Historica relatio duodecim martyrum Cartusianorum qui Ruremunde in ducatu Geldriae agonem suum feliciter compleverunt
(1753)–A. Havens– Auteursrechtvrij
[pagina 67]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Appendix tertia.Compendium Historiae (olim à P. Mauritio Chancaeo Carthus. Anglo editae, dein à P. Arnoldo Havensio recognitae) de Martyrio XVIII. Carthusianorum Conventûs Londinensis; qui sub Rege Henrico VIII. ob Ecclesia defensionem ac nefarii Schismatis detestationem, crudeliter trucidati sunt, annis 1535. & 1537.
PEr annos circiter mille, à baptismate scilicet RegisGa naar margenoot+ Cantii Ethelberti per S. Augustinum D. Gregorii magni discipulum anno 596. usque ad annum 1534, non alia Fides in Anglia viguit quam Catholica Romana.Ga naar margenoot+ Illâ autem inauspicatissima Epochâ, Rex Henricus ejus nominis octavus, indignè ferens à Clemente VII. Pontifice maximo contra ipsum latam Sententiam de divortio Catharinae Caroli V. Imperatoris materterae, totum se ab authoritate & obedientia Romanae Sedis subduxit, atque in publicis Regni Comitiis se Anglicanae Ecclesiae summum & unicum in terris Caput declaravit, perduelles pronuntians omnes qui in Romano Pontifice Primatum Jurisdictionis & Auctoritatis colerent. Animadvertit citò quam - plurimis indiciis, bonorum omnium animos vehementer abhorrere ab his suis inauditis facinoribus, & quo quisque erat vir melior ac religiosior, eo alieniore animo ab eisdem esse. Sciebat quoque, in Regno suo nullum Ordinem Religiosorum hominum Regularis Observantiae laude magis florere majoreve inde autoritate apud omnium existimationem valere, quam Cartusianorum. Hos ergo primùm aggrediendos statuit; ut illis debellatis, facilior esset de coeteris victoria. Tertio igitur Kalendas Maii an. 1535. tres sanctissimi Viri gloriosum pro Christo certamen inierunt, ni- | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 68]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
mirum Joannes Houghton Prior Londinensis, Robertus Laurens & Augustinus Webster Priores, alter Beauvallensis, Axholmensis alter: confidebant enim lupi, Aulae scilicet depravati proceres & ministri, faciliorem se habituros ad reliquum ovile ingressum, sublatis his Pastoribus. Proponebantur ergo eis jam è carcere ad Tribunal productis, nova Comitiorum sive Parliamenti Decreta, & jubebantur jure-jurando affirmare, Regem Ecclesiae supremum Caput esse. Cum illi plurima exciperent, & Legis divinae mentionem facerent, Nullam, inquit Cromwel, qui erat Regi à Secretis, exceptionem admittam, sive Lex divina permittat, sive non: vos integrè & plenè & categorisè haec affirmabitis. Tum illi: at Ecclesia Catholica istud hactenus non docuit. Non curo Ecclesiam: respondit Cromwel; vultis consentire an non? Responderunt Martyres: se nec in minimo velle ab Ecclesiae sententia discedere; ne dum Principi placere vellent, Deum offenderent. Quo audito, mox secundùm Regni Consuetudinem, jussi fuerunt duodecim Viri, sub juramento praestito tractare, utrum Patres illi qui in Regis & Parliamenti Sententiâ noluerunt acquiescere mortis rei essent? Illi ventilatâ diu hac quęstione, cum nihil quicquam mortis dignum invenirent, nec tamen eos absolvere propter iram Regis auderent, tempus extrahebant; quo-usque Cromwel Regis nomine perditionem ipsis certissimam furibundus denunciaret, nisi statim laesę Majestatis reos condemnarent, quod die crastino fecerunt; mortis Sententiâ à Judicibus ut moris est latâ. Inde in carcerem rapti, quinque ibidem manserunt diebus, usque ad quartam Maii, quando crati vimineę impositi, & resupini toto corpore eidem alligati, per aspera, coenosa & lutulenta passim loca ad patibulum trahebantur. Ubi eò ventum est, primus solvebatur Prior Londinensis Cartusiae. Carnifex flexo poplite rogabat veniam crudelis ipsi mortis inferendae; id ille magno fecit affectu, complexus hominem, & tum pro | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 69]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
