Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– AuteursrechtvrijXVIII. 12 août 1279.Traité entre Siffroid, archevêque de Cologne, le duc de Brabant et les comtes de Gueldre et de Clève, pour la liberté da commerce, etc.Sifridus, Dei gratia sanctae Coloniensis ecclesiae archiepiscopus, sacri imperii per Italiam archicancellarius, et Johannes, eadem gratia dux Lotharingiae et Brabantiae, universis ad quos praesentes litterae pervenerint, salutem in Domino, et rei gestae cognoscere ventatem. Quoniam, | |
[pagina 405]
| |
sicut ex turbatione pacis regna quassantur, juris et legis laeditur observantia, et omnis tranquillitas naufragatur, sic, eadem reformata et roborata sub ejus umbraculo, quasi in quietis gremio quodam omnia conquiescant. Talis igitur ac tanti boni quod ex observantia pacis provenire dinoscitur instinctu allecti, ad reformationem et conversationem pacis, tam in terris, quam in aquis, firmiter observandae, nostrum animum inclinantes, una cum nobilibus viris Reinaldo Gelrensi, et Theoderico Clevensi comitibus, nostris fidelibus carissimis, foedus pacis incunduin duximus forma. Quod quicumque hominum, cujuscumque status aut dignitatis seu praeeminentiae, sicut clericos, ecclesiasticas personas, milites, mercatores, peregrinos, ac alios viatores, necnon alios quoscumque, inter Renum et Denram, et in ipsis aquis, sive in terris, sive in aquis, spoliaverit aut captivaverit, seu injuste ab eis aliquid extorserit, seu quicumque monetam falsaverit, vel in loco non debito, vel sub signo alterius domini, monetam cudi fecerit, aut promiserit in cujuscumque nostrum districtu aut in conterminis finibus seu jurisdictionibus cujuscumque existant, tale facinus fuerit perpetratum, ille primum contra praedictos si moniti non emendaverint potenter et patenter consurget, aliis minime expectatis. Et nos, ad monitionem ejus, qui hoc interceperit sibi, ad prosequendum hujusmodi negotium, communiter auxilium praestabimus, pro posse nostro et nosse, infra tres septimanas postquam fuerimus requisiti. Et ad vindictam talis facinoris, potenter et patenter, unanimiter procedemus. Nec aliquatenus a prosecutione desistemns hujusmodi, donec passo injuriam, ea quae perdidit, sint, sine damno suo, integraliter restituta, et captivi fuerint absoluti, et nobis quatuor congrua praestita sit emenda, vel judicium factum fuerit de ipsis spoliatore vel spoliatoribus seu captivatoribus, sicut dictaverit rigor juris. Siquis vero dominus terrae nobilis, vel alius aliquis spoliatores, vel captivatores, sive falsarios monetanun, receperit et receptos defenderit, quominus ipsi restituant spoliata, vel solutos dimiserint captivos, aut congrnam nobis quatuor praedictis praestet emendam, aut prohibuerit judicium de ipsis fieri, contra talem omnes unanimiter consurgemus; nec ab incepta prosecutione cessabimus, donec talis temeritas poena congrua puniatur. Nee ipsos spoliatores seu captivatores, aut eorum receptores, seu defensores, aliquis nostrum sigillatim admittet ad gratiam, et compositionem faciet eum eisdem. Sed, sicut communis est nostra obligatio ad pacis conservationem, sic etiam inter nos communis erit communio et commuinicatio ad compositionis et emendae receptionem. Nee aliquis nostrum supportabit alterum in praemissis. Volumus etiam quod mercatores et alii quicumque mercimonia quaecumque, videlicet in vino, sale, cabile, et aliis, cruae selastGa naar voetnoot1 vulgariter appellantur, in Reno et Mosa transeant, et stratas suas et vias observent, sicut consuetum est ab antiquo. Ad majorem etiam ipsius pacis observantiam et mercatorum favorem, Nos archiepiscopus Coloniensis praedictus, denarium conductus, quem recipere consuevimus apud Wourong, Ordinghen et Berke, deponimus; volentes ut merces et alia, per alveum Reni descendentia et ascendentia, ibidem libere transeant et ducantur. Et Comes Clivensis, denarium conductus, quem recepit apud Orsoy, similiter deponit et deponet. Comes etiam Gelrensis, suo justo thelonio contentus erit, sicut est consuetum. Volumus insuper, Nos Archiepiscopus, dux Brabantiae, comes Gelriae, et comes Clevensis, praedicti, quod dux Lymburgensis thelonium,.quod, minus juste, apud Duseborch recepit et recipit, omnino deponat. Et Henricus de Lecka, siquod juris habet in theolonio Smethusen, eo contentus erit, et ultra non recipiet aliquid ibidem. Et quia, ad conservationem pacis ejusdem, speramus plerosque nobiscum aspirare debere favorabiliter, unanimiter duximus admitttendum, | |
[pagina 406]
| |
ut, si quis dominus terrae, sive spiritualis, sive secularis, existat, aut nobilis aliquis, sive etiam aliqua civitas, aut bona villa, inter Renum et Denram commorantes aut jacentes, hujusmodi foedus nobiscum inire decreverint, et, ad observationem pacis hujusmodi, se nobiscum duxerint obligare, talis vel tales ad communionem hujusmodi foederis recipientur. Non tamen sine unanimi consensu omnium quatuor nostrum praedictorum ad foedus pacis hujusmodi admittentur. Nos vero, Archiepiscopus Coloniensis et dux Brabantiae, praedicti, ad observationem. omnium praemissorum, fide praestita corporali coram positis evangeliis, et tactis sacris reliquiis, nos firmiter obligamus; salvis fide et juramento, quibus tenemur civibus Coloniensibus et Aquensibus, quae inviolabiliter volumus observare; quos etiam in bac pace, quo ad nos, volumus includi. Hos vero Reynaldus Gelriae, et Theodericus Clevensis comites, ad observantia omnium praemissorum, fide prius praestita corporali coram positis evangeliis, tactis sacris reliquiis, et juramento praestito, nos obligamus, hoe salvo, quod cives Colonienses et Aquenses, quo ad nos, in hac assumptione pacis generalis nolumus includi. Ita tamen, quod si cives Colonienses et Aquenses nobiscum concordaverint, ex tune, quo ad nos, praedictae paci generali sint inclusi. Hoc quidem foedus pacis observare promittimus, ex nune usque ad festum beati Johannis Baptistae, proximo futurum, et ab ipso festo Johannis per continuum succedens triennium, nisi de communi consilio, et consensu omnium nostrum, ipsum terminum duxerimus prorogandum. Haec omnia et singula praemissa promisimus et promittimus, salvo per omnia jure Imperii, quod speramus per hujusmodi ordinationem debere recipere incrementum, commodum et honorem. In cujns rei robur et notitiam Nos Sifridus, Archiepiscopus, Johannes dux Brabantiae, Reynaldus Gelrensis, et Theodoricus Clevensis comites, praedicti, sigilla nostra appendi fecimus huic scripto. Actum et datum apud Wanken, praesentibus multis probis viris et honestis. Anno Domini MCCLXXIX, quinto kalendas septembris. Cartulaire des ducs de Brabant, aux archives du Gouvernement, à Bruxelles, marqué de la lettre B, fol. 33, recto, et Farrago Gelanii, aux archives de Cologne, II, pag. 73. |
|