Historica relatio duodecim martyrum Cartusianorum qui Ruremunde in ducatu Geldriae agonem suum feliciter compleverunt
(1753)–A. Havens– AuteursrechtvrijCaput IX.Quomodo D. Vicarius, post quam aliquamdiu delituisset, deprehensus, post multa pericula & varias necis minas intentatas, extorta ad sui redemptionem pecuniae promissione, tandem fugâ elapsus sit. Et postremò de Ven. Priore, quibus modis vexatus, & injuriis vulneribusque affectus, grandi vi pecuniae sese redimere coactus.
SUperest, ut de Ven. P. Priore, & eo qui vices Prioris gerit, quem Vicarium appellamus, quid & | |
[pagina 39]
| |
quomodo actum sit, dicamus. Igitur dum haec ita geruntur quae supra commemoravimus, Vicarius Cartusiae Ruraemundensis Dominus Joannes Voeren, aliquamdiuGa naar margenoot+ latuit in tabulato quodam secus puteum in ambitu Monasterii constructum, cogitabundus & haesitans, quidnam facturus ipse, aut de se futurum esset. Et certè timendum erat, ne eum furiosi homines ibidem repertum, in cisternam pręcipitassent. Delituit autem sic ibidem usque in vesperam istius diei. Tum descendit ultrò, coepitque pergere, ut fugâ sibi consuleret; nesciensque quo se conferret, inventus est oberrans in horto cujusdam civis vicini, spoliatusque vestibus, primùm dimissus, deinde ab aliis intercipitur. A quibus aliquamdiu detentus, post multa pericula & varias necis minas intentatas, tandem vita donatus dum promittit ducentos daleros, quos à paupere & invito Monacho avarus miles extorquebat. Cumque molestus esset & valdè importunus in exolvenda pecunia, quamvis dato fide-jussore, mortemque saepius ipsi, nî statim sibi curaret satisfaciendum, minaretur: ille oblata aliquâ opportunitate elabendi, subduxit sese; initaque fugâ salvus & gaudens pervenit ad Cartusiam nostram Cantaviensem, propè Juliacum sitam. Sed quia alius quidam pro illo fide-jusserat: ut pecunia promissa, vel potius vi extorta persolveretur, operam dedit. Restat postremò, ut quid & quomodo cum Ven. PatreGa naar margenoot+ D. Joachimo Priore illius domus, cujus in principio hujus Historiae mentio facta est, hostes Religionis nostrae egerint, exponam; ut sicut à capite hujus Cartusiae exorsus sum, ita in eodem hanc narrationem finiam atque concludam. Hunc ergo Venerandum Patrem, cujus insignis erat in Deum pietas, variis & indignis modis tentant & exagitant. Nam isti qui se Euangelicos dictitant, cùm non de Euangelii professione nos inquirant, sed de pecuniis, nihilque aliud ad primum congressum quam thesauros pervestigarint, ac post multas altercationes, minas, & excarnifica- | |
[pagina 40]
| |
tiones didicissent, Monachos non habere peculium, nec licere ipsis pecunias administrare, sed Priorem esse bonorum omnium temporalium dispensatorem. Hunc igitur certatim aggrediuntur, examinant, marsupium de zona, priusquam ille dissolvere posset, disrumpunt, ad Cellam ipsum deducunt, ut eis pecuniam omnem traderet. Ga naar margenoot+ Ubi cum distribueret illis nummos quotquot poterat & habebat, assistens unus pestifer, non contentus sua portione, nisus est exonerato sclopeto virum innoxium de medio tollere. Plures viderunt postmodum oculis suis laceram ejus vestem, in quam sclopetum fuerat displosum: sed globulus, veste nonnihil circa pectus discerptâ, non sine miraculo in brachii quandam partem resiliit, & leviter sauciavit. Post haec exuentes eum, si fortè in vestibus absconditos nummos circumferret, frustra scrutantur & explorant; servantesque tunicam ipsius cum cucullo, his exutum, capite nudo, dextraque alligatum propria zona trahunt post se captivum, haud aliter, quam si videas bovem trahi ad mortem, aut ovem immolandam duci ad victimam. Ga naar margenoot+ Fuit vir ille pius & venerandus ab eis aliquot hebdomadibus dirâ captivitate detentus, & tandem mulctatus ingenti pecuniae summâ, videlicet bis mille coronatis. Neque his satiati, paulò pòst ita crudeliter manus lictores colligarunt & constrinxerunt, ut quicquid esset reliquum pecuniae alicubi reconditae extorserint homines, quos auri impia fames ad istam belluinam crudelitatem impellebat. Ob quam causam etiam ipsa Altaria suffoderunt, si quae ornamenta fortè recondita essent; non contenti servos Dei occidisse, aut verberibus contumeliisque vexatos pessimè tractasse. Ga naar margenoot+ Postremò optimus ac religiosissimus Pater dimissus ex castris Coloniam devenit: ibique post dies non multos, tot damnis, incommodis, injuriisque affectus, atque ex tantis periculis mortis impendentis perturbatus, animique moerore ex tanta clade confectus contabescens; maximè quod jam grandaevus esset, animam | |
[pagina 41]
| |
Christo reddidit, atque in Cartusia Coloniensi sepultus est. Miserrimè autem Cartusia illa Ruraemundensis à praedonibus illis & aliis pessimis hominibus vastata, direpta, expilataque fuit; librique complures in Ecclesia & Bibliotheca communi lacerati, nec non sedilia quaedam in choro & nonnulla alia in Ecclesia confracta. | |
Conclusio historiae.Atque haec est Historia (ut ab aliis accepi) rei gestae, caedisque sive Martyrii & gravis persecutionis nostrorum Cartusianorum Ruraemundensium: quorum duodecim diversis tormentis excruciati, crudeli morte occubuerunt. His decimus tertius adjunctus est D. Paulus à Waelwyck Sacellanus R. Episcopi Lindani: qui cum praedictis Cartusianis Martyrii palmam, sanguine fuso, consecutus est. Sacer iste numerus, & duodecim Apostolorum memoria celebris, quibus tertio-decimo loco Christus Dominus Magister & author tantae gratiae & constantiae martyrii in isto certamine adfuit & praefuit, robur addens suis Martyribus coronamque singulorum capitibus imponens: & dictus Sacellanus D. Paulus ejusdem Christi verus Sacerdos accessit, decimum-tertium numerum perficiens, eâdem martyrii laureâ donatus & redimîtus ab eodem Christo, cui se victimam in holocaustum & Sacrificium obtulit. Cęteri verò Cartusiani septem numero, necem quidem evaserunt, sed ludubria & verbera experti, insuperGa naar margenoot+ tentati & vulnerati, variisque modis exagitati & vexati fuerunt propter Fidem, & professionem vitae & disciplinae Monasticae. Praeter hos aliquot laïci partim bonorum hominum precibus liberati sunt, partim fugâ elapsi, sicut & quosdam Sacerdotes & Monachos supra diximus fugâ evasisse. Scriptum est enim: CùmGa naar margenoot+ persequentur vos in civitate istâ fugite in aliam. Quod & B. Athanasium fecisse novimus, edita etiam in sui defensionem insigni Apologiâ de fugâ suâ. |
|