Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– AuteursrechtvrijH. Ex Chronico praesulum et Archiepiscoporum ColoniensiumGa naar voetnoot1.....His autem temporibus lamentabilis et magnarum rerum discordia inter Johannem, ducem Brabantiae memoratum, et Reynaldum, comitem Gelriae, extitit, suscitata propter videlicet ducatum Lymburgensem, in quo quidem ducatu dictus comes, nomine uxoris suae, sibi usufructum vindicabat, duce videlicet Lymburgense absque liberis tunc defuncto; sed ipse dux Brabantiae jura successionis in ipso ducatu ab Adolpho, comite de Monte, proximo quidem de consanguinitate ducis defuncti, sibi pecuniis comparavit. Igitur dux Brabantiae memoratus praefatum comitem de Monte, Walraivum comitem Juliacensem, cum fratre suo Gerardo domino de Castre, Everardum comitem de Marka, Henricum de Wyndeke, fratrem dicti comitis de Monte, et civitatem Coloniensem cum multis potentibus atque nobilibus sibi foederavit. Ex adverso, dictus comes Gelriae Reynaldus dictum Syfridum, archiepiscopum Colonensem, Henricum comitem de Lutzellynburch (sic), et Walravium fratrem ejusdem, Walravium dominum de Valkenburch, Johannem dominum de Lymburch, et Henricum dominum de Westerburch, cum multis aliis potentibus atque nobilibus sibi in auxilium acquisivit. Dum autem varios bellorum eventus experirentur hinc inde, nunc istis nunc illis superioribus exercitibus, ad ultimum ipse dux Brabantiae cum suis confederatis episcopatum Coloniensem potenter ingressus, cuncta in circuitu devastans, castrum Worinch, quod dictus archiepiscopus ibidem construxerat, munimen Coloniensis ecclesiae, praesertim contra cives Colonieuses sibi continue adversantes, cinxit valida obsidione. Dictus igitur archiepiscopus et sibi foederati, eisdem duci Brabantiae et suis prompte cum valido exercitu occurrentes, in die beati | |
[pagina 380]
| |
Bonifacii cpiscopi, sub anno domini mille CCLXXXVIII, bellum ad invicem cruentissimum commiserunt; in quo quidem bello dux Brabantiae victoria est potitus; mortuis ibidem comite Lutzellinburgense el fratre suo, Henrico de Weesterburch, egregio milite, fratre dicti archiepiscopi, et aliis multis nobilibus, plus quam mille viris nobilibus interfectis de parte archiepiscopi, et plus quam mille captivalis; comes quoque Gelriae per ducem Brabantiae captus abducitur; et ipse Syfridus, Coloniensis archiepiscopus, per comitem de Monte similiter captus, carceri mancipatur. Ex quo quidem lamentabili casu ecclesia Coloniensis nimium fuit humiliata; nam eodem turbine comes Juliacensis castrum Tulpetense invictissimum cepit et destruxit. Comes vero de Marka in ducatu Westfaliae munitiones et castra ecclesiae plurimas devastavit. Tandem post annos ipse dominus. Syfridus archiepiscopus, a captivitate sua restitutus, sienti fortis athleta et pugil ecclesiae invictus, licet prostratus, post casum tamen fortior resurgens, castrum illud nobile in Boule, videlicet ad ecclesiae praesidium, contra civitatem Coloniensem et ad ipsorum superbiam reprimendam, maximo sumptu, praesertim propter Colonienses sive vicinam in proximo potentiam, cum non modico militaris potentiae apparatu, de novo construxit, et forti munimine roboravit. Idem et in oppido Berken extra portam super littus Reni fluminis turrim munitissimam ad custodiam Reni construxit; sed morte praeventus, eandem imperfectam reliquit, quam tum successor ipsius Wigboldus archiepiscopus nobiliter consummavit. Tandem idem Syfridus, archiepiscopus boni certaminis cursu laudabiliter consummato, fortis athleta, quia servus fidelis, in gaudium sui domini intraturus vocatus a domino, moritur, et in ecclesia Bunnense sepelitur. Nam civitas Coloniensis propter adversitates supradictas tunc fuit ecclesiastico supposita interdicto. Sciendum quod Henricus imperator unicus fuit filius Henrici comitis Lutzellenburgensis in dicto bello de Worinch interfecti; cujus imperatoris Henrici fuit filius egregius ille Johannes rex Bohemiae; cujus quidem regis Bohemiae filii fuerunt Carolus III, Romanorum imperator, et Wenceslaus Brabantiae dux; dictique Caroli imperatoris fuerunt filii Wenceslaus et Sigismundus, successive Romanorum et Bohemiae reges; ac Jobannes dux Lutzellenburgensis praefati vero Sygismundi filiam unicam ex conthorali sua regina Hungariae genitam, Albertus Austriae dux post ejus obitum, militibus suis exigentibus in Romanorum ac Hungariae et Bohemiae regem successive electus, habuit in uxorem; ex quibus Ladislaus Hungariae et Bohemiae rex modernus dignoscitur processisse. |
|