| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
VII. [Cur faciem tuam abscondis]
Cur faciem tuam abscondis, & arbi-
traris me inimicum tuum?Iob. 13.
| |
ERgo meus, tantae causam tibi praebuit irae
Qui condonandus leniter error erat?
Credideram toruos tantùm te fingere vultus,
Nec nisi compositis os simulare minis.
Scilicet vt flenti genitrix negat vbera nato,
Sed negat, vt lacrymis saepiùs illa petat.
Aut qualis puero fugiens negat oscula nutrix,
Oscula; quae toties, dum fugit ille, dedit.
Sic ego te fictos rebar mihi ducere vultus,
Vtq́ magis sequerer, fingere velle fugam.
At geritur video, dictores seria bello,
Falsa, nec, vt rebar, larua, sed ira fuit.
Auertisq́ oculos, dedignarisq́ videri,
Pax veluti numquam concilianda foret.
Et fugis, vt viso fugit eminus hostis ab hoste,
Aut quem fulmineo dente lacessit Aper.
Seu timeasq́ oculis visus saxessere nostris
Occulis oppositâ lumina cauta manu.
Quo precor, ah tantam merui pro crimine poenam,
Vt velut indignans ora videnda neges?
An quia peccaui, vultu frustraris amantem?
Ah vultu! miseris qui solet esse salus.
Aut mea ne magicas iaculentur lumina flammas,
Sibilet aut nostro Regulus ore, times?
| |
| |
Anteueni tutis Cyrceos visibus orbes,
Vibratamq́ oculo pelle nocente necem.
Donec enim verso me dedignabere vultu,
Te, dolor, irato viuere, maior erit.
Nullius alterius faciunt mihi lumina bellum,
Nullius alterius labra, genaeq́ mouent.
Pulcra tuos possum Tithonia spernere crines,
Poena nec est oculis, Phoebe carere tuis.
Possum formosisq́ comis, oculisq́ carere,
Nullaq́ me vinctam compede forma tenet.
Attamen absque tuis oculis, mea vita, meum cor
Viuere, non aliter quàm sine corde, queo.
Cense igitur reliquos, quos abdo pectore questus.
Sitam dura, oculis, poena, carere tuis?
O quanto! ô quanto mihi grandius hoc tormentū est,
Te quod amem mea lux, me tamē haud redames.
| |
| |
| |
Iob 13.
Cur faciem tuam abscondis, & arbitraris
me inimicum tuum?
| |
Aug. solilo. cap. 1.
QVare faciem tuam auertis, gaudium
meum per quod gaudeo? vbi es abs-
conditus, pulcer, quem desidero? odorem
tuum haurio, viuo & gaudeo; te autem non
video; vocem tuam audio & reuiuiso; sed
cur faciem tuam abscondis? fortè dicis; Nō videbit
me homo & viuet. Eia Domine, moriar, vt te vi-
deam; videam, vt hîc moriar. Nolo viuere,
volo mori; dissolui cupio, & esse cum Chri-
sto; mori desidero vt videam Christvm;
viuere renuo, vt viuam cum Christo.
| |
Numinis aeterni, nubes densissima, sese
Protinùs iniecit mediam, seq́ abdidit ingens
Fulgor, & ardentem fixit mihi corde dolorem,
Vt mihi iam propiùs posito se praepete cursu
Eripuit, cepitq́ fugam. Cur istud? Amari
An quod à me semper cupiat, cupideq́ requiri?
Namque ita moris habent homines quoque. -
Naziā. de virtute humanâ.
| |
Si quis enim offenderit seruulorum,
auertere ab eo vultus solemus. Si apud ho-
mines hoc graue dicitur, quanto magis a-
pud Deum? vides enim quòd faciem suam
Deus à Cain muneribus auertit. Ideò Dauid
orat vt flagelletur potiùs quàm proijciatur à
facie Dei. Ideò iustus ait: Vultum tuum Domine
| |
| |
requiram. grande ergo supplicium, proijci à
facie Dei. Proiectus est Adam de Paradyso;
neque immeritò, ipse enim antè se absconde-
rat à facie Dei. Exiuit & Cain à facie Dei; quia
putauit Deum esse fallendum, vt crimen
negaret. Quomodo proijciat Deus à facie
suâ, audi dicentem: Tollite illum in tenebras ex-
teriores.
Ambr. Apolog. pro Dauid.
| |
Bern. serm. 35. in Cant.
Igitur quae Anima semel à Deo didicit in
intimis suis Dei praesentiâ suspirare, & quae-
rere faciem eius semper, talis anima, nescio, an
vel ipsam gehennam ad tempus experiri hor-
ribiliùs poenaliúsve, ducat, quàm post spiri-
tualis studij huius, gustatam semel suauita-
tem, exire denuò ad illecebras, vel potiùs
molestias carnis: audi enim hominem ex-
pertum quae loquitur: Bonus es, inquit, Domi-
ne sperantibus in te, animae quaerentite. audi &
alium similem huic: Tibi dixit cor meum; exqui-
siuit te facies mea, faciem tuam, Domine, requiram.
Ab hoc bono, si quis auertere sanctam illam
animam conaretur, puto, haud secus acce-
pisset, quàm si se de Paradyso, & ab ipso in-
troitu gloriae, conspiceret deturbari.
| |
Ambr. in Psal. 43.
Est enim [Christvs] fulgor aeternus ani-
morum, quem ideò Pater misit in terras, vt
eius illuminati vultu, aeterna & coelestia
sperare possimus, qui antè terrenâ caligine
tenebamur inclusi.
| |
Amb. in Psal. 118.
Desiste [ergo anima] hominis habere pec-
| |
| |
cata, & videbis faciem meam; qui enim fa
ciem meam videt, debet esse sine peccato.
Esto Angelus, hoc est diuini minister impe-
rij; obsequere mandatis Domini: cùm fueris
Angelus, videbis faciem Domini. ipse Do-
minus Iesvs ait: Beati mundo corde, ipsi enim
Deum videbunt: aduertis quid à te exigatur vt
videas Deum? Emunda igitur cor tuum.
| |
Ambr. in Psal. 43.
[Sed]auertere à nobis Deum faciem suam,
putamus, quando sumus in aliquibus affli-
ctionibus constituti.
| |
Bern in Scala.
Ne timeas, ô Sponsa, ne desperes, ne exi-
stimes te contemni, si paulisper tibi subtra-
hit Sponsus faciem suam. Omnia ista coo-
perantur tibi in bonum, & de accessu & re-
cessu lucrum acquiris. Tibi venit, tibi & re-
cedit; venit ad consolationem, recedit ad
cautelam.
| |
O bona absconsio, quae efficitur perfe-
ctio! Gloria mea, Deus meus, abscondis the-
saurum tuum, vt incites cupidum; recondis
margaritam, vt augeas quaerentibus amo-
rem; differs dare, vt doceas petere; dissimu-
las audire petentem, vt facias perseueran-
tem. quod planè indicat illa flebilis, quae
tuum in sepulcro natum Christvm, iter
mortuos, quaerebat viuum, durantibus ad-
huc tenebris; quam accenderas vt quaereret,
sed quaerenti disparebas vt perseueraret: per-
seuerauit sperans, & sperauit perseuerans; &
| |
| |
quia in spe perseuerauit, videre te meruit.
Beata visio & plena exultatio.
B. Anselmi medit. cap. 5.
| |
Aug. medit. cap 39.
Placare, obsecro, & miserere mei, & non
auertas faciem tuam à me, qui pro me redimen-
do non auertisti faciem tuam ab increpantibus &
conspuentibus in te.
|
|