Historica relatio duodecim martyrum Cartusianorum qui Ruremunde in ducatu Geldriae agonem suum feliciter compleverunt
(1753)–A. Havens– AuteursrechtvrijCaput VI.De Domini Severi, Professi Domûs Cartusiae ConfluentinaeGa naar margenoot+ & hospite in domo Ruraemundana excarnificatione in templo, & morte ipsius.
OPortunè nunc referendum est, quam hostiliter & immaniter actum sit cum Monacho quodam Cartusiae Confluentinę professo, qui Dominus Severus dictus, tunc hospes in Domo Ruraemundana degebat, & ante aram sacram B. Virgini Mariae crudeliter mactatus est. Is, nescimus qua simplicitate sibi persuaserat, quod hostes licet essent externa quaeque direpturi, nequaquam tamen eos indumentis spoliarent, sed expulsos ex Monasterio, sinerent abire. Unde duabus oblongis tunicis, duobusque cucullis indutus prodiit, & cum aliis comparuit in Ecclesia. Sed qui mortuis, jamque morituris vestes omnes usque ad nudum corpus detraxerunt, quomodo huic parcerent? Statim ergo atque in templum adeoque in chorum ipsum sacrum veniunt, unus ex illis dictum Severum severè compellat his verbis. Quid, inquiens, tu Monache prae caeteris his veluti exuviis onustus es? Quid hoc sibi vult? cur ita duplicibus vestitus ac tot indumentis gravatus & oneratus incedis? Cujas es? Illo respondente, Confluentinus sum, missus huc ab obedientia ex mandato Superiorum meorum. Et ego (ait ille) Confluentinus sum. Itaque conterranei sumus. Sed tu, si vitam laude dignam apud tuosGa naar margenoot+ duxisses, utique mansisses in solo illo patrio tuo. Repetente autem Severo idem quod ante dixerat, aliisque Religiosis, qui aderant, idem affirman- | |
[pagina 28]
| |
tibus, Nequaquam (inquit ille) verbis fidem adhibeo: sed sistat hic gradum iste, manibus meis illum hic emori oportet His dictis accurrit & rapuit quae potuit, fugientemque Severum ad chorum Laicorum insecutus, ante altare B. Mariae Virginis trucidavit, vel certè gravi vulnere confecit, & sauciavit in capite. NamGa naar margenoot+ incertum habemus, utrum ibidem animam efflaverit, & Deo creatori suo spiritum reddiderit; altera enim die in culina Monasterii inventum est cadaver ejus, vestibus omnibus spoliatum, ac planè nudum lacerumque crudeliter, ac bulliente aqua perfusum. Accidit autem hic res stupenda dignaque relatu. Ga naar margenoot+ Cum iste D. Severus ferro caederetur ante altare, ut dictum est, B. Mariae Virginis, sanguis ejus in altitudinem octodecim pedum emanavit & erupit, parietemque altari D. Virginis vicinum aspersit, non sine grandi miraculo. Qui sanguis à pluribus viris gravibus & praesertim Episcopis saepè cum admiratione visus (cujus rei oculati testes sunt Reverendissimus Lindanus primus Episcopus Ruręmundensis, & modernus Reverendissimus Cuyckius, ejusdem Ecclesiae secundus Antistes) etiamnum atque in hodiernum usque diem in pariete apparet. Sed vehementer dolendum, quod nunc majore ex parte obliteratus & calce obductus sit: nam dum paries postmodum dealbaretur, injuria quadam factum est, quod multa cruoris illius vestigia in pariete partim abraderentur, partim illinirentur, vel albario opere inducerentur. Ga naar margenoot+ Potereat sanè miraculum istud homines sceleratos arguere facinorum suorum, & ab eis vindictam reposcere,Ga naar margenoot+ perinde ut olim vox sanguinis justi Abel clamavit ad Deum de terra, quae susceperat sanguinem ejus. Sed haec erat hora ipsorum & potestas tenebrarum. Atque hoc quidem modo hi, quos diximus, in templo ante Altaria vulnerati, necatique dirâ lanienâ conciderunt, tanquam victimae quaedam mactatae, Deoque oblatae. Insultantibus nihilominus istis insanis mi- | |
