Amico non è multis posuj D. Heremitivs. Antuerp.
Quia primâ oblatâ occasione Elegias nostras, Heroidum Epistolas, & reliqua quae eò spectant, volente Deo, edituri sumus, simul ne morum magistri semper, aut Catones videamur; adiungemus Elegiarum nostrarum aliquam, quae in manus nostras veniet, ita tamen vt in eâ quoque Batavorum, ac praesertim moris illius quem hac hyeme toties vidimus, fiat mentio. ne planè ἀπροσδιόνυσος sit hic, quem praebemus, gustus.