Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– Auteursrechtvrij
[pagina 391]
| |
Codex diplomaticus. | |
[pagina 393]
| |
Codex diplomaticus.I. 14 mai 1267.Convention de paix et de reconciliation entre la ville de Louvain et la duchesse de Brabant, et ses enfansGa naar voetnoot1.Nos scabini jurati et communitas oppidi Lovaniensis, recognoscimus et notum facimus universis praesentes litteras visuris, quod nos omnes discordiam habitam huc usque inter nos, fautores et complices nostros, ex una parte, et illustrem maternam dominam nostram ducissam Lotharingiae et Brabantiae, filios ejus, fautores et complices eorum, ex altera, necnon et omnia damma, quae praedicta domina ducissa, filii ejus, fautores seu complices eorum, nobis seu fautoribus nostris intulerunt, vel fecerunt, vel etiam quisquam ex parte eorum, in quacumque re vel quocumque modo facta fuerint, eidem dominae ducissae, fautoribus et complicibus suis, in perpetuum quita clamamus, libere et absolute, integraliter a nobis et posteris nostris nunquam | |
[pagina 394]
| |
ammonenda; et haec eadem damna, ex parte eorum illata nobis, et fautoribus nostris, nobis assumimus, in tali manerie et tali forma quod nee a nobis, nec a fautoribus nostris, nee etiam ab aliquo nostrorum successorum, ab eadem domina ducissa, filiis, complicibus, vel fautoribus eorum, ex parte nostra, vel posterorum nostrorum, unquam deinceps repetentur, exigentur, vel ab eis aliquo modo requirentur, aut admovebuntur, in aliqua re damnosa; et ut haec, ex parte nostra, nostrorumqne fautorum ac posterorum nostrorum praedictis dominae ducissae, filiis ejus, et fautoribus eorum atque posteris, in perpetuum rala et inviolata observentur, sigillum oppidi Lovaniensis praesenti scripto duximus appendendum. Nos quoque Walterus, dominus de Adingheem, nos Walterus Berthout, dominus Maclinensis, nos Arnoldus dominus de Diest, nos Leonius castellanus de Bruxella, nos Johannes Brine, dominus de Linthere, et nos Henricus miles de Assche, quia huic rei praescriptae personaliter interfuimus, ad voluntatem et petitionem scabinorum juratorum et communitatis oppidi Lovaniensis praedictorum, sigilla nostra praesenti scripto duximus appendenda. In signum et testimonium quod vera sunt omnia praemissa, et ad majorem evidentiam et stabilitatem praemissorum, nos scabini jurati et communitas oppidi Bruxellensis, et nos scabini et communitas oppidi Thenensis, nos scabini et communitas oppidi Leuwensis, nos scabini et communitas oppidi Antwerpiensis, nos scabini et communitas oppidi Niviellensis, nos scabini et communinitas oppidi Geldonensis, nos scabini et communitas oppidi Gemblogensis, et nos scabini et communitas oppidi Lierensis, ad petitionem et voluntatem scabinorum juratorum et communitatis oppidi Lovaniensis, praedictorum nostrorum oppidorum sigilla aliis praenominatis sigillis in hoe scripto duximus adjungenda. Actum apud Cortenberghe, sabbata post festum beati Servasii, anno Dominicae incarnationis millesimo ducentesimo sexagesimo septimo. Cartulaire des ducs de Brabant aux archives du Royaume, à Bruxelles, litt. B, fol. 102, recto. |
|