Historica relatio duodecim martyrum Cartusianorum qui Ruremunde in ducatu Geldriae agonem suum feliciter compleverunt
(1753)–A. Havens– Auteursrechtvrij
[pagina 35]
| |
Caput VIII.De quibusdam Carthusianis, quorum aliquos elixos, alios igni assos fuisse quidam se vidisse affirmarunt; de quibus tamen vel nominibus eorum nihil certi habetur. Item quam contumeliosè in corpora quorumdam, post mortem soevitum sit, deque sepultura eorum. Denique de Martyrio & crudeli atque impudenti mactatione R.D. Pauli, Sacellani Rev. Episcopi D. Lindani.
IN eadem Epistola Ruręmundana ad Lovanienses scripta, cujus aliquoties supra memini, etiam haec narrantur. Sunt qui dicunt se vidisse duos Cartusianos ex iis quos Domus illa Ruraemundensis alebat, in cacabum ininjectos & elixos. Itemque tres verui infixos, assos igni fuisse. De quibus tamen nobis in Monasterio nihil certi hactenus constare potuit, ut omnia tumultuariè fiebant, & quidem plurima extra Monasterium etiam clàm in diversis locis civitatis, nostris ignorantibus, aut etiam captis, vel diffugientibus, & in varia loca distractis. Caererum hîc praetereundum silentio non est, quod jam extinctis Cartusianis, ne quid vel ignominiae vel etiam extremae crudelitati deesset, homines scelerati in ipsa quoque cadavera impiè & impudentissime grassatiGa naar margenoot+ sunt. Et quorundam magis pinguium carnes truculenti carnifices exsciderunt, adipemque evulserunt, & mutilatis membris corporis etiam pudendis (o rem nefandam!) amputatis, resectoque abdomine, pinguedinem istam chartae involutam, hastisque affixam circumferebant,Ga naar margenoot+ per civitatem publicè & plateatim cum summa contumelia venalem proclamantes: Si quis abdomen Monachorum coëmere velit. Et haec quidem illi per ludibrium malitiosè perpetrarunt, relictis interim cadaveribus per integrum tri- | |
[pagina 36]
| |
Ga naar margenoot+ duum inhumatis, spectaculum factis, juxta D. Pauli vocem, mundo, angelis & hominibus. Deinde corpora eorum in pace sepulta sunt, licet non in eodem loco Monasterii, & vivent nomina eorum in aeternum. Ga naar margenoot+ Postmodum tamen ossa illorum collecta, & honorificè sublata, condigno honore in loco quodam subterraneo in choro ad latus dextrum summi altaris juxta parietem condita sunt: exceptis quibusdam capitibus & ossibus, quae alibi inventa & asservata sunt. Unde Illustrissimus Princeps D. Franciscus de Mendoza & Cardona Admirantius Aragoniae, Marchio de Guade &c. Aulae Regiae Catholicae & Serenissimi Archiducis Alberti Austriaci summus Praefectus, ac primarius Magister equitum, pro suâ singulari erga Reliquias Sanctorum devotione, aliqua sibi donari postulaverat, cum circa annum domini 1600. Catholici Regis exercitus, cui ipse summa cum potestate Dux & Capitaneus Generalis tunc temporis praeerat, in Agro Ruraemundensi versaretur. Et quidem haec milites fecerunt haereticâ pravitate imbuti, atque in Cartusianos furore barbarico incensi. Hoc, inquam, modo perditi profligatique homines in nostros debacchati, odioque Catholicae Fidei & Monasticae Professionis inflammati, tam crudeliGa naar margenoot+ eos morte affecerunt. Sed esto: si coram hominibus tormenta passi sunt, spes Electorum immortalitate plena est. Visi quippe sunt oculis insipientium mori, illi autem sunt in pace. Ga naar margenoot+ Porro per idem tempus, quo ita crudeliter in nostros saevitum est Cartusianos, erat in Cartusiâ Ruraemundensi D. Paulus a Waelwyck Sacellanus Reverendiss. Domini Wilhelmi Lindani Episcopi Ruraemundensis, felicis recordationis, ab iisdem satellitibus propter Fidem Catholicam cum nostris pariter inhumanissimé tractatus, & crudeliter interemptus. Nam ut se ad mortem pro Christo oppetendam melius compararet & muniret, relictis aedibus Episcopi, ad Monasterium venerat, & sese nostris in templo adjunxerat; En | |
