Pia desideria
(1624)–Herman Hugo– Auteursrechtvrij
[pagina *10]
| |
[pagina 73]
| |
QVod decus est Dominis, ad iura lacessere seruos?
Palmaq́ quae serui, iure vadantis Herum?
Et seruilis hero vertit victoria probro,
Et reus offensae seruus herilis abit.
Crede mihi, pudor est, mecum tibi texere rixas,
Iurgia nec tecum conuenit esse mihi.
Non ego sum, tantae cui sit fiducia pugnae,
Non ego materies litibus apta tuis.
Nempe tuis scribi vis bella forensia fastis,
Aut mea, fortè, tuam vincere, caussa potest:
Cuius erit felix adeo facundia linguae,
Quae sperare sibi tanta tropaea queat?
Iuridici nulla est ita vox exercita rixis,
Quo tua debilior caussa, loquente, cadat.
Heu nimis immitem dispensas cognitor vrnam,
Nec tuus inflecti se rigor ille sinit!
Sat tua nota quidem gemino clementia mundo;
Blandaq́ & in poenas est tibi lenta manus:
Moestaq́ cum statuis, tristi tibi moeror in ore est,
Tamq́ rei damno, quàm reus ipse, doles.
Parq́ tibi poena est de crimine sumere poenam,
Ac sua de plexo crimine poena reo est.
| |
[pagina 74]
| |
Nec sibi, quam patitur, possit quis demere noxam,
Quisque sui quamuis arbiter ipse foret.
Non tamen vt veras habeant haec carmina laudes
Ausim Iudicij puncta subire tui.
Nam licet in miseros bonus es, veniaeq́ paratus,
In sontes etiam, iure, seuerus agis;
Et tibi tam iustâ pendet lanx vtraque librâ,
Par sit vt ex aequo gratia, parq́ rigor.
Nec sinis affectus, captiuaq́ pectora duci,
Nec subigunt animum lenia verba tuum.
Nec, si caussidici vox incatauerit aures,
Facundâ minimum diluat arte nefas.
Perdidit hic cassas facundiâ, Suadaq́ vires,
Et silet hoc omnis gratia muta loco,
Nec prece, nec precio; nec fraude, nec arte, nec astu
Prostitit hoc vmquam vendita caussa foro.
Quis secet intrepidus tam duro Iudice lites,
Aut tantùm impauidus pareat ante Deum?
Non ego si saeui vocer inter ouilia Martis,
Dura tui metuam septa, Gradiue, fori.
Nec trepidem (licet ipsa Decem citet hasta virorum)
Ne mea, centeno iudice, caussa labet.
Nec tua, (caussarum scopulos) insamia, Cassi,
Pulpita, si iubeat Praetor, iniqua querar.
Nec Rhadamantaei verear subsellia regni,
Scamnaq́ Dyctaei litigiosa Ducis.
Nec, quibus inclusas tenet arbiter AEacus vmbras,
Infernis dubitem iura subire plagis.
Quilibet in caput hoc dictet suffragia iudex
Et ferat immites quaelibet vrna notas:
| |
[pagina 75]
| |
Caussarum mihi tot lingua est inflata tropaeis,
Se putet vt nullo cedere posse foro.
Vnius at timuit solummodo Iudicis vrnam,
Iudicis & testis qui vice solus agit.
Qui, semel vt saeuâ sententia lata tabellâ est,
Nec prece, nec lacrymis, triste retractat opus.
O durum, ô fatale reis, miserisq́ tribunal,
Quo Iudex rigido tam grauis ore sedet!
Dicitur immotis triduoq́ supinus apertis,
Hunc oculis Agathon extimuisse diem.
Vtq́ sibi noxae Paulus non conscius esset,
Hoc tamen est veritus iudice stare nocens.
Quiq́ sui Salomon doctissimus audijt aeui,
Mens pura est, quemquam dicere posse, negat.
Quin sacer hâc etiam trepidus formidine Psaltes;
Iudice te, tutus quis reus, inquit, erit?
Quiq́ tot aduersos tulit aequo pectore casus,
Vix fore clara satis sydera; Iobus ait.
Si trepidant igitur, tanto censore, columnae.
Quo stabunt tabulae, ligna caduca, pede?
Siq́ tremunt pauidae nutante cacumine cedri,
Quâ spe parua suam sylua tenebit humum?
Frigidus, heu! refugit mihi toto corpore sanguis,
Aspectus quoties haec subit vrna meos.
Non secus ac visâ cumvictima fortè securi,
Decepto refugit verbere tunsa caput.
Parce precor, neque ius mihi dic hâc cognitor vrnâ
Sancta Themis caussâ qua cadat ipsa suâ.
| |
[pagina 76]
| |
Psal. 142. | |
Aug. in Ps. 142. | |
Iob 14. | |
Ambr. in Psal. 36. | |
Bern. serm. 8. super Beati qui habitant. | |
Ipse est autem testis & Iudex, Iudex & | |
[pagina 77]
| |
testis, quem nulla conscientia peccatrix effu- | |
Chrys. in c. 4. Matth. hom. 14. | |
[Et ecce ego] iam iam praesentabor ante | |
[pagina 78]
| |
paululum hoc inuenit quod in perpetuum | |
Greg. lib. 24. mor. cap. 7. | |
Greg. cap. 23. in 7. c. Iob. | |
[pagina 79]
| |
niunt, quod nequaquam se posse suffice- | |
Aug. medit. cap. 39. | |
[pagina 80]
| |
mor esto miserationis tuae aduersus mise- |
|