aspiciat; ne
ad viuacem mortem iniquitas rapiat, cùm
conster quòd ad terminum citiùs mortalis
vita praecurrat.
Greg. lib. 9. mor. c. 44. in cap. 10. Iob.
| |
Greg. lib. 7. mor. c. 20. in c. 6. Iob.
Saepè etenim dum praesentis vitae breuitas,
quasi diu perseueratura diligitur, ab aeternâ
spe animus frangitur, & delectatus praesenti-
bus, desperationis suae caligine reuerbera-
tur.
[Sed] sancti viri, quia breuitatem vitae in-
desinenter aspiciunt, quasi quotidie morien-
tes viuunt, & tantò se solidiùs mansuris prae-
parant, quantò & nulla esse transitoria sem-
per ex fine pensant. Hinc quippe Psalmista,
veloci cursu fugere vitam peccatoris aspi-
ciēs;ait: Pusillum adhuc, & non erit peccator. Hinc
iterum dicit; Homo, sicut foenum, dies eius. Hinc
Isaias ait, Omnis caro foenum, & omnis gloria eius,
sicut flos agri.
| |
Attendat quid sit homo; non superbiat:
homo tamquam foenum dies eius. Quid superbit
foenum, ad tempus modò florens, post pau-
lulum arescens? Quid superbit foenum ad
tempus vigens, & hoc ad paruum tēpus do-
nec sol candescat? Sicut flos agri ita efflorebit.
| |
| |
Quàm exiguo tempore transeunt flores? &
hoc est pulcrum in herbis. Hoc quod valde
pulcrum est, hoc citò cadit. Omnis caro foe-
num. Et claritas luminis vt flos foeni: foe-
num aruit & flos decidit.
Aug. in Ps. 102.
| |
Iob. 14.
Quasi flos egreditur & conteritur.
| |
In idē cap. 14. Iob. Greg.
Quid enim sunt nati homines in mundo,
nisi quidam flores in campo? tendamus ocu-
los cordis, in hanc latitudinem mundi prae-
sentis; & ecce quasi tot floribus, quot homi-
nibus plenus est: vita itaque in carne, flos in
foeno est. Homo etenim more floris proce-
dit ex occulto, & subitò apparet in publico;
qui statim ex publico per mortem retrahitur
ad occultum. Carnis nos viriditas ostendit,
sed ariditas pulueris ab aspectibus retrahit,
quasi flos apparuimus, qui non eramus; qua-
si flos arescimus, qui temporaliter appareba-
mus.
| |
Isidor. Clarius orat. 10. de morte.
[Imoò] quid ab his bestiolis distamus,
quas ferunt apud Hypanim fluuium (qui ab
Europae parte in pontum influit) nasci, atque
vnum diem viuere? sicut ergo ex his ea quae
octauâ horâ mortua sit, prouectâ esset aetate
mortua, quae verò occidente sole, decrepi-
ta; eò magis si etiam solstitiali die; sic si lon-
gissima aetas, cuius-vis hominis conferatur,
cum aeternitate, in multo minore breuita-
| |
| |
te, quàm illae bestiolae reperiemur.
| |
- Quid enim, mihi dicito, longum
Haec mortalis habet fatoq́ obnoxiâ vita?
Naziā. in praecept. ad Virgines.
| |
Tenes diem istum? si tenuisti, hesternum
tenes & hodiernum: sed hesternum in quis,
non teneo, quia iam non est, istum autem te-
neo in quo sum, & qui mecum est. Itáne? de
isto excidit tibi iam quantum à primâ luce
transierit. Nónne iste dies à primâ horâ coe-
pit? Da mihi primam horam eius: Da mihi &
secundam eius, quia & fortè ipsa transuola-
uit. Tertiam, in quis, dabo tibi, fortè enim in
ipsâ nunc sumus: Certè ergosunt isti dies, &
est tertia dies; & si tertiam da bis non diem
sed horam dabis. Verumtamen ne hoc qui-
dem tibi concedo, si mecum vtcumque ista
transilisti, Da mihi vel horam tertiam; ipsam
mihi da in quâ es. Si enim aliquid eius iam
praeterijt: & aliquid eius adhuc restat; nec
quod praeterijt aliquid mihi potes dare, quia
iam non est; nec quod restat, quia nondum
est. Quid mihi de horâ istâ quae nunc peragi-
tur dabis? quid de illâ mihi dabis? Cui com-
mittam hoc verbum, vt dicam, est. Cùm di-
cis ipsum est; certè vna syllaba est, & mo-
mentum vnum est, & tres litteras habes in
ipso ictu. Ad secundam huius verbi litteram
| |
| |
non peruenis, nisi prima finita fuerit. Ter-
tia non sonabit, nisi & cum ipsa secunda
transierit. Quid mihi de hâc vnâ syllabâ da-
bis, & tenes dies, qui vnam syllabam non te-
nes? momentis transvolantibus cuncta ra-
piuntur. Torrens rerum fluit. Isti ergo dies
non sunt, antè abeunt penè quàm ve-
niunt, & cùm veniunt, stare non possunt.
