carunt. Nam in caeteris, sic viuere incoepimus, vt contra sapientiae fastidia, ab efficacitate illius & praestantia remedium sumamus: ea autem, quae reuera nihil praeter apparatum quendam nudum habent & fortunae strepitum, suo modo metiamur. Quisquis sacras mentis occupationes aestimat vt debet; mihi princeps est. qui beata sapientiae contemnunt studia, non pluris ea facient, si ijs supplicemus: nobis autem, id quod sapiente viro est dignissimum, perierit; magnitudo animi, & contenta sorte sua felicitas. quibus equidem, nec illi, qui largiri posse caetera putantur, maius aliquid aut luculentius à Deo consequuntur aut donare nobis possunt. De reliquis qui eo vsque se abiiciunt, hi ipsi viderint. Hoc, vt spero, nec inuidia negabit, nos, heroicam poësin, iterum ad argumentum suum, hoc est, api-