| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
IX. [Dolores inferni circumdederunt me]
Dolores inferni circumdederunt
me, praeoccupauerunt me laquei
mortis.Psal. 17.
| |
ERgo iterum Actaeon aliquis noua fabula fiet,
Infelix canibus, praeda voranda suis?
En, mihi mens nemorum studijs iuuenilibus arsit,
Et perijt studijs mens prope capta suis.
Mens fuit, ancipites venatu pellere curas;
Non tamen in syluis, pulcra Diana, tuis.
Sylua mihi rapidis non est latrata molossis,
Lustra nec infestâ sollicitata cane.
Nec iuga Taygeti neque Maenala territa cornu,
Nec fuluus volucri cuspide stratus aper.
Nec mea Parthenijs circumdata retia syluis,
Nec meditata feris callida lina dolos.
Numquam ego vel pedicas, venabula, tela, vel arcus,
Vlláve Spartanae Virginis arma tuli.
O vtinam mensista mihi, Dictynna, fuisset!
Non ego nunc praedae cingerer arte meae.
Heu quibus imprudens studiis mihi torpuit aetas!
Quin potiùs, nemorum crura notata rubis?
Cur quaesita tuis mihi praemia, Bacche, trapetis?
Aut agitata tuis praeda, Cupido, iugis?
Non tantùm pharetram neque tantùm tela Cupido,
Cauta sed, vt fallas, fila, plagasq́ geris.
| |
| |
Pampineos tantùm neque concutis Euie thyrsos,
Sunt quoque, quêis capias ebria crura, doli.
Cùm surgit Dalilae Sampson malè tonsus ab vlnis,
Vincta Philisthaeo brachia fune tulit.
Cùm iacet ignoto Noe superatus Iaccho,
Compede succiduos stringis Iacche pedes.
Ecce, volupta suis iam me quoque cassibus ambit,
Quae toties votis praeda petita meis.
Hei mihi, quot circum pedicarum indagine cingor!
Seu fera venantûm praepete septa globo.
Scilicet illa fuit spectri feralis imago,
Antonio, celsi culmine visa iugi:
Cùm patuêre, oculi collecta sub vnius ictum
Omnia, quae mundo didita regna iacent;
Omnia, ceu paruâ tellusq́, polusq́ tabellâ,
Pictaq́ stant minimo corporatota vitro:
Omniaq́ haec ingens obsepserat vndique rete,
Multaq́ furtiuis stamina sparsa vijs.
Quisque suos laqueos, sensit sua vincula quisque;
Hic caput, ille pedes vinctus, & ille manus.
Nempe suâ capitur laqueatus quisque voluptâ,
Vt visco stolidae decipiuntur aues.
Ah! sua nexilibus tendit mors vndique tramis
Retia, arachnaeo callidiora dolo.
Vtq́ sedet nigro venator araneus antro,
Insidians pennis, stridula musca tuis:
Sensit vbi motâ trepidare cubilia, tela,
Emicat, & trepidam raptat in antra feram:
Aut qualis viridi latet arbore callidus auceps,
Pennipedi meditans vincla dolosa gregi.
| |
| |
Linigeros abdit vicino gramine vallos,
Spargit & in nitido plurima grana solo.
Et circum inclusas secretâ crate volucres,
Quaeq́ canant vinctae compede, ponit aues.
Hae saltu, & cantu; leuis ille for amine buxi;
Hae socias; praedam, decipit ille suam.
Venantûm haud aliter scelerum comitata coronae
Implicat insidijs mors sua quemque suis.
Quiq́ super laqueos nisus dare corpora saltu,
Heu miser, in stygias praecipitatur aquas!
| |
| |
| |
Psal. 17.
Dolores inferni circumdederunt me, prae-
occupauerunt laquei mortis.
| |
Aug. solilo. cap. 12.
ECce Domine Deus meus, mundus totus
plenus est concupiscentiarum laqueis,
quos parauerunt pedibus meis, & quis effu-
giet hos laqueos?
| |
Hiere. Thren. 3.