[pagina 37]
| |
(inquiens) Adsum, ut vobiscum moriar. Erat sane Vir ille rara eruditione & morum integritate praeditus: Concionator quoque egregius, ut qui publicis concionibus tum vitia acriter reprehendere, tum haereticorum impia commenta luculenter confutare consuevisset; nostrosque in hoc certamine & oratione & exemplo Martyrii subeundi inflammabat. Hunc viri illi, homines ab omni humanitate alieni, primum spoliant crumena suâ, mox pallium & pileum auferunt. Inde ex Ecclesia protractum, per Coenobium circumducunt, jactant in eum probra & convitia, multisque injuriis & contumeliis onerant. Denique contundunt & caedunt immaniter. Ad extremum in Cartusiae pomarium raptum, tres aut quatuor profani milites insiliunt in Sacerdotem Dei, in capite vulnere imposito gravissimé sauciant, deinde prostratum humi non solùm ignitâ glande per medium trajiciunt, sed etiam ense confodiunt. NecGa naar margenoot+ desunt qui dicant (prô dolor & horror) ab impuris illis nebulonibus illi viro pudico, vestibus omnibus spoliato, nudoque impudenter praecisa verenda, apertoque ventre cor evulsum atque intestina in os ejus congesta. Et quid non audet illa hominum fex & nebulonum colluvies? Quis audivit tantam barbariem? Quis hęc audiens vel legens, non affirmaret Turcas mitiores, honestioresque esse istis novis Euangelicis insania & furore percitis? O quae, & quàm gravia putamus homicidas istos manere, aut etiam nunc vita defunctos sustinere apud inferos supplicia? quod non exhorruerint extendere manus suas in Christum Domini, virum tam venerandum & spectabilem. Absque dubio, ignis, sulphur, & spiritus procellarum,Ga naar margenoot+ pars calicis eorum, nisi resipuerint, & dignos fecerint fructus poenitentiae. Quod verò Venerabilis ille Christi Sacerdos vir tantae virtutis & eruditionis, inter Confratres nostros tam crudeli morte immò Martyrio affectus fuerit, non id, meo quidem judicio, casu, | |
[pagina 38]
| |
Ga naar margenoot+ sed singulari Dei providentiâ, qui omnia in pondere & mensura disponit, accidisse videtur. Videlicet ut obstruatur os illorum qui forsan dicturi aliquando fuissent: Utique oportuit Cartusianos prae caeteris fuisse peccatores, in quos tanta haereticorum rabies debacchata est. Ceterùm corpus Domini Pauli terrae conditum fuit, eodem in loco pomarii, ubi peremptus est. Cujus ossa post triennium effoderunt Cartusiani nostri, & honesto loco collocarunt. Quae postmodum Reverendissimus D. Lindanus Episcopus solemni pompa & celebri supplicatione comitante ad Cathedralem Ecclesiam Sancti Spiritûs honorificè transtulit, & parieti inclusit, cum Epitaphio ejusmodi. EPITAPHIUM à R. D WILHELMO DAMASI LINDANO, suo Sacellano positum. Venerabili Domino Paulo Gerardi à Waelwyck Sacerdoti Christi, & R.D. Wilhelmi Damasi Lindani Sacellano, eximioque Concionatori, ac zeloso Apostolicae doctrinae propugnatori, captâ à Geusis Civitate, telis impiorum pro Catholica Religione fortiter cadenti, & palmâ Martyrii coronato, moestissimus ponebat W.D.L. An. 1572. die Julii 23. |
|