Amico lectori.
COnstitveramvs, amice lector, Tragoediae nostrae ea, quae tam de Graeco, quam Latina charactere Tragico satis prolixè notaveramus praefigere: quae nunc secundae editioni reseruamus: in quâ, ex amicorum consilio, quaedam explicabimus, quorundam etiam, in quibus Hellenismi vestigia premimus, rationem reddemus. Nunc properamus. Tu vero his fave, ac reliqua, quae in Graecos autores, notanimus expecta. Hac certè aetate, quae lubrica est, ab his exordiri placuit. & vt alibi lusimus;
Η μὰν ἄριστός ἐστ βουλευτὴς χρόνος,
Ιέρων δικαστὴς, πολλὰ νουθετῶν ἀεὶ
Ὅ στις τελείῳ δὴν ὑπεζύγη πόνῳ.
Praeterea est quod te velim: si quis malit distinctiones scenarum, quas hic praeter morem adhibitas videt, praetermittere, nobis haud inuitis id faciet. Hîc autem id factum est, quod sciamus: non omnia illa τμήματα inter Actus, scenae vicem obtinere posse. ἀλλά τι ηὶ ἐν τῇ τραγῳδίᾳ τῶν τῆς ἀρχαίας κομῳδίας παραβάσεων τάξιν ἔχειν aliquâ ex part. Graeci autem ne maiores quidem distinctiones notare amant. Liberum hoc ergo est Pag. 20. qui volet pro tabum tabem legat: nos non ita temerè Seruio credimus, nec putamus vetitum esse τῇ εὐθείᾳ vti, ἀιτιατικῇ, nihil enim certi afferunt γραμματικῶν παῖδες: nam vt ille δίπτωτον, sic autor Glossarij veteris μονόπτωτον esse vult, & modo tabo λύθρῳ exponit, & ἅιματι νεκροῦ, modo tabo (vbi tabum, legendum fortasse) λύθρος, ἇιμα νεκροῦ. At hae sunt ἐπιπολάζουσαι λόγων ἔρειδες. Pag. 21 primam in Iberi contra morem meum producere malui, quam à sensu recedere: quod cum tam Graecis quam Latinis poëtis in appellatiuis liceat, in proprijs mihi licere putaui: quod si quis aliud malit, substituat vel illius, vel Hispani, modo nobis nostrum permittat. Haec moneo, ne quis nobis inscijs id factum existimet. Sed Haec leuia sunt, καὶ οὐδενόσωρα. Sequitur grauius. Absoluto hoc opere admonitus sum ab amicis, quosdam mirari, cur in Tragoediâ meâ partes potius comiti Henrico, quam Serenissimo Principi nostro Mauricio dederim: ego primo non respondi, sed risi imperitiam hominum, donec audivi quosdam etiam graviores esse, quos haec cura coquat. quibus verbo vno & altero rationem reddam: In laudes Magni illius Principis effusum hoc ipso opere me fuisse videbit, quicunque praefationem meam Heroicam, quam huic operi praefixi inspicere dignabitur, vt deinceps facturus sum, dum spiritus hos reget artus. Atqui, dicent illi, cur ibi potius quam in cothurno. Audite, & credite. Existimavi ego in re tam recenti mentiendum non esse: atqui Serenissum Principem tum temporis absentem fuisse scimus: secundò Tragoedia ea tantum (quod multos ignorare scio, atque hinc illae lachrymae) quae aliquot horis gesta sunt complectitur, nunquam vltra diem extenditur, quod multi doctissimi viri hoc tempore neglexerunt, etiam apud antiquos nonnulli, quos tutius reprehendere licet quam imitari. Cum tam breuis igitur hîc sit periodus, & (vt hac voce ita vtar) pericomma, quis locus est absenti? Quod si aliquis aliter arbitretur, ad doctiores provoco, quibuscum hac de re multum egi, vt testabuntur cum alij multi, tum Magnus Heros noster, Clarissimus Bertius qui actioni huius Tragoediae primae praefuit, καὶ ὁ θαυμάσιος