| |
| |
| |
Illvstrissimis, nobilissimis, amplissimis, Potentissimisqve Hollandiae & Westfrisiae Ordinibvs, Dominis suis Magnificis. Illvstres ordines
INter reliqua monimenta quibus vel humanum se essere ingenium, vel acuere industria consuevit; una Tragoedia Regium sibi nomen vendicat: vel quod reges heroasque, ac principes in scenam ea deducat: vel quod non nisi regales, sublimesque, atque ab omni vulgari dicendi genere remotos spiritus admittat. Gravissimam eam dignissimamque omnium scriptorum esse, multis argumentis probarunt Romani, & antè eos disciplinarum autores Graeci. Ac ne apud vos rationes è Grammaticorum scholis adferamus, duplici modo eius dignitatem tuetur eius princeps Sophocles, tum quod senex eam scripsit, tum (quod propriè ad vos spectat) quod Reipublicae praefectus. Unum tamen est quod mirari saepenumerò soleam, sublimia nimirum illa ingenia, quae non sine singulari eruditione, ac praesertim sapientiae illius, quam | |
| |
Moralem, Civilemque dicimus, rerum praetereà cognitione, & industriâ se ad hoc scribendi genus contulerunt, cum solam Tragoediam omnes vitae humanae casus, fortunas, pericula, eventa rerum, consiliorum exitus amplecti statuerent; prudentiae praetereà magistram esse; eâ tamen ad fabularum vanitatem, ac rerum deliria abusisint: nec sibi vel res gestas aeui sui, vel imperatores, subiectum esse maluerint, quam Oedipodas, Aiaces, Medeas, caeteraque quibus effaeta anus antiquitas credulitati hominum turpissime illusit. Ego verò Illvstrissimi Ordines, Tragoediam vobis offero meam; imò vestram: quod in eâ meum est, trado vobis: quod vestrum est, vt gratum sit id quod offero, efficiet. Ita simul quod in reliquis Tragicis deplorari solet effugi, viamque mihi ad benevolentiam vestram praeperavi. Ego autem simul & de opere, & de operis argumento cogitare coepi, seu potius argumento dignum opus quaesivi, simulque invêni. Nec enim tam factorum gestorumque sterilis vestra Batavia est, vt in eâ materies scribendi quaeratur, quam inueniatur, citius. Hoc vobis affirmare liquidò possum, nihil ab antiquis Philosophis pluris olim, hoc vno scribendi genere, factum essse. Hinc imperatores, hinc duces, prudentiam apud Graecos suam hauriebant: haec illa disciplina est, quam illi per excellentiam doctrinam dicebant: hinc Tragici quotiescunque in theatrum prodirent publicè, docere ab Atheniensibus dicebantur: hinc Aristotelis; hinc | |
| |
Carystij maximorum virorum περὶ διδασκαλιῶν id est de disciplinis libri. In ijs Rex philosophorum ille tempus actionis vniuscuiusque Tragoediae diligentissimè notarat. Ille sapientiae ac voti humani terminus Plato & scripsit eam, & quicquid in Philosophiâ posteà reliquit nobis, ad normam Tragicam & antiquorum τετραλογίαν direxit, vt omittam quod Dionysijs quoque certasse feratur. Omitto reliquos minorum gentium Philosophos, omitto magnum Euclidem, qui omnem propemodùm quam in sapientiae cognitione operam collocarant, ad vnum hoc studium contulerunt. Quod si eam proptereà quisquam (vt sunt sinistra hominum hoc tempore iudicia) minoris putet, quod ad poëticen referatur; eum nos Illvstrissimi Ordines per ea conuincemus, quae ipse miratur maximè: modo ne ità rerum ignarus sit, vt ab ipsâ Philosophiâ vitae humanae Reginâ abhorreat. Homeri tempore, quivnus è tam profundâ temporis antiquitate nobis relictus est, Philosophiae nomen ne fando quidem auditum fuit vnquam. Fuerunt tamen illo tempore, qui & rerum causas, principia, motus, ortus, materiem, & pulcherrimae denique machinae huius rationes inquirerent: & quae vera demùm sapientia est, fuêre & qui de moribus, de recte instituendâ hominum vitâ agerent, non publici modò, sed & priuati morum magistri: quos aetas illa simplicissima ἀοιδοὺς siue cantores dicebat. Illi matronarum thalamis absentibus maritis praeficiebantur, Regum | |