[pagina 29]
| |
litibus atque in has voces prorumpentibus. Ita vos docebimus Monasticas gestare cappas. Hoc, inquam, modo, in loco sacro atque in Ecclesia interempti martyrioque affecti sunt isti Confratres nostri Cartusiani ad similitudinem quodammodo & imitationem quorumdam Sanctorum (quamquam illis nequaquam in vitae sanctitate comparandi) quos Historiis proditum est similiter in templo gloriosè occubuisse & Martyrii palmamGa naar margenoot+ consecutos, non solùm ob Fidem, sed etiam propter justitiam aliasque virtutes. Et quidem de Zacharia Christus ait, ipsum occisum inter templum & altare; sive ille fuerit pater S Joannis Baptistae (quemadmodum volunt Graeci omnes Patres, ut Cyrillus ad Collosyrium, Origenes homilia 26. in Matt. Basilius homilia de Nativitate, Gregorius Nyssenus de Nativitate, Epiphanius de vitis Prophetarum) sive Zacharias unus ex duodecim Prophetis, ut videtur Chrysostomus sentire in homilia de Nativitate S. Joannis Baptistae Tom. 2. Quam sententiam nonnulli probant, ut Ribera in caput 1 Zachariae scribens; sive ut magis placet Hieronymo in caputGa naar margenoot+ 23. Matth. Zacharias filius Joaïdae, de quo Lib. 2. Paralip. cap 24. Deinde si credimus Abdiae, S. Matthaeus ApostolusGa naar margenoot+ & Euangelista in ipso altari interfectus est, propter Virginitatem, quàm Deo per votum dicatam & consecratam servandam esse, nec per matrimonium violari posse docebat; ita ut Hyppolitus in libello de duodecim Apostolis scribat, S. Matthaeum factum victimam virginitatis. Quid? nonne de S. Stephano Papa & Martyre legitur in Martyrologio Romano dieGa naar margenoot+ 2. Augusti, quod in persecutione Valeriani, dum Missae Sacrificium perageret, supervenientibus militibus ante altare intrepidus & immobilis caepta mysteria perficiens, in sede sua decollatus sit? Praeterea S Fredericus Episcopus Trajectensis (deGa naar margenoot+ quo in Martyrologio Romano 18 Julii) Martyrio | |
[pagina 30]
| |
Ga naar margenoot+ occubuit propter reprehensum adulterium, in templo peracto sacrificio à duobus sicariis, abditis in sacri viri viscera sicis in Oratorio S. Joannis Euangelistae crudeliter interemptus: ut vitae ipsius historia apud Surium testatur. Ga naar margenoot+ Denique S. Thomas Archiepiscopus Cantuariensis, ob defensionem justitiae, & Ecclesiasticae immunitatis, impiorum hominum factione in Basilica sua gladio percussus, occubuit; uti habet Martyrologium Romanum 29. Decembris cerebroque primum è capite in faciem ejus defluente, deinde cum sanguine per pavimentum sparso Martyrii coronam adeptus est, ut refertur in Vita ejus, quàm Eduardus contemporaneus illius edidit. Ga naar margenoot+ Sed & illud potissimum hoc loco observandum, istud fuisse ingenium potissimum haereticorum, à quibus similia olim in loco sacro perpetrata sunt, ut nimirum in templo atque in ipso adeo Altari Sacerdotes catholicos, quales nostri fuêre Carthusiani, occiderent; docent namque hoc antiqua exempla. Ga naar margenoot+ Sic enim S. Polychronius Presbyter tempore Constantii Ariani Imperatoris cum ad altare Missas ageret, invasus est ab Arianis & jugulatus; ut habet Martyrologium Romanum 6. Decembris. Sic Alexandriae ab Arianis Catholici dum in Ecclesia