Pia desideria
(1624)–Herman Hugo– Auteursrechtvrij
[pagina *8]
| |
[pagina 59]
| |
QVis mihi det, liquidas caput hoc vertatur in vndas,
Totq́ fluat guttis, quod stetit antè, comis?
Fronte patet campus quem flebilis imber inundet,
Ripa nec, vt fluctus exspatientur, obest.
O mea, si subitò, duo flumina, lumina fiant!
Sat capiet geminas alueus aptus aquas.
Ille meis totus lacrymis non sufficit imber,
Perpetuò flentis, qui rigatora senis.
Capta nec Andromache, quâ lumina proluit vndâ,
Illa meis lacrymis vnda sat esse potest.
Nec tua, Iesside, lacrymati balnea lecti,
Balnea nocturnis humida semper aquis.
Nec quibus es solitus ieiunia pascere, guttae,
Nocte, dieq́, tuus quae tibi panis erant:
Illa nec illuuies plorabilium lacrymarum
Quam pluit in Domini Magdala moesta pedes:
Nec (tibi, qui geminis inarauerat humida sulcis
Lumina) fons moestae, Petre perennis aquae.
Sed tua, Nile, velim septemplice flumina riuo,
Cùm vagus Isiacos obruis amnis agros.
| |
[pagina 60]
| |
Aut qualis madidum cùm mergit Aquarius annum,
Totaq́ in hybernas astra liquantur aquas;
Aut potiùs trepidas qualis ruit imber in vrbes,
Omnia cùm pluuio claustra reclusa Ioui.
Culminaq́ & turres & acuta cacumina, cautes,
Et nemora & montes, nil nisi pontus erant.
Hos oculis voueam grauidis mihi currere nimbos,
Et caput hoc, totus fiat vt Oceanus.
Aut saltem in geminos tabescere lumina riuos,
Perpetuóve meaes amne natare genas.
Nec siccari oculos, nisi cùm stupor obstitit illis,
Finiat vt lacrymas vltima gutta meas.
Felices nimiùm, vitreae, gens caerula, nymphae,
Membra quibus fluido sunt liquefacta vitro!
Vosq́, paludosis mutatae fontibus artus,
Quas vetus est quondam fama professa nurus.
Cur mihi non liquidis stillant quoque brachia riuis,
Glaucaq́ muscosis fluctuat vnda comis?
Illa ego sum, fontem quae non admittor in vllum,
Illa ego sum frustrà quae liquor esse velim.
O vtinam! celerem vertar, nouus Acis, in amnem,
Qui, Galataea, tuo flumen amore fuit.
Aut aliquod, fieri iubeat me Biblida, Numen,
Quod fieri iussit Biblida, fontis aquam!
Aut, Acheloë, tuâ liceat mihi ludere formâ,
Hercule decepto, cùm leue flumen eras!
Non ego tunc, Acheloë, precaria corpora ponam,
Taurus, vt exuto fluminis ore, puter.
Et licet obscuri fuerim nisi nominis amnis,
Non ego me nomen vile fuisse, querar.
| |
[pagina 61]
| |
Iugis aquae largus tantùm mihi suppetat imber,
Caetera, securum nomen honoris erit.
Tum mea inexhaustos deducent lumina riuos.
Pindus vt aestiuâ de niue, voluit aquas.
Perq́ fluent lacrymae, veluti vaga flumina, vultum,
Flumina lace fluent, flumina nocte fluent.
Nec nisi flere, meis oculis erit vlla voluptas,
Donec erunt lacrymis crimina mersa meis.
| |
[pagina 62]
| |
Hierem. 9. | |
Hieron in c. 9. Hierē. | |
Bern. ser. 16. in Cāt. | |
Ambr. in Psal. 118. | |
Greg. lib. 3. dial c. 34. & l. 6. registri. | |
August medit. cap. 36. | |
[pagina 63]
| |
ctum amicum, & lacrymatus es valdè super | |
Naziā. orat. 3. | |
Hugo Cardinal. in cap. 9. Hierō. | |
[pagina 64]
| |
v. 16. Vers. 19 | |
Aug. medit. cap. 37. | |
Aug. medit. cap. 36. |
|