Historica relatio duodecim martyrum Cartusianorum qui Ruremunde in ducatu Geldriae agonem suum feliciter compleverunt
(1753)–A. Havens– AuteursrechtvrijCaput V.Qua crudelitate & contumelia saevitum sit in alios quosdam.
PRaedicti D. Joannis Leodiensis necem truculantem subsecuta est excarnificatio; vel, ut verius dicam,Ga naar margenoot+ Martyrium D. Joannis Leewis, quem miles unus crudelis ferociter invasit, sciscitans valdè importunè, ubinam essent thesauri. Illoque affirmante verè non esse sibi argentum & aurum, nihilque de thesauris sibi constare, cùm homo improbus magis instaret & urgeret, duo ex nostris Religiosis qui astabant, vdelicet Joannes Asz Sacerdos, & Joannes Gressenech Diaconus, videntes Confratri suo paratum malum ab homine insano, commiseratione quadam commoti, dulci sermone aggrediuntur militem, & verbis blandissimis rabiem ejusGa naar margenoot+ lenire conantur, scientes scriptum esse: Responsio mollis frangit iram. Eia (inquiunt) amice bone, parce & ignosce nobis: quemadmodum Frater noster dicit, ita se res habet. Nemo nostrûm habet vel dare potest, quod à nobis exigitis. Quibus precibus & verbis mansuetissimis ille etiam magis exacerbatus: Scio, ait, quid sit, estis confoederati; & conjurastis simul, ne proferatis thesauros & pecunias quas | |
[pagina 25]
| |
requirimus. Dixit, & ecce homo, humanitatis omnis & probitatis expers, sica in pectus defixa, eum non interemit solùm, verum etiam dum adhuc animam ageret in templo, quidam ex sicariis videns illum adhuc ducentem spiritum: En (inquit) ut hiat, ut palpitat Monachus iste, procaciter insultans morienti; quod in Turcis atque Tartaris jure reprehendas O cor durum & insensatum! Utinam saperes & intelligeres & novissimaGa naar margenoot+ provideres; quia cor durum malè habebit in novissimo! Sed istud odium Monachorum peperit praeclarum illud Pseudo-Euangelium, quod plenis buccis crepant, & ipsi Monachi Apostatae, ut servirent libidini suae invexerunt, atque impurissimo corde & ore evomuerunt; praeclarè insistentes vestigiis majorum suorum & antecessorum haereticorum, aemulantesque mores & ingenium Arianorum & Donatistarum, ut suo loco demonstrabimus. Hoc igitur sic interfecto, neque illis parcitum est,Ga naar margenoot+ quos retuli jam dicto D. Joanni Leewis astitisse & pro eo fuisse deprecatos. Nam alter, videlicet D. Joannes Asz sinistro brachio transfixo corruit in terram, atrociter vulneratus: quem & alius quispiam pari crudelitate in templum superveniens, atque huc illucque circumspiciens, dum videt inter alios religiosos miserè trucidatos, hunc jacentem in terra semi-vivum, ac penè exanimem, atque moribundum; Eia (ait) digna factis praemia tulistis Monachi; & simul, nescio quo vel malleo militari, vel nodoso fuste, aut simili re, secundo ac tertiò ita caput ferit miseri Religiosi, ut sanguine copiosissimè manante, deliquium animi pateretur, omni usu sensuum destitutus. Interim statim ad se rediens, & paululum sui compos factus, orabat Dominum, ad mortem sese comparans. Interrogatus postmodum (nam morti subtractus, aliquamdiu postea supervixit) quid animi habuisset, & quomodo fuisset affectus, in ista extrema necessitate constitutus, respondere solet & dicere: | |
[pagina 26]
| |
Ga naar margenoot+ In tanta miseria & discrimine dum versarer ego (quod tamen absque arrogantia dictum velim) caepi me animamque meam Deo commendare, & orare quantum & quomodo potui, cogitans dictum illud Christi, quod venit hora ut ex hoc mundo transeam ad Patrem. Itaque animadvertensGa naar margenoot+ quidam ex satellitibus, cernensque me labia moventem, calcem bis in faciem impegit, his verbis usus, Siccine perverse Monache orare necdum cessas? Ego verò quo me tunc miserum verterem? foris pugnae, intus timores. O bone Jesu! (dicebam) O si ocius liberes & expedias me ab hisce malis, sive per vitam sive per mortem, secundum quod placitum est ante te. Sic me ingemiscente saepius, altiusque suspiria attrahente, tandem nobilis quidam Germanus (ut videbatur) ex illo hostium exercitu ingressus in templum, quadam humanitate commotus, miserè excruciatum & penè natantem in sanguine in pedes erexit, & per medios hostes clamantes (Tolle, tolle Monachum, irrue in eum, & interfice Monachum) eduxit extra monasterium in aede cujusdam civis; ubi sic servatus sum, ut tamen necesse fuerit Capitaneo, qui in istis aedibus versabatur, centum coronatos numerare, nihil penitus exigente nobili illo, qui tam insignem humanitatem erga me declaraverat. Haec uti retulimus, ex ore illius acceperunt ii cum quibus postea curatus in Cartusia Coloniensi, piè ac religiosè vixit. Atque ita quidem praefatus Joannes Asz tractatus & exagitatus fuit. Alteri verò, quid acciderit, qui similiter astabat (ut dictum est) quando nefarius miles D. Joannem Leewis adoriebatur, & quo pacto vita ipsi erepta sit, breviter exponam. Nomen ei erat, quemadmodum paulò ante dixi,Ga naar margenoot+ Joannes Gressenich. Qui cùm, sicut narratum est supra, placidè, blandiloquente oratione, saevitiam illius, quem diximus Joannem Leewis occidisse, inflectere frustra conaretur, accepit & ipse ab eo plagam mortiferam, in dorso tam horrendè laesus, ut ferrum interiora omnia ad pulmonem usque pervaderet. Delatus tamen aegrè est, ipse valde aeger in Maseyck, quod est | |
[pagina 27]
| |
oppidum vicinum in ditione & Episcopatu Leodiensi, ibidemque in Conventu Cruciferorum, frustra chirurgorum operâ adhibitâ, aliquot post dies discessit è vita. |
|