illo, tum pro coeteris Deum orans: tum vero bigam ascendere jussus, obtemperavit incunctanter. Ibi unus ex Consiliariis Regis, qui illic cum multis hominum millibus adstabat, rogavit: num Regi & Parliamento consentire vellet; impunitatem pollicens si id faceret. At ille palaim testatus est, se solo Dei timore, non ulla in Regem suum rebellione adductum id facere neque, posse, neque velle: immo malle pati omnia, quam vel ad latum unguem à Decretis Catholicae Ecclesiae deflectere. Porro, inquit, orate pro me, & misereat vos fratrum meorum, quorum Prior immeritus fui. His dictis brevi spatio impetrato, legit sex primos versus Psalmi 30. Mox subactâ bigâ mansit pendulus, crasso fune de industria illigatus, ne praefocaretur. Atque subitò alius quidam funem praecidit priusquam moreretur, sicquè lapsus in terram, paululum palpitans ad se rediit. Nec mora, raptus in vicinum locum, & vestibus omnibus magnâ vi nudatus, crati rursus nudus alligabatur. Primò carnifex verenda praecidit, deinde ventrem scidit, & viscera omnia in ignem projecit, ipso piissimo Patre, supra humanum modum continuò orante. Cumque, uti testes oculati & fide digni postea retulerunt, cor ejus è pectore velleretur, lictori dixit: O Bone Jesu! quid facies cum corde meo? atque sic spiritum exhalavit. Idem supplicii genus reliqui duo Priores admirandâ animi constantiâ atque hilaritate perpessi sunt. Beatum hunc Proto-Martyrum Schismatis Anglicani numerum eodem ipso tempore ac loco auxit Reginaldus Doctor Theologus ex Ordine sanctae Birgittae, cum Joanne Hails Presbytero soeculari ac Pastore in Thistleworth. Hoc quidem terrore existimavit Rex crudelissimus tum coeteros plerosque, tum maximè Cartusianos Londinenses, à sua constantia dimoveri posse; ad eum etiam finem occisorum membra in fervente oleo prius aliquantulum elixa, diversis Civitatis locis, unum autem Prioris Londinensis brachium in ipsa Cartusiae janua affigi jussit. | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 70]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Haud diu post hoc, ad decimum scilicet nonum Julii proximè sequentis, malevolorum quorumdam hominum instigatione, alii tres Cartusiani Sacerdotes ejusdem Coenobii, Humfridus Middelmore Vicarius, Guilielmus Exmeve Procurator & Sebastianus Newdigate genere Nobilis atque in aula enutritus, cum priùs per dies quatuordecim continuos erecti stare coacti essent, injectis ad collum, ad brachia & ad crura circulis ferreis, ita columnis affixi ut ob nullam causam, ne quidem pro quacunque corporis necessitate loco umquam dimoverentur, illustre Fidei testimonium dederunt; idem namque supplicium quod superiores Patres, & eadem animi magnitudine passi sunt. Ab hoc tempore duo penè effluxerunt anni, quibus nulli hujus Ordinis amplius apprehensi aut incarcerati fuerunt. Veruntamen non sine gravissimis eorum, praecipuè Londinensium, tribulationibus spatium illud pertransiisse perspicuum est. Soeculares namque Domûs istius Rectores à Rege constituti, inhumanè admodum Conventum tractaverunt, modo cibaria consueta ei auferentes, nilque aliud praebentes quam parum casei aut quid simile: modo Religiosis illudentes, quandoque etiam quosdam eorum è Monasterio aut ad Cathedralem Ecclesiam, aut ad alia Coenobia rapientes, ubi publicè contra illos sive ab Episcopis sive ab aliis quibusque Praedicatoribus disputabatur. Nec defuerunt quorundam insuper parentes & amici, qui planctibus quotidianis ac blanditiis eos seducere tentaverunt. Sed anno 1537. cum ne hâc quidem ratione Henricus voti sui compos fieret, decem alios in teterrimum carcerem conficiendos curavit, tantaquè saevitiâ inter ipsos latrones tractari jussit, ut non multum post universi, unico superstite, faetore & fame extincti fuerint; ii autem hoc Ordine obierunt.
