| |
| |
| |
| |
Liber primvs.
Gemitvs
animae
poenitentis.
| |
| |
| |
| |
| |
| |
I. [Anima mea desiderauit te in nocte]
Anima mea desiderauit te in nocte.
Isaiae 26.
| |
HEi mihi quā densis nox incubat atra tenebris!
Talis erat, Pharios quae tremefecit agros.
Nubila, lurida, squallida, tetrica, terribilis nox;
Nocturno in censu perdere digna locum.
Non ego tam tristes Scythico, puto, cardine lunas,
Tardat vbi lentas Parrhasis Vrsa rotas:
Nec tot Cimmerio glomerantur in aethere nubes,
Vnde suos Phoebus vertere iussus equos:
Nec reor inuisi magis atra cubilia Ditis,
Fertur vbi furuâ nox habitare casâ.
Nam licet hîc oculis nullam dent sidera lucem,
Non tamen est omni mens viduata die:
Nocte, suam noctem populus videt ille silentûm;
Et se, Cimmerij, Sole carere vident:
Arctica cùm senos regnauit Cynthia menses,
Dat fratri reduci septima luna vices.
Ast me perpetuis damnaet sors dira tenebris,
Nulláque vel minimo sidere flamma micat.
Et neque (quod caecis vnum solet esse leuamen)
Ipsa suam noctem mens miseranda videt.
Quin tenebras amat ipsa suas; lucémque perosa,
Vertit in obscoenae noctis opaca diem.
Nempe suas animo surata Superbia flammas,
Nubilat obscuro lumina caeca peplo.
| |
| |
Nec sinit Ambitio nitidum clarescere solem,
Fuscat & ingenuas Idalis igne faces.
Heu, quoties subit illius mihi noctis imago,
Nox animo toties ingruit atra meo!
Sors oculis nostris melior, quibus ordine certo,
Alternas reparant lunáque sólque vices!
Nam quid agat ratio, quid agat studiosa voluntas,
Quas habet, vt geminos mens peregrina duces?
Maior, habere oculos, dolor est, vbi non datur vti,
Quàm, quibus vtaris, non habuisse oculos.
Qui dolet oppressus lapsis velocius vmbris
Laetior aggreditur manè viator iter.
Sed nimis haec longas tenebris nox prorogat horas,
Quae tibi manè negat cedere, Phoebe, diem.
Cùm redit Arctoo Titan vicinior axi,
Exultat reducis quisque videre iubar.
Scilicet Aurorae gens vertitur omnis in ortus,
Quisque parat primus dicere, Phoebus adest!
Sic ego, saepè oculos tenui sublimis Olympo,
Aspiciens, gemino qui iacet orbe, Polum.
Et dixi tam saepè; Nitesce, nitesce meus Sol!
Sol mihi tam multos non venerate dies!
Exorere, exorere, & medios saltem exere vultus,
Vel scintilla tui sola sat esse potest.
Si quoque vel tanti renuis mihi luminis vsum,
Sufficiet vultus expetüsse tuos.
| |
| |
| |
Anima mea desiderauit te in nocte.
Isaiae 26.
| |
Aug. Soliloq cap. 31.
ERat enim tempus quando non cog-
noscebam te. Vae tempori illi quando
non cognoscebam te! Vae caecitati illi quan-
do non videbam te! Illuminasti me lux
mundi, & vidi te.
| |
Serò te cognoui lumen verum, serò te
cognoui. Erat autem nubes magna & tene-
brosa ante oculos vanitatis meae: ita vt vi-
dere non possem solem iustitiae, & lumen ve-
ritatis. Inuoluebar in tenebris filius tene-
brarum. Tenebras meas amabam, quia
lumen non cognoscebam. Caecus eram, &
caecitatem amabam, & ad tenebras per te-
nebras ambulabam. Quis me eduxit? vbi
eram homo caecus sedens in tenebris & vm-
bra mortis? Quis accepit manum meam
vt inde me educeret? Quis est ille illumi-
nator meus? Non eum quaerebam, & ipse
quaesiuit me. Non vocabam eum, & ipse vo-
cauit me. Vocasti enim me nomine tuo,
intonasti desuper voce grandi in interiorem
aurem cordis mei; Fiat lux, & facta est lux; &
discessit nubes magna, & liquefacta est nu-
bes tenebrosa quae operuerat oculos meos;
& vidi lucem tuam, & cognoui vocem tuam,
& dixi: Verè Domine tu es Deus meus
qui eduxisti me de tenebris, & vmbra mortis,
| |
| |
& vocasti me in admirabile lumen tuum, &
ecce video. Gratias tibi illuminator meus,
& conuersus sum, & vidi tenebras in quibus
fueram, & abyssum tenebrosam in quâ ia-
cueram, & contremui, & expaui, & dixi: Vae,
vae tenebris meis in quibus iacui! Vae, vae
caecitati illi quâ videre non poteram lu-
men coeli! Vae, vae praeteritae ignorantiae
meae, quando non cognoscebam te Domi-
ne! Gratias tibi ago, illuminator & libera-
tor meus, quoniam illuminasti me, & cog-
noui te. Serò cognoui te veritas antiqua.