Synaxim agerent, diverso mortis genere interempti sunt, & alii sagittis, fustibus alii & calcibus elisi coronam Martyrii perceperunt; quorum Martyrum fit mentio in Romano Martyrologio 28. Januarii. Facta est autem ista strages à Syriano militiae Duce Ariano, qui veniens Alexandriam, ex improviso intempesta nocte, populo in Ecclesia cum Episcopo pernoctante in orationibus, quinque armatorum millibus (ut auctor est Nicephorus l. 8. hist. Eccl. c. 6.) cinctam irrupit in Ecclesiam, & tam nefandas & horrendas caedes Clericorum, Virginum, & laïcorum ejus milites fecerunt, ut superent omnem barbariem. | |
[pagina 31]
| |
Praeterea 13. Maii in Martyrologio fit commemoratio plurimorum Martyrum, qui ab Arianis in Ecclesia Theonae occisi sunt, de qua clade Catholicis illata per Lucium Pseudo-Episcopum Arianum agit B. Greg. Nazian. in Orat. in laudem Heronis, & Theodoretus l. 4. hist. Eccl. c. 19. 20 & Nicep. l. 11. c. 25. & 28 Atque in hoc postremo capite refert quam obscoena, foeda, nefanda & abominanda in throno Ecclesiae & sacro altari ab Arianis perpetrata sint.Ga naar margenoot+ Er quemadmodum isti, quos diximus, ab Arianis, ita à Donatistis haereticis in Africa S. Maximianus vel Maximinianus in Basilica sub altari, quo confugerat, eodem supra se fracto, ejusque lignis aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter caesus, totum illum locum (sacrum) sanguine opplevit, ut loquitur S. Augustinus lib. 3. contra Cresconium cap. 43. Qui eadem refert in Epistola 50. ad Bonifacium Comitem his verbis. Supradictum (ait) Episcopum Vagiensem (Maximianum) stantem ad Altare irruentes horrendo impetu & furore crudeli, fustibus, & hujuscemodi telis, lignis denique ejusdem Altaris effractis immaniter ceciderunt; pugione etiam percusserunt in inguine, quo vulnere sanguis effluens eum exanimem redderet, nisi ei ad vitam major eorum saevitia profuisset, &c. Insuper Optatus Milevitanus lib. 2.Ga naar margenoot+ contra Parmenianum scribit, Diaconos Catholicos à Donatistis irruentibus in Ecclesiam, super altare occisos, idque praesentibus & jubentibus ipsorum Donatistarum Episcopis, qui Martyres celebrantur 9. Februarii in Romano Marryrologio sub nomine Primi & Donati. Similia fecerunt Eutychiani haeretici, à quibus narrat Euagrius lib 2. cap 8. Hist. Eccl. & Nicephorus lib. 15. cap. 16 Sanctum Proterium in Ecclesia in baptisterio trucidatum, dilaniatum, & plusquam belluinaGa naar margenoot+ feritate tractatum. Quod facinus, pręsertim in loco sacro admissum, his verbis exaggerant Episcopi AEgypti in Epistola ad Imperatorem Leonem, quae recitatur ab Euagrio in dicto cap. 8. lib. 2. & Nice- | |
[pagina 32]
| |
phoro cap. 17. libri 15. Beatus Proterius (aiunt) nihil aliud facere poterat, quàm ut eorum qui ad necem illi inferendam accurrebant effugeret impetum, ad venerandum & sacrosanctum se reciperet baptisterium, quem locum maximè omnium etiam barbari & agrestes, qui venerationem & cultum ejus ignorant, violare extimescunt. At isti nec in incontaminato quidem illo templo Proterium salvum esse passi sunt, neque sanctimoniam aut religionem vel loci vel temporis reveriti (solennis enim dies Festus Paschatis tum celebrabatur) sed neque reformidantes Sacerdotii dignitatem, quae inter Deum & homines mediatrix est, innocentem occidunt, crudeliterque cum aliis sex è medio tollunt &c. Sic illi. Sed ad Historiam nostrorum Martyrum Cartusianorum revertamur. |
|