Venatione ceperūt me quasi auē inimici mei gratis.
| |
Ambr. de bono mortis cap. 5.
Auis enim quae descendit ex alto, vel quae
in altum se extollere non potest, frequenter
aut laqueis capitur, aut visco fallitur, aut qui-
buscumque irretitur insidijs: sic quoque &
anima nostra. Laqueus, in auro; viscus, in ar-
gento; nexus, in praedio; clauus est in amore.
Dum aurum petimus, strangulamur; dum ar-
gentū quaerimus, in visco eius haeremus; dum
praedium inuadimus, alligamur. Quin etiam
mulieris decus, dum tentat, astringit.
| |
Bern. serm. 3. super Qui habitat in adiutorio.
Sed qui sunt venatores isti? venatores vti-
que pessimi & nequissimi, callidissimi & cru-
delissimi. Venatores qui cornu non sonant
vt audiantur, sed sagittant in occultis imma-
culatum. Ipsi Rectores sunt tenebrarum ha-
rum, astutissimi versutiâ & malitiâ diabolicę
fraudis; ita vt, sicut est ante venatorē bestia;
sic ad eorum comparationē sit quilibet astu-
tissimus hominum.
| |
O anima fragilis ad resistendum, facilis ad
cadendum, difficilis ad surgendum! quali-
ter istius aduersarij laqueos euadere poteris,
| |
| |
quem tantis subtilitatibus praeditū agnoscis?
Bonau cap. 1. soliloq.
| |
Orig. hom. 2. in Cāt.
Intellige quia in medio laqueorum am-
bulas, & subtus machinas transeas imminen-
tes. Omnia retibus plena sunt; Diabolus la-
queo cuncta compleuit.
| |
Aug. soliloq. cap. 16.
Ecce tetendit ante pedes nostros la queos
infinitos, & omnes vias nostras varijs imple-
uit decipulis, ad capiendas animas nostras, &
quis effugiet? laqueos posuit in diuitijs, la-
queos posuit in pauperatate, laqueos tetendit
in cibo, in potu, in voluptate, in somno, & in
vigiliâ; laqueos posuit in verbo, & in opere,
& in omni viâ nostrâ.
| |
Abscondita est in terrâ pedica eius, & decipula il-
lius super semitam. In terrâ pedica absconditur,
cùm culpa sub terrenis commodis occulta-
tur; inimicus quippe insidians ostendit hu-
manae menti, in terreno lucro, quid appetat,
& occultat peccati laqueum, vt eius animam
stringat, quatenus videat quid est quid con-
cupiscere valeat, & tamen nequaquam vi-
deat in quo culpae laqueo pedem ponat. Et
tunc ab antiquo hoste super semitam deci-
pula ponitur, quando in actione huius mun-
di, quam mens appetit, peccati laqueus pa-
ratur; quae videlicet non facilè deciperet, si
videri potuisset; sic quippe decipula ponitur,
vt dum esca oftenditur, nequaquam ipsa à
transeunte videatur. Saepè ergo proponun-
tur animo cum culpâ honores, diuitię, salus,
| |
| |
& vita temporalis, quae mens infirma, dum
quasi escam videt, & decipulam non videt,
per escam quam vidēs appetit, in culpâ con-
stringitur, quae non videtur.
Greg. lib. 14. mor. c. 6. in c. 18. Iob.
