Auriacus, sive libertas saucia
(1602)–Daniël Heinsius– Auteursrechtvrij
[pagina 86]
| |
Domino in Noortwyck.NVperrime cum apud nostru coenarem Nobilissime Domine, ille vt semper de communibus Musis agit, schedam mihi quandam tradit de Batauiae vestrae Mirandis, in quâ obiter cadem commemorata erant, eodemque ordine quo hic vides. Petijt antem vt ipse Latino carmine ea complecterer; se quoque argumentum idem tractaturum. Ego, cum cogitatem quanto cum fructu meo semper ab eo victus fuerim, parui imperatori meo, vt gregarium militum aequum est. Ille quoque idem praestitit, seu potius praeiuit, & vt hunc veternum meum excuteret, vtraque linguâ a se conscripta mihi tradidit. Volui autem, quòd de Batauiâ vestra in Tragoediâ meâ multa occurrant, hic potissimum legi, tibique illa mittere quoniam & ipse magnus ille vir sermonem ad te direxit Dousa Nobilissime. Ego autem cum omnia in diuino illo literarum Monarcha mirari soleam, tum maxime tam promptam hac senectâ aetate venam, praecipueque in poësi Graecâ, in quà, fateor nullum ne inter veteres quidem esse, qui palmam prae illo ferre possit. Ille quotiescunque me videt (quod fit quotidie) lacessam te inquit mi Heinsi, accum dicto Martialem arripit ac epigramma aliquod in Graecum sermonem conuertendum proponit mihi, idemque agit ipse: ita fit vt & sua tradat mihi, & pro eis recipiat mea, reuera χρύσεα χαλκείων. Noui atuem, ego quanto cum fructu meo illi cedam: vt magis è re victi id sit, quam vincentis. Interim te ac quicumque haec lecturus est obtestor, Dousa Nobilissime, te per domesticam, ubique propriam Deam Humanitatem, quae cum eruditione coniuncta, virum magnum ac generosum perficit. per Musas omnes & sacra nostra: ne ostentandi. aut gloriolae captandae gratiâ, mea cum ipsius me iunxisse existimes, sed excercitij tantum. Scio enim ne ipsis quidem gigantibus τὸ θεομαχεῖν bene successisse. Vale nobilissime Domine, & Hesiodum nostrum, cum quinque Graecis interpretibus sub nomine tuo breui (vt spero) edendum, expecta. |
|