| |
liberos instituebant, mores formabant hominum, virtutis causam agebant, omnia denique philosophi habebant, praeter nomen. Idipsum apparet ex illo cantore qui belli Troiani temporibus Clytemnaestram seruauit, dum in expeditione cum reliquis Graeciae proceribus esset Agamemnon, quo interfecto tandem illâ potitus est AEgystus. Non adferam vobis somnia aegrorum Illvstrissimi Ordines, neque id quod volo poëtarum testimonijs probabo, vt plerique hodie solent, qui tum demum rem factam habere arbitrantur, cum Peripatheticam, aut Stoicam philosophiam, aut quamlibet eius partem testimoniis ex eâdem fectâ petitis comprobarunt. Quod res est dicam: vox ᾄδειν siue cantandi ita â veteribus sumpta fuit teste Geographo, vt φράζειν siue dicere significaret. Ea quae à nobis & ab illo dicuntur, ita se habere probant doctissimae Graecorum magistrorum Glossae, & certius multo quod dicturi sumus. Septem enim illi Graeciae sapientes nondum tamen philosophi dicti, metra quaedam de moribus ediderunt quae ᾄσματα seu ᾀδόμενα (si modo idem vtrunque) dixerunt. in quibus & vestigia vocis ἀοιδὸς animaduertimus, & quid illis propositum fuerit manifestè videmus. Talia primus eorum Thales, talia Chilo, talia Pittacus, talia & Bias, & Cleobulus & caeteri. Nam magnum illum legislatorem Atheniensium, cuius statuta quoque Pop. Romanus missis in Graeciam Sp. Posthumio Albo. T Man- | |
| |
lio, P Sulpicio Camerino legatis diligentissime descripsit, ad Elegias & omne fere poëmatum genus se demisisse praetereo, reliquos etiam sapientes ad σιλλοὺς & alia praetermitto. Nec enim id ego nunc ago, quod à vulgo poetatum toties tractatum fuit, vt Poëticen extollam, quam illi non intelligunt, cuiusque vsum antiquissimum ignorant. Aequissimum peto Illvstrissimi Ordines. vt quòtendit mea perueniat oratio, Philosophiam vt laudari patiantur ab illis postulo. Atqui eam illi in ore habent, nec difficulter id impetrabimus. Deinde, vt nobis respondeant, quantùm à philosophiâ facultas poetica abfuerit, cum axioma à philosophis pronunciatum fuit, quod beneficio Geographi adhuc habemus, quo negatur poëtam bonum esse posse, qui non prius vir bonus sit. Nam inter illam Zenonis definitionem aliquid interesse fortasse dicerent, cum humanarum diuinarum rerum imitatio Poëtice esse dicitur. At me Hercule quantum mihi laborandum hoc tempore esset, si Oratoriâ facultate antiquiorem eam esse contenderem, nisi me eâ molestiâ, & inuidiâ cui vix ferendae essem à Strabone subleuatum scirem, qui tam certis testimonijs Oratoriam facultatem à Poëticâ oriundam probat, quam à Tragicâ grauitate familiarem characterem Comicum, Nec hoc agimus, vt in Arisitidis reprehensionem incurramus qui, salsè ridet eos, qui solutam orationem vinctâ | |
| |
posteriorem putant. Verùm enimuerò fatis coacta est illa oratoris calumnia, & quae nobis etiam ampliùs hac de re cogitandi ansam praebuit. Nam quae de Cadmo, Pherecyde, Hecataeo dicuntur, eruditos saltem fugere non debebant. Habet ergò ad oratoriam illa se, vt ad filiam mater: ad philosophiam autem olim, sicut illa se ad quamlibet sui partem. Quòd autem hodiè pro pellice sedeat, quòd ab hominibus trivialibus, indoctis, barbaris, prostituatur, non magis genuinae huic quicquam detrahit, quam castissimae illi Abradatae apud Xenophontem vxori, Phryne, aut