Serò te cognoui veritas aeterna. Tu eras in
lumine, & ego in tenebris, & non cognosce-
bam te, quia illuminari non poteram sine
te, & non est lux extra te.
Ibid. cap. 33.
| |
Aug. Soliloq cap. 17.
Tu lux Domine; tu lux filiorum lucis,
tu dies qui nescis occasum, in quâ ambulant
filij tui sine offensione, & sine quâ omnes
qui ambulant, in tenebris sunt, quia te lucem
mundi non habent.
| |
D. Gregor, in Iob cap. 21.
Nox quippe est vita pręsens, in quâ quam-
diu, per hoc, quod interna conspicimus
sub incertâ imaginatione, caligamus. Pro-
pheta namque ad videndum Dominum,
premi se quadam caligine sentiebat, discens:
Anima mea desiderauit te in nocte. Ac si apertè
diceret: In hâc obscuritate vitae praesentis,
videre te appeto, sed adhuc infirmitatis nu-
bilo circumscribor.
| |
| |
| |
Aug. in Psal. 76.
Facile enim homini est, quidlibet desi-
derare à Domino, & ipsum Dominum non
desiderare.
| |
Bern. in Cāt. serm. 75.
Habet namque mundus iste noctes suas,
& non paucas. Quid dico, quia noctes habet
mundus, cùm paenè totus ipse sit nox, & to-
tus semper versetur in tenebris. Nox est,
Iudaica perfidia; nox, ignorantia Pagano-
rum; nox, haeretica prauitas; nox, etiam Ca-
tholicorum carnalis animalisúe conuersatio.
An non nox, vbi non percipiuntur ea quae
sunt spiritus Dei? Frustrà per has no-
ctes, iustitiae solem & lumen quaeritis veri-
tatis, id est sponsum; quia nulla societas luci
ad tenebras.
| |
Bernar. de Ascens. Domini ser.
Nobis ergo vnde in his tenebris veritas?
vnde charitas, in hoc saeculo nequam, in
mundo, qui totus positus est in maligno?
Putas erit qui intellectum illuminet, qui in-
flammet affectum? Erit vtique si conuer-
tamurad Christum, vt velamen de cordibus
auferatur: hic est enim de quo scriptum est:
Habitantibus in regione vmbrae mortis, lux orta est
eis.
| |
Gratias illi, qui me quaesiuit fugitiuum,
qui me vocando ab interitu reuocauit, qui
fecit mihi illuminatam noctem. Nox enim
est quamdiu ista vita agitur. Quomodo est
nox illuminata? Quia Christus descendit in
noctem. Accepit Christus carnem de isto
| |
| |
saeculo, & illuminauit nobis noctem; perdi-
derat enim drachmam mulier illa, accendit
lucernam. Sapientia Dei perdiderat drach-
mam. Quid est drachma? Numus: in quo
numo imago erat ipsius Imperatoris nostri.
(Factus est enim homo ad imaginem Dei, &
petierat) Et quid facit mulier sapiens? Acce-
dit lucernam. Lucerna de luto est, sed habet lu-
cem quâ inueniatur drachma. Lucerna ergo
sapientiae, caro Christi est. De luto facta est,
sed verbo suo lucet, & inuenit perditos, &
nox illuminatio in deliciis meis. Facta est mihi
nox in deliciis. Deliciae noctrae Christus.
August in Psal. 138.
| |
Aug. lib. 7. Confessionum cap. 10.
O aeterna veritas, & vera charitas, & chara
aeternitas! Tu es Deus meus, tibi suspiro die
ac nocte. Et cùm te primùm cognoui, tu
assumpsisti me, vt viderem esse, quod vide-
rem, & nondum me esse, qui viderem. Et re-
uerberasti infirmitatem aspectus mei, radians
in me vehementer, & contremui amore &
horrore, & inueni longè me esse à te in re-
gione dissimilitudinis.
|
|