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 71]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Interim dum haec Londini agerentur 15. Maii ejusdem anni, Joannes Rochester & Jacobus Walwerke & ipsi Carthusiae Londinensis Monachi professi, simplici suspendio extra portam civitatis Eboracensis ad coelum commigrarunt, cadaveribus in patibulo relictis, donec ossa omnia deciderent. Reliqui Domûs istius Religiosi versutissimorum hominum fraudulentis argutiis decepti, falsaque lactati spe manendi in quieta ac secura possessione Monasterii, in verba Regis tandem infeliciter juravêre. Verum horum pusillanimis ne dicam scandalosus consensus hoc praemii merito adeptus est, quod infra annum post, scilicet 15. Nov. An. 1538. omnes numero quidem 12. Monachi professi, tres hospites, & sex Conversi inde expulsi fuerint. Circa idem tempus per publicum etiam Parliamenti Actum omnia alia Monasteria voluntati Regiae permittebantur, & Religiosis utriusque sexûs ex illis ejectis, bona universa in Fiscum redacta sunt. Neque contentus Rex hoc uno impietatis & rapinae genere, excogitavit & aliud longè nequius, quo non solum Monachorum bona atque possessiones, verum etiam animas secum raperet in perditione. Perinde enim ac si ista omnia non ab aliqua sua cupiditate sed ab ipsorum Religiosorum petitione profecta fuissent, impium quoddam Instrumentum con- | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 72]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
scribi jussit Monachorum nomine: quoGa naar margenoot* Regis Majestatem suppliciter rogabant ut eos ab impia Monachismi servitute liberare dignaretur, permitteretque liberè Monasteriis exire &c.... Quam gratiam si obtinerent.... se sponte Monasteriis omnibus bonisque cessuros, eaque omnia & singula in manus suae Majestatis resignaturos. Execrandum hoc Scriptum transmisit Henricus ad omnia Monasteria per certos vaferrimos irreligiososque homunciones, qui Religiosis persuaderent ut hoc idem tam Superiorum quam singulorum Monachorum manuGa naar margenoot+ propriâ subscriptum, & publico Monasterii Sigillo confirmatum, Majestati Regiae communi Religiosorum omnium nomine exhiberent. Quod ut faciliùs obtineretur, apud singulos mentiebantur Conventus, id ab aliis jam esse factum, imo primam hujus rei cogitatationem ac mentionem à Monachis optimis ac religiogissimis ortam esse. Quamquam sua Majestas potuisset quidem pro sua in omnes Religiosos suprema Authoritate & ex ultimorum Comitiorum Decreto, Monastica omnia pro suo arbitrio disponere, nolle tamen pro sua bonitate quicquam, nisi Monachorum rogatû facere; ut omnes intelligant, se divinum cultum ac Religiosorum utilitatem, non suum commodum prae oculis habere. Hac Oratione si quis moveri videretur, illum laudabant praesentibus aliis, ut bonum, pacificum, & suo Principi benevolum; promittebant etiam eo nomine commendatissimum eum facere suae Majestati. Denique honestâ pensione donatum dimittebant. Si qui vero negare aut scrupulum facere inciperent, eos proterviae, naturae seditiosae, atque maligni in Regem animi insimulabant, & aliquâ statim quaesitâ calumniâ, aut in carceres trudebant, aut omnibus necessariis orbatos, postquam vi & armis Redditionis impium Instrumentum signare compulissent, nudos per soeculum vagare coegerunt. In sacrilega hac & generali avitae pietatis Monumentorum eversione, octo alia Cartusiensis Ordinis | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 73]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Coenobia eidem fatali calamitati succubuerunt. Ga naar margenoot* I. Edmundus Horde, Prior Loci-Dei in Henton, & 21. Religiosi: quorum haec sunt nomina.
