| |
| |
| |
| |
| |
| |
| |
II. [Deus tu scis insipientiam meam]
Deus tu scis insipientiam meam, &
delicta mea à te non sunt abs-
condita.Psalm. 68.
| |
SI tibi stultitiae nulla est patientia nostrae,
Omnia consilio qui sapiente regis;
Nullus ab offenso veniam sibi numine speret,
Nullus enim culpâ, stultitiâq́ vacat.
Haec quoque praecipuas afflat contagio mentes,
Et sua stultitiae quemlibet aura rotat.
Quid simulasse iuuat? semel insaniuimus omnes,
Quisque, quod infectum saepiùs optet, habet.
Et pater & mater, generis primordia nostri,
Maxima stultitiae signa dedêre suae.
Credite posteritas, fatali vendita pomo es;
Stultiùs hâc aliquid venditione fuit?
Nec minùs insanus, magni patrimonia census
Perdidit esuriens, munere pultis, Esau.
Et Salomon gemuit lusam vertigine mentem,
Quem vagus in furias praecipitauit amor.
Non igitur vatis praesaga oracula fallunt;
Maxima stultorum qui fore regna canit:
Cassa nec alterius meritis, puto, vota querelis,
Quae simili lacrymans fudit ad astra prece:
O vtinam saperent! vtinam ventura viderent!
Ad mala procliuis non ita turba foret.
| |
| |
Sic habet. Humanas agitant deliria mentes;
Si saperent; terris crimina nulla forent.
Quis (nist desiperent) quosdam dixisse putaret,
Nullum qui terris imperet, esse Deum?
Quilibet vt peccet (aliàs peccare timeret)
Esse sibi nullum fingit in orbe Deum.
Ipsa igitur nostros auertunt crimina sensus,
Nullus & in vitium, sit nisi stultus, abit.
Sed neque se praeceps tenet his dementia claustris,
In noua quotidie probra, notasq́ ruit.
Extruimusq́ domos, coeloq́ educimus arces,
Ceu data perpetuò terra colenda foret:
Crastinus at vitae iubet, heu! statione moueri;
Quis neget insanas nos fabricasse domos?
Conserimus platanos, disponimus ordine lauros,
Areolas hortis diuidimusq́ suas:
Quae stolidi serimus, vix tertius aspicit haeres,
Ecce operae pretium, quod tuus hortus habet.
Sic, puto, dat senibus puerilis natio risum,
Cùm fabricat luteas, paruula turba, casas:
Ludrica sollicitis feruet respublica curis,
Hic foenum, hic paleas conuehit, ille trabes;
Aggerit hic grauido plumas & stramina plaustro,
Huius erat testâ quaerere munus aquam.
Et sibi tum structae gratantur moenibus vrbis,
Magnaq́ se pueri regna locasse putant.
Haec videt, ac ridet quae transit grandior aetas,
Vixq́ graues sese virq́, senexq́ tenent.
Haud aliter Superis dant nostra negotia risum,
Regnaq́ pro nidis, quae fabricamus, habent.
| |
| |
Hoc quoque stultitiae genus est memorabile nostrae,
Corpora tam varias nostra subire togas:
Pauca vel hoc studio, peregrinus ad oppida currat,
Inueniet vestes per loca quaeque nouas.
Si sedeant vno semel omnes forte theatro,
(Quot sua distinctos pompa, colorq́ facit)
Ridiculis videat plenissima pulpita mimis,
Rideat & socij pallia quisque sui.
Iam quis non gemmas, quis non sibi congerit aurum?
Sudat in hoc hominum conteriturq́ labor.
Quid tamen est aurum, fuluae nisi puluis arenae?
Gemmaq́, quàm vitrei gutta gelata maris?
Et petit has tantâ gens stulta cupidine gazas,
Seu foret hinc miseris vna petenda salus.
Ecce tibi minimo coelum venale labore,
Et coelum hoc pretio, quantula turba petit?
Heu genus insanum! terras praeponitis astris,
Ducitis aeternis lucra priora bonis!
Quis pueros (lusu si fors ita turpiter errent)
Ludibrio dignos helleboroq́ neget?
Nempe sciunt leuibus quid distent aera lupinis,
Vt semel abiectas deseruêre nuces.
Nos mage desipimus, cùm parua crepundia, coelo,
Prô pudor! & fatuas pluris habemus opes.
O medici mediam stolidis pertundite venam!
Stultitiae queat hic proximus esse furor.
Sed videt haec, magnus qui temperat arbiter orbem,
Nostraq́, stultitiae nomine, multa tegit.
Et mea propitius deliria plurima transit,
Multaq́ scit coecâ dissimulanda manu.
| |
| |
Et qui ius adimat, nouit Praetoris egere,
Ne perdam, patrias qui mihi seruet opes.
Ergo adeat sanum mea, fac, tutela patronum,
Stultitiae custos esto vel ipse meae.
| |
| |
| |
Psalm. 68.
Deus tu scis insipientiam meam, & delicta
mea à te non sunt abscondita.
| |
Prov. 30.