Iungunt se, sequuntur se, & non se tenent.
Aug. in Ps. 38.
| |
Iob 7.
Parce mihi Domine, nihil enim sunt dies mei.
| |
Greg. lib. 8. mor. c. 20. in Iob.
[Hinc] sancti viri, praesentis vitae dies, ni-
hil esse conspiciunt, quia illuminatae men-
tis oculos in considerationem aeternitatis
figunt.
| |
Hiero. li. 11. in ca. 40. Isaiae.
Per horarum [namque] momenta cresci-
mus atq; decrescimus, nec in eodem mane-
mus statu. Ipsum quoq; quod loquimur, di-
ctamus & scribimus, de vitae nostrae parte
praeteruolat. qui dudum infans, subitò puer;
qui puer, repentè iuuenis; & vsque ad sene-
ctutem per spatia mutatur incerta; & antè,
se senem intelligit, quàm iuuenem non esse
miretur.
| |
[Denique] quicquid temporis viuitur, de
spatio viuendi demitur, & quotidie fit mi-
nus, minusq́ue quod restat; vt omninò nihil
aliud sit tempus vitae huius, quàm cursus ad
| |
| |
mortem, in quo nemo vel paululùm stare,
nec aliquando tardiùs ire permittitur, sed
omnes vrgētur pari motu, nec diuerso im-
pelluntur accessu: neque enim cui vita bre-
uior fuit, celeriùs diem duxit, quàm ille cui
longior. Vnde ex quo homo coepit esse in
hoc corpore, in morte est. Quid enim aliud,
diebus, horis, momentisq́ue singulis agitur,
donec ea consummata mors, quę agebatur,
impleatur, & incipiat iam tempus post mor-
tem, quod cum vita detraheretur, erat in
morte.
Aug. li. 7. de ciuitate Dei, cap. 10.
| |
Greg. lib. 17. mor. cap. 45.
Benè ita que dicitur, Dimitte me, vt plan-
gam paululùm dolorem meum. Quia nisi à rea-
tu culpae, quo nos liga uimus, misericorditer
dimittemur, perfectè flere nō possumus, hoc
quod in nobis ipsis, contra nosmetipsos do-
lemus: sed tunc veraciter reatus nostri dolor
plangitur, cùm tenebrosa illa infernis retribu-
tio, intento timore praeuidetur.
| |
Greg. lib. 9. mor. cap. 44. in cap. 10. Iob.
Sed sicut moderata afflictio lacrymas ex-
primit, ita immoderata subducit; quâ moe-
ror ipse quasi sine moerore fit, qui afflicti
mentem deuorans, sensum doloris tollit;
| |
Saepè namque peccator iniquitatis suae
vinculis ita constringitur, vt pondus qui-
dem peccatorum toleret, sed tamen, quia
| |
| |
tolerat, ignoret. Saepè autem si cognos-
cat, quanto reatu premitur, erumpere in la-
crymas conatur, & non potest, vt hunc in se
mente liberâ, & conuersatione integrâ per-
sequatur. Flere ergo dolorem suum non valet, qui
& iniquitatis suae reatum considerat, & ta-
men prae terrenae occupationis pondere,
hunc & gemere nequaquam vacat: flere do-
lorem suum non valet, qui primae quidem
consuetudini contraire nititur, sed tamen
adhuc succrescentibus desiderijs carnis gra-
uatur. Huius doloris praesentia Prophetae
mentem cruciauerat, cùm dicebat, dolor
meus contra me est semper, quoniam iniquitatem
meam ego pronunciabo, & eogitabo pro peccato
meo. Tunc igitur ad plangendum dolorem nos
Dominus dimittit, cùm & mala nobis, quae
fecimus demonstrat, atque adhaec eadem
flenda quae cognoscimus, adiuuat.
Ibid.
| |
Iudic. 11.
Hoc solùm ergo Domine, praesta, quod depre-
cor: Dimitte me, vt duobus mensibus circum-
cam montes, & plangam cum sodalibus
meis.
| |
Sexaginta dies plangere nobis demonstrat
planctum praesentis vitae, dicente Domino:
Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. De-
sertum ergo plangimus huius mundi (de-
sertum enim dicitur res vbi non manetur)
| |
| |
quia ergo hî non permanetur, desertum di-
citur. Plangendum est ergo in vitâ istâ ca-
ducâ, ruinis plenâ, casibus obuolutâ; vt cùm
plangimus, suscipiat Dominus immolatio-
nem animae nostrae.
Chrys. hom. de Iephte.
|
|