De contemptu mortis
(1621)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij
[Folio *3v]
| |
Argvmentvm Libri I.PRimus liber continet doctrinam Platonicam, de vita secundum mentem: quae in separatione animae à corpore ac sensibus, & in vera cum Deo conjunctione, consistit. Quod, eodem teste, vnicum Philosophi est munus: vnicum initium mortis. Quae est, animae à corpore solutio, & conjunctio cum summo Bono. | |
Argvmentvm Libri II.Secundus liber multis rationibus ac copiose docet, quare mors sit contemnenda. Ac primo, quanta vitae sit calamitas: tum quo pacto animus ad contrariam de morte opinionem & contemptum ejus, praeparandus sit: quae agenda in hanc rem, quae fugienda. Qua occasione, inter caetera, multis argumentis animae probatur immortalitas. | |
[Folio *4r]
| |
Argvmentvm Libri III.Liber Tertius informat militem; qui praecipue sic nasci debet, sic institui, vt pro patria moriendum sibi aliquando esse intelligat. Talis, quo pacto solidam animo virtutem & contemptum mortis debeat parare, ostenditur. | |
Argvmentvm Libri IV.Postremus liber docet, Vitam nostram esse in vno Iesu Christo reconditam. Quem antiqui Patres semper sunt intuiti. donec in carnem tandem venit. Idem nobis faciendum esse. Conducere huic rei assiduam illius contemplationem, veram fidem, spem, charitatem, veramque anteactae vitae poenitentiam. Cogitandum quoque de martyribus, qui exemplo suo docuerunt, eundem, mortis terrorem sustulisse, qui hanc sustulit. Cujus natiuitas, vita, mors, triumphus de morte, describitur. |
|