Lais aliqua, aut si quid his impudentius. Nomen ei à Platone illud quod ad nostram vsque permansit aetatem inditum grauissimi scriptores testantur. Idem tamen, quod in ore est omnibus quicunque diuinam hanc facultatem oppugnare solent, è Republicâ suâ exegit eos. Nos verò ad illa Illvstrissimi Ordines, videte, quam breuiter respondeamus. Primò enim, si illam Remp. Platonis recipiamus, exigendus erit ante omnes ipse fundator, cuius ipsa soluta oratio, vt & Herodoti, nusquam à poësi abhorret: nisi quis eam modo poësin esse existimet, quae numeris pedibusque vincta est: quod si concedamus, ne ἄμετρα quidem poësis erunt, imo ne quaedam fortasse ἔμμετρα, ac ne ipsi Dithyrambi: non quod à vulgari verborum in metris, sed metrorum inter se iuncturâ abhorreant, ac ne ᾄσματα forsan philosophorium. Deinde, vt Platonis ciues simus, recipienda erit mu- | |
| |
lierum communitas, & reliqua; vt certum sit nihil ad eversionem Reip. plus conferre, quam eius constitutionem. Sed ego me hercule tam facile eius Politiam in bene constitutâ vrbe esse posse concedam; quam Idaeas in naturâ. Quod si proptereà poëtas ille in vrbe sua non fert, quod adulteria Deorum & praelia introducat Homerus; metuo ne in eam artem impingat, cuius scientiam profitebatur, ratiocinandi nimirum. Nam illud aut peccatum non est: aut si est, vnius tantum. Scimus enim non Grammaticos modò, sed & Platonis discipulos, quae in vniuersum de Dijs ab Homero dicuntur, ad naturales rationes referre solere. Quod si, vt diximus, Homerus peccauit; poëtae vitium est, non poetices, & quidem illius tantum. Nam omnes ob eam causam poëtas exigere tale est, ac si quis omnes Philosophos exigat quod Plato ibi male argumentetur. Omitto interim, Platonem eum quem è Rep. sua exigit vbique diuinum dicere. Clemens certè ille est, qui Homerum ex vrbe sua in caelum exulatum mittit, & in Deorum numero citius esse patitur, quam suorum. Iam autem ad vos venio Illvstrissimi Magnificique Viri, Ordines Potentissimi, quibus in vindictam Nobilissimo Avriaci sanguini debitam, vix vniuersum sufficit Hispanorum nomen. Ducem vobis vestrum offero. Quid admiramini? vt benevolentiam vestram favoremque conciliem, titulum inspicite. Avriacvm fero. Percussit sat scio, foditque pectus | |
| |
vestrum nominis illius recordatio, mentemque subijt illa, quae vobis communis cum illo fuit, in tutandis aris, focis, liberisque vestris pietatis imago. Videte quantum spej conceperim: quod vix totis operibus quidam consequuntur, solâ operis inscriptione me consecutum video. Avriacvm vobis fero; atque vtinam ne talem. vtinam & viueret ille; & ego non haec scriberem! Cum vero ille si vixisset diutius nihil praeter nominis immortalitatem propositum habuisset, quae Musarum nostrarum ope nonnihil eget; agedum, id mortuo, si fieri possit, tribuamus, quod vnum ille, si vixisset, expeteret. Ambulet ergò in cothurno deinceps, quoniam in huius terrae ambitu, quam vel vniversam animo suo angustam semper iudicauit, ambulare diutius non potest. Ambulet in animis, in pectore, in manibus iuuentutis vestrae & tenellis animis patriae amorem imprimat; adultis propugnationem eius defensionemque. Videat posteritas vestra Illvstrissimi Viri, discant liberi, quanto vobis diuinum illud Libertatis nomen steterit, quod non nisi virtute & fortitudine paratur: frugalitate & industria retinetur. Excelsi illi animi, mortisque contemptrix pro patriâ virtus, latiùs se fundat, quam vbi nata est. Nec tam angustis limitibus diuini hi motus, ausaque regia, cohibeantur, vt in eâdem terrâ & extitisse, & sepulta esse videantur. Agedum maris imperator Batave, iam te appello, cui pro patriâ mori posse dulcius fuit semper, | |
