Rymkronyk van Jan van Heelu betreffende den slag van Woeringen van het jaer 1288
(1836)–Jan van Heelu– AuteursrechtvrijC. Ex Chronico Joannis de ThielrodeGa naar voetnoot1.Johannes primus, dux Brabantiae et Lotharingiae, bellavit contra comitem Ghelriae pro ducatu Lamburgensi, apud Woronc, ubi occidit comitem de Lusenborch, cum tribus fratribus, et plures nobiles; sed archiepiscopum Coloniensem, comitem de | |
[pagina 349]
| |
Ghelria, comitem de Assau, qui postmodum electus est in regem Alemanniae, et plures alios nobiles Johannes cepit, et tenuit captivos, perditis paucis de suis: unde versus:
Anno milleno
Ter centeno
Duodeno
Ablato quantus
Fulgebat agone Brabantus,
Lusiburgenses
Sic Ghelria Golonienses
Dedecus hauserunt,
Junio quia succubuerunt,
Luce Bonefacii
Martiris egregii.
O vos, jocundi,
Spernatis gaudia mundi;
Nam cito labuntur,
Et tristia fine sequuntur.
Ecce Brabantorum
Dux miliciae, Leo dictus,
Et deus armorum,
Veneris dilexerat ictus;
Jostator bellis
Fuit optimus, ac domicellis;
Miles erat tantus,
Quod nescio dicere quantus
Multigamus fuit,
Hinc pueros plures generavit;
Ecclesias claustra ( destruxit? )
Populumque suum spoliavit,
Ac onus imposuit;
Hiis quasi praedo fuit;
Ut leo magnus,
Mitis ut agnus,
Sepe micavit;
| |
[pagina 350]
| |
Se dommis
Famulis
Goliardis
Equiparavit.
Marchio
Garcio,
Mimus et histrio
Noverat esse,
Et joculator
Pacificator,
Quando necesse.
Vixit famosus
Mundanus deliciosus,
Fulcit in hac vita,
Fama cucurrit ita.
Ad festum comitis
De Baran venerat iste
Gum C militibus ac denis.
(Wach bone christe!)
Illic, cum vasta
Perfossus militis hasta,
Occubuit breviter,
Quisque peritus iter
Hoc formidabit.
Gloria tristis abit
Mundi, par cannis.
Ducis hoc mors dira Johannis
Indicat; hic GayoGa naar voetnoot1,
Clarior, in mayo,
Inventaque cruce,
Sublatus perpetua luce
Gaudeat in coelis!
Ferat amen quisque fidelis!
Consulo jam cuique
Quod non dominetur inique:
Undis tam vadit
| |
[pagina 351]
| |
Urna, quod inde cadit.
Anno milleno
Bis centeno,
Novies quoque deno
Quarto decessit
Cui sem piterna quies sit!
Amen.
A teneris annis
Haec consuetudo Johannis
De Thielroeden erat
Describere gesta proborum,
Haec metra composuerat,
Cui dentur regna polorumGa naar voetnoot1
|
|