| |
Et quemadmodum peruersi quidam &
subdoli homines, quorū studium est & pro-
positum ex aliorum bonis ditescere, (eam ta-
men potentiam non habent, vt apertâ vio-
lētiâ vtantur) vias insidiosè obsidere solent;
& si locum aliquem circa illas aut conualli-
bus profundis interruptum, aut dumorum
densitate obscurum viderint, in illum sese
abdunt; & huiusmodi velamento, viatorum
circumquaque conspectum, ne praeuidean-
tur, amoliti, ex inopino illos adoriuntur, ne-
quisquam eorum laqueos periculosos vide-
re priùs queat, quàm in illos incidat: ita & Sa-
tan infensus nobis, & antiquus hostis, mun-
danarum oblectationum vmbris sese insi-
nuās (quae periculosae circa vitae huius viam,
latronem occulere solent, & latibula praebe-
re insidiatori) indè improuisos nobis perdi-
tionis laqueos substernit. Oportet itaque
nos animi oculos perpetuò vigiles circum-
quaque diducere, & quidquid iucundum
apparet, mox suspectum habere, & praeter-
currere; nec aliquam illi cogitationem ap-
plicare, etiamsi aurum copiosè propositum
videatur, & idoneum quod à volentibus tol-
latur, etiamsi quascumque delicias terra
| |
| |
proferat, & preciosa tabernacula ostentet:
etiamsi choreas, comessationes, ebrietates, &
mensas concentuum modulatione iuncundas
videamus; etiamsi offeratur venustas corpo-
rum. Sub his namque omnibus ita iucundis,
latebras habet communis noster hostis, ex-
pectans num per obiectorum spectacula il-
lecti, relictâ Regiâ viâ, ad ipsius aliquando
insidias ipsi vltrò declinemus. Et plurimùm
sanè timendum est, ne quo pacto illis incau-
tè accurrētes, & oblectationem illam, quam
vsurpantibus offerunt, nihil habere periculi
putantes, primo statim gustu, dolosè abdi-
tum hamum voremus, atque illo postea (no-
limus, velimus) ligati, ad terribiles latronis
latebras Mortem, scilicet, per huiusmodi ille-
cebras, imprudentes trahamur.
Basil. de non adhaerendo rebus saeculatibus.
| |
Ambr. lib. de bono mortis cap. 6.
Attolle [ô homo] animam tuam ne eam
illiciat esca laqueorum. Voluptates saeculi,
escae quaedam sunt, & (quod peius est) escae
malorum, escae tentationum. Dum volupta-
tem quaeris, laqueos incurris. Oculus enim
meretricis laqueus amatoris est; oculus ergo
meretricis, est laqueus. Laqueus est etiam
sermo meretricis, qui obdulcat ad tempus,
fauces tuas, & postea exasperat eas amaritu-
dine conscientiae peccatricis. Laqueus est
aliena possessio plena amoenitatis. Om-
ne iter istius vitae plenum laqueorum est.
Vnde iustus dicit: In viâ hâc, quâ ambula-
| |
| |
bam, absconderunt laqueos mihi.
| |
Ibid.
Quoties inimicus, cordi nostro conatur in-
serere, quo nos reflectat à sanctitatis propo-
sito & pijs votis? Quoties corporeos inflam-
mat ardores? Quoties occursare facit oculos
meretricios, quibus castum sustentet affectū,
vt improuiso amoris spiculo feriat imparatū?
Quoties inserit animo tuo verbum iniquū,
& cogitationes cordis absconditas? His ani-
ma, quae cupit euolare, deponitur. Sed tu ob-
luctare quasi bonus miles Christi Iesv.
| |
Ibid.
Et quid de extraneis laqueis loquar? hostis
nobis laquei sunt cauendi in ipso hoc cor-
pore nostro, laquei circumfusi nobis sunt,
quos debemus vitare.
| |
Ambr. lib. 4. in c. 4. Lucae.
Honorum gratia, sublimitas potestatum,
epularum suauitas, forma meretricis, laqueus
est Diaboli.
| |
Ambr. de bono mortis. c. 9.
Ergo nō laqueis nos credamus, & retibus
ijs quae decipiunt & illudunt; non sequamur
illecebrosa & seductoria.
| |
Aug. in Ps. 68.
Sed tantum valet animi praesumptio, vt
& coram ipsis muscipula sit, & incidant in
eam; obscurentur oculi eorum ne videant.
| |
Aug. soliloq. c. 16.
Sed tu Domine libera nos de laqueo ve-
nantiū, & à verbo aspero, vt cōfiteamur tibi,
dicentes: Benedictus Dominas, qui non dedit nos in
captionem dentibus eorum: Anima nostra sicut pas-
ser erepta est de laqueo venantium, laqueus contri-
tus est, & nos liberati sumus.
|
|