| |
quàm in eâ. Tu populi Rom. triumphorum, victoriarum, ouationum; omnium denique particeps fuisti, praeterquam ruinae. Tu à terrae dominis, Romuli nepotibus bellum gerere posse didicisti, velle omnes docuisti. Tu vitam, tu hunc spiritum, tu hanc lucem pro libertate semper venalem habuisti. Tu artem ab alijs, ausus à te mutuatus es: Ita vt mortem medius inferre illi; tu promptius subire potueris. Illis imperium terrae tempus ademit: tibi maris reddidit. Tu foris Oceano, domi focijs, vbique tibi imperas. Tu, quod olim frustrà Xerxes tentarat, Neptuno compedes iniecisti: cumque alij sive reges, sive principes vltrà populos imperium suum extendere non soleant: tu etiam in ventos obtines, inuentumque tibi aliquid praeter hominem, quod parêre sciat. Accipe principem tuum Batave, sed morientem, qui cum omnia saluti tuae impendisset, se quoque impendit. Accipite viri, & recordamini, in terrâ vestrâ nihil vnquam vindicasse Iberum sibi, praeter fraudem, cuius vnius artis pudenda est scientia. Agedum Batave, quod solum pro tuis in me beneficijs possum, Musas meas consecraui tibi, quoniam chartae solae, cum ferrum, aes, & chalybs non possint, diuturnitatem annorum, & saeculi violentiam perrumpunt. Ego cum bonis exutus omnibus, Iaribus, & praedijs meis, nihil Hispanorum tyrannidi, communis relligionis ergò, praeter infelicem hanc animam subduxissem, & si quam spem in pa- | |
| |
rentibus, miserrimis & ipsis repositam haberem, tu me excepisti, fouisti, amplexus es: ac, quod mirum maximè, vestrum beneficium maius mihi fecit Hispanorum crudelitas. Inter reliqua & illud accedit, quod in Academiâ vestrâ tot iam annos versatus sim, in quâ & illud vobis, vt primariae causae, asscribendum puto, quod in hâc terrâ vestrâ tot summorum virorum familiaritate vsus sim, ac praesertim trium Heroum, in quorum tempora me incidisse gloriari soleo: Iosephi Scaligeri (at quantum hoc nomen Dij immortales?) omnis scientiae, omnium literarum, omnium linguarum, totius non Europae modò, Viri, vt generis splendore principis. quem vos, cum vnum modò eodem tempore in hoc vniuerso Phoenicem posse esse sciatis; in Bataviâ vestrâ vivere voluistis: vt imperium simul Maris apud vos sit, & Literarum. Pauli praeterea Choarti, Christianissimi Gallorum regis, apud, vos Oratoris, cuius nomen praeterquam quod vobis propemodum sacrum sit, liceat & illud mirari mihi, virum tam Illustrem non de omni eruditione modò iudicare posse, sed & primas in eâ tenere: & Iani Dousae, Senatoris vestri, Curatoris nostri, viri incomparabilis: qui cum de totâ literaturâ iam olim; nuperrimè etiam de patriâ suâ optimè mereri cepit: & tanquam parum sit quod infelici hoc aeuo literas restituit, nupperimè etiam Bataviam suam restaurauit, qui me filij loco semper habuit. Itaque diutius | |
| |
vel animi grati, vel debiti officij testimonium desyderare vos passus non sum: nec idoneum magis hoc tempore argumentum Patriae vestrae, Vobisque, reperire potui, quam fatalem illum Patriae parentis casum, quem penitus amisissetis, nisi in Filio viueret: Qui vobiscum, tot Illustria Hispanorum capita Dijs Manibus, Paternae necis vltor mactare cepit: quem vt Deus immortalis nunquam in Tragoediâ partes habere permittat, optabo; in reliquis verò parenti simillimum, vel virtute, ver animi magnitudine, sibi, vobis, nobisque conferuet. Ego verò intereà hoc qualecunque committo vobis.
Nobil. vestrae addictiff. Cliens
Daniel Heynsivs
|
|