Hi Domum suam in manus Joannis Tregonell virtute Commissionis à Rege ei inde directae, cedere, & supradicto Instrumento subscribere coacti sunt, ultimo die Martii an. 1538. II. Michael.... cui titulus Prioris Domûs VisitationisGa naar margenoot+ Beatae Mariae de Eppeworth in Insula Axholme à Rege dabatur, post Martyrium Augustini Webster ultimi legitimi istius Cartusiae praefecti, cum Conventu eandem perinde coram Thoma Leigh tristem sortem subivit 18. Junii An. 1538. Ad soeculum autem sic revertentibus, loco religiosi habitûs, toga dabatur Sacerdotalis nigra, cum Anglicanae monetae solidis perpaucis. III. Joannes Bocharde Prior Stae. Annae prope Coventriam;Ga naar margenoot+ & hi novem Religiosi.
Idem per omnia fecisse perhibentur, coram Joanne London. 16. Jan. an. 1538. IV. Joannes Michel Prior Cartusiae de VVitham cum suo Conventu eâdem fatali necessitate compulsus,Ga naar margenoot+ | |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
[pagina 74]
| |||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||||
Domum suam cum omnibus bonis redditibusque ejusdem Guilielmo Peter Regis Commissario, publico Actu in Capitulo facto, cessisse dicitur 16. Martii an. 1538. Ga naar margenoot+ V. Henricus Man Sacrae Theologiae Doctor & Domûs de Shene Prior indignus, anno 1538. in partes Regis libenter ivit. An cum Conventûs sui assensu incertum; hoc saltem perspicuum est, eum tantam hoc facto apud Henricum iniisse gratiam, ut postea Decanus Cicestriensis, dein Monae Pseudo-Episcopus factus sit. Obiit Londini an. 1559. Ga naar margenoot+ VI. Thomas Woodecocke, Cartusiae de Beauval Prior, cum his sex Monachis.
Hi se, suaque omnia Joanni London. ex parte Regis ad eos misso relinquere coacti fuerunt 18. Julii 1539. Ga naar margenoot+ VII. Radulphus Malevery Prior Sti. Michaelis apud Kingston super Hull, cum omnibus Religiosis suis idem facere compellebatur 9. Novemb. Anno 1539. coram Thoma Leigh uno ex Cancellariae Clericis. Ga naar margenoot+ VIII. Joannes Wilson Prior Monasterii Beatae Mariae de Monte-gratiae, aliorum exemplum licet admodum invitus, nimio tamen timore perculsus, tandem secutus est, Regiumque Instrumentum recognovisse dicitur 18. Decembris anno 1539. Cujus facti verè poenitens, statim ad Cartusiam Vallis Gratiae prope Brugas in Flandria se contulit. Cum Henricus omnia hoc modo invasisset, dejecisset atque demolitus fuisset, possessiones annuosque Coenobiorum redditus, ne unquam postea repeti aut à quoquam suorum Successorum Principum Ecclesiae restitui possent, universae fere Nobilitati distribuit; nonnullos aliis censibus ac redditibus, nonnullos pecuniâ numeratâ commutans. Catholicos etiam invitos co gebat, ut spolia haec Ecclesiastica emerent, quo vel sic eos ad sceleris sui defensionem obligaret. |
|