STvltissimvs sum virorum, & sa-
pientia hominum non est mecum. Non didici
sapientiam, & non noui scientiam sanctorum.
| |
2. ad Cor. II. Prov. 22. Tomo 9. Aug. in spec. peccat. cap. 8.
Vtinam sustineretis modicū quid insipientiae meae!
Stultitia [enim] colligata est in corde pueri.
[Sed] vis noscere quis sit insipiens, &
quis stultus? Respondeo; insipiens est
qui se à Paradisi gaudijs peregrinum esse
non considerat, & se exulem in hoc exilio
non attendit: stultus est, qui licet ista cogno-
uerit, liberari tamen à mundi miseriâ per
vitae meritum non intendit.
| |
Aug. serm. 8. de Tēp. cap. 5.
Dic ergo te stultum, & sapiens eris. Sed dic,
dic, & intus dic, quia sic est vt dicis. Si dicis,
noli coram hominibus dicere, & coram Deo
non dicere. Prorsus quod ad te ipsum per-
tinet, quod ad tua; tenebrosus es. Quid est
enim aliud, esse stultum, nisi esse tenebro-
sum in corde?
| |
Aug. epist. 119.
Quis est stultus ille qui tamquam luna
mutatur, nisi Adam in quo omnes pec-
cauerunt?
| |
Basil. homil. in Psal. 37.
Insipientiam quoque [Dauid] stul-
tum suum factum nominat, ab insipientiâ
procedens. Omne enim peccatum per stul-
| |
| |
titiam fit. Qui igitur in peccatis perseue-
rant, inq́ue eis consistentes gaudent, & se ob-
lectant ac deliciantur, nihilo dissimiles por-
cis sunt sese in volutabro luti prouoluenti-
bus. Docet autem in quibus fuerit, cùm
incideret in peccatum. Quoniam enim
tempore aliquo cor meum conturbatum est, &
dereliquit me virtus mea, & lumen oculorum meo-
rum, & ipsum non est mecum: tempore enim,
inquit, peccati; pars animae rationis particeps
haud modicam sustinebat perturbationem
prauo confusa affectu, & tenebris, ab eo qui
peccati fuit impulsor, obducta; adeò vt in
insipientiam inciderit. ideò dicit, putruerunt
cicatrices meae à facie insipientiae meae. Conturba-
tum itaque cor eius, quoniam in insipientiâ
fuerat, & à virtute prudentiae exciderat:
| |
Orig in Psal. 37.
Rectè [autē] peccatū insipientiam vocauit,
nemo enim sapiens id aliquando cōmittit.
| |
Chrys. homil. 17. in Genes. 14.
Nihil peccato peius; insipientes facit
eos, qui antea intellectu, & sapientiâ multâ
praeditifuerant.
| |
[Et certè] malitia omnis ex stultitiâ ori-
tur; siquidem superbus & iracundus (quo-
niam sapientiâ carent) his affectibus absu-
mūtur.ideò inquit Propheta: Non est sanitas in
carne mea à facie insipiētiae meae: vt omne peccatū
è stultitiâ ortum habere demonstret: nam qui
virturi studet, qui Deum timet, is sapientissi-
mus est. Initium, inquit, sapientiae timor Domini.
| |
| |
Quod si ita est; malus, qui Dei timorem non
habet, sine dubio non est sapiens. Qui hac
verâ caret sapientiâ; stultissimus est.
Chrys. homil. 41. in cap. 6. Ioan.
| |
Chrys. hom. 4 in Ioâ.
Nihil enim ab insanientibus differunt, qui
terrenas res, & breuì duraturas tam quam in
somnis suspicantur. Videntur diuitijs afflue-
re, cùm nullis affluant, in delicijs esse, cùm
non sint: neque ante se deceptos intelli-
gunt, quàm ab insanià liberentur.
| |
Aug. in Psa. 31.
Delirare tibi videor, cùm haecce loquor;
anicularia tibi videntur haec verba. Tu enim
(videlicet homo magni consilij, magnaeq́ue
prudentiae) excognitas quotidie genera ac-
quirendae pecuniae, de negotio, de agricul-
tura, fortassis & de eloquio, de iuris consul-
tatione, de militiâ; addis, & de foenore. pri-
mò hoc à te quaero: scis eum possessurum
cui seruas? aut si nondum natus est, scis nas-
citurum? seruas filiis; in certum est, an futuris,
an possessuris?
| |
Chrys. in Psal. 48.
Sed quid est, dic quaeso, stultius homine
qui laborat, & se excruciat, & tantas opes
congregat, vt ex eius laboribus alij se volup-
tate expleant? Quid est autē; simul insipiens &
stultus peribūt? Hic mihi videtur verba facere
de impiis, qui toti rebus praesentibus affixi
sunt, easq́; suspiciūt; de futuris autē nihil phi-
losophantur, ea de causa vocans eo sinsipiētes.
| |
Ibid.
Vocauerunt nomina sua in terris suis. Ecce
aliud genus amentiae; aedificijs, agris, & bal-
| |
| |
neis sua nomina inscribere, & putare se ma-
gnam consolationem ex eo accipere, & vin-
bram pro rei veritate consequi.
| |
Ibid.
