salutem in omnium salvatore. Petiverunt dilecti nostri et fideles burgenses de Lovanio quosdam articulos quos communitas, propter ulilitatem dicti oppidi, communiter inter se ordinaverant sibi à nobis concedi et indulgeri deinceps in oppido praedicto statuendos. Et quum precibus honestis et causis necessariis suorum subditorum quilibet dominus juri suo non obstantibus merito debet annucre, nos dictos articulos singulos et universos, in hac charta conscriptos, ipsis burgensibus nostris et eorum successoribus concedimus, a nobis et nostris successoribus perpetuo observandos.
1. | In primis siquidem ipsis concedimus, et in bona fide promittimus eisdem, quod a nune in antea scabinos dicti oppidi nostri de Lovanio anno quolibet, in vigilia nativitatis beati Joannis Baptistae amovebimus et deponemus omnes et singulos, ita quod in illo anno scabini esse non poterint, nec quoque ultrum eis tanquam scabinis poterit agi vel fieri, in illo anno, a dicta vigilia deinceps quod obtineat robur firmitatis, sed semper alios septem scabinos vice illorum depositorum de novo substituemus, vel substitui faciemus ibidem. |
2. | Item, quicumque subditus noster, miles, sen quis alius, extra libertatis commorans, qui in dicto oppido coram scabinis nostris ipsius oppidi debitum contraxerit, seu cautionem fidejussoriam praestiterit, volumus et dictis burgensibus nostris indulgemus, quod judex ille, sub cujus juridictione moram traxerit, ipsum debitorem, aut fidejussorem, ad requisitionem saepedicti oppidi nostri, rebus vel corpore compellat Lovanium intrare, superdictis debito seu fidejussione rationem observaturum. |
3. | Item, statuimus et eis concedimus, quod quotienscumque in oppido praedicto talliam statui contigerit, quod scabini praefati oppidi similiter aliis burgensibus dicti oppidi talliam solvant. |
4. | Item, volomus et statuimus, quod operarii, qui in oppido praedicto pro mercede diurna operantur, quod ad sonitum cujusdam campanae, quam ipsum oppidum ad hoc ordinabit in mane ad opus suum vadant, et in sero deinde opus ad praefatum sonitum relinquant, sub poena a dicto oppido super hoc statuenda. |
5. | Praeterea si litem aliquam in dicto oppido, qualiscumque existat, contingat oriri, quod absentes volumus consanguinei inceptoris seu rei illius litis, a die illa seu nocte illa in qua dicta lis accident, auctoritate nostra treugas habeant, per diem illam totam et noctem sequentem, vel per noctem illam totam et diem subsequentem. Item volumus et statuimus quod quilibet reus litis una die ante diem exitus treugarum suarum treugas petat, vel alius ex parte sua, sub poena quadraginta solidorum Lovaniensium. De omnibus autem forefactis et singulis provenientibus, de articulis in hac carta conscriptis, una medietas nobis cedet, reliqua medictate dicto oppido libera remanente. Et ut praemissa singula et universa a nobis et nostris successoribus saepedicto oppido perpetuo inviolabiliter observentur, nos eidem oppido praesentes litteras sigillo nostro contulimus palenter sigillatas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo secundo, sabbatho ante nativitatem beatae Mariae virginis. |
L'original, muni du sceau, aux archives de la ville de Louvain, où ce diplôme est encore transcrit dans le recueil intitulé: Chartors ende andere documenten, V, p. 6.
|
|