Agloriâ suâ exturbant sunt. Quidnam po-
test cum hâc conferri stultitiâ, quando ea
faciunt de quibus puniuntur; pro quibus
ignominiâ afficiuntur?
| |
Chrys. homil. 55. ad pop. Antioc
Lignum quidē quod plantasti, manet; do-
mus quam aedificas, & ipsa manet; faber au-
tem & agricola abducuntur & pereunt. Et
cùm haec fiant, tamquam immortales haec
omnia comparamus. Igitur audi quid Salo-
mon dicat: Acdificaui mihi domos, inquit, plan-
taui hortos & viridaria, vineas, natatorias aqua-
rum. Sed quid ait post haec omnia? Vanitas va-
nitatum, & omnia vanitas. Non simpliciter va-
nitas, sed per excellentiam. Et quaeso creda-
mus, & res apprehendamus in quibus non
est vanitas: si splendida respicias aedificia, &
horum te fallit aspectus, statim in coelum res-
pice: à lapidibus & columnis ad illum de-
corem oculos reflecte, & videbis quod hęc
formicarum sint & culicū opera. cōtemplare spe-
ctaculum; ascende ad coelestia, illinc aedifi-
ciorum disce splendorem, & hęc nihil esse in-
uenies, sed paruulorū ludibria puerorū. verùm nō
ferunt pueri, vt de re vllâ vtili curam gerant.
| |
Chrys. hom. 4 in 1. ad Corin. cap. 1.
Ita etiam quidam semper volunt lude-
re, humiq́ue semper iacent & humi ser-
punt ac reptant, & quae humi sunt, nem-
| |
| |
pe terrena, affectant. Pueri autem sae-
pè, cùm nos loquamur de rebus necessa-
riis, corum quae dicuntur, nihil sentiunt,
sed semper rident: ita etiam quidam, quan-
do de regno loquimur, rident. Pueri rur-
sus, quando latronem viderint, & quae sunt
intus auferentem, non solùm non prohi-
bent, sed etiam arrident insidiatori. Sin au-
tem calathulum aut sistra abstuleris, aut ali-
quid aliud ludicrum, indignantur & aegrè
ferunt, se dilacerant & solum pulsant. Ita et-
iam quidam, videntes diabolum paterna
omnia sibi auferentem, rident, ad eum
tamquam ad amicum accurrentes: si quis-
quam autem aut possessiones, aut diui-
tias, aut puerile aliquid abstulerit, se dis-
cerpunt. Intelligite insipientes in populo, & stulti
aliquando sapite. Nolite pueri effici sensibus.
| |
Psa. 93. 1. ad Cor. 14 Chrys. homil. 36. in hunc locum.
Parui enim pueri, parua quidem hianti ore
stupent & mirantur; rerum verò valde ma-
gnarum, non tantâ tenentur admiratione:
nolite pueri effici; hoc est, insipientes, vbi
oportet esse sapientes.
| |
Pueris quidem iis, qui sunt adhuc paulo
minores, patres praebent eiusmodi: calceos,
vestes, aureas quasdam bracteas & armillas.
Postquam autem creuerint; illis eis ablatis,
dant alia maiora. Ita etiam fecit Deus: nos à
paruis illis & puerilibus abducens, ea quae
sunt in coelis pollicitus est. Ne haec ergo
| |
| |
quae fluunt & praetercurrunt admireris, nec
sis pusilli & abiecti animi.
Chrys. homil. in Ps. 4.
| |
Augu. Conf. 1. ca. 9.
Sed maiorum nugae negotia vocantur;
puerorum autem talia cùm sint, puniuntur à
maioribus.
| |
Ambr. in Psa. 118. Octon. 5.
Beatus vir cui nomen Domini spes eius, & non
respexit in vanitates & insanias falsas. Qui non
respicit haec beatus est, qui autem respicit,
insanus atque furiosus est. & ideo resipiscat
vnusquisque à furore saecularium cupidita-
tum, quae ita mentem, animumq́ue pertur-
bant, vt compos sui esse nen possit.
| |
Psa. 24.
Delicta iuuentutis meae, & ignorantias meas
ne memineris [Domine.]
| |
Aug. l. 1 de peccat. mer. cap. 35.
Ipsos namque fatuos videmus (quos vul-
go moriones vocant) ad cordatorum deli-
cias adhiberi, & in mancipiorum aesti-
matione, preciosiores esse cordatis. Et
suum paruulum filium, à quo garriente talia
pater laetus exspectat, prouocat; sed dū spes
subest incrementorum, & ingenij lumen ac-
cessurum creditur aetatis accessu, fit vt con-
uicia paruulorum, etiam in parentes, non
solùm iniuriosa non sint, verùm etiam grata
atque iucunda, [Quid] quòd in haec etiam
concitentur studio ridendi, & vanitate ma-
iorum? nam plerumque illa aetas, iam pa-
trem, matremq́ue agnoscens, neutri eorum
audet maledicere, nisi ab altero eorum, aut
ab vtroque, vel permissa vel iussa.
|
|