Historica relatio duodecim martyrum Cartusianorum qui Ruremunde in ducatu Geldriae agonem suum feliciter compleverunt
(1753)–A. Havens– Auteursrechtvrij
[pagina 22]
| |
Caput IV.Quam sacrilega barbaries in Ecclesia perpetrata sit, trucidatis aliquot crudeliter ante summum altare Monachis, aliis graviter vulneratis.
HIs in Monasterio sceleratè admissis, involant sacrilegi in templum, & in ipsum sacrum templiGa naar margenoot+ chorum, in quo quam immaniter & irreverenter sint grassati, quis absque lachrymis referat? quis dabit capiti meo aquam & oculis meis fontem lachrimarum, ut plorem die ac nocte interfectos meos in templo? adeoque in ipsis ferè summi altaris gradibus occisos, ibi enim defixi ac provoluti in terram jacebant dediti orationi, mortemque expectantes, aut potius gaudium de tantâ gratiâ & tam excellenti beneficio Martyrii; ipsisque congratuler, utpote translatis de mortead vitam; de miseria hujus vitae temporalis ad beatam vitam & immortalem in caelis, atque ex Ecclesia militante ad triumphantem Ecclesiam, denique de gradibus altarisGa naar margenoot+ materialis ad altare aureum quod est ante tronum Dei & Agni, in templo quod est Dominus Deus omnipotens & Agnus, quemadmodum in Apocalypsi dicitur. Neque enim truculentos istorum nefariorum hominum animos, vel sacratus Deo locus, vel Reliquiarum Sanctarum, adeoque nec ipsius Vener. Sacramenti reverentia commovere, neque omnia Ecclesiae ornamenta jam erepta, quae & plurima & pretiosa erant, potuerunt explere; quò minus sacrilegas manus in ipsos quoque Christos Domini extenderent. Igitur calicibus sacris ablatis, multaque praeda rerum Deo consecratarum ex templo monasterioque accepta, cum necdum posset ipsorum saturari aut crudelitas aut cupiditas, gravius etiam inclamarunt, & | |
[pagina 23]
| |
magna contentione plura exegerunt & extorquere conati sunt à Religiosis ante summum altare prostratis. Qui cum responderent se nihil quod supersit novisse, rogarentque ut vel nudos, rebusque omnibus exutos & spoliatos, solâque vitâ donatos ejicerent; illi immanissimi furoris oestro perciti, ac diris juramentis se devoventes vociferabantur, nisi latentes thesauri proferantur in lucem, se omnibus ad unum & singulis vitam laqueo erepturos. Quas voces ultro citroque eundo & redeundo aliquoties ingeminantes, tandem à minis & verbis ad verbera scelerati progrediuntur. Et extractum è medio aliorum quemdam DiaconumGa naar margenoot+ Henricum Wellenium ante se statuunt, eique verbis insultant. Tu vafer juvenis (ajunt) Tu nosti utique, Tu monstrabis nobis, quas investigamus pecunias. Quo respondente, id quod res erat, nihil se prorsus scire: en scelestus quidam, adacto in pectus ejus pugione, crudeliter in ipso choro ante altare summum cum de medio sustulit. Porrò non procul inde erat similiter sacro ordineGa naar margenoot+ Diaconatûs insignitus Nicolaus Gangelt. Is ex improviso globulum venenatum ex ictu sclopeti in manus suas, quas more supplicum in caelum tendebat excipiens, timore correptus in terram corruit, latuitque aliquamdiu sub revolutis super faciem vestimentis suis, usque dum venirent qui ipsum sub alieno habitu captivum abduxerunt cum D. Joanne Trajectensi, qui & ipse graviter bipenni in capite laesus, & altero brachio sauciatus fuit. Utrique autem vita servata est; cùm pro unius relaxatione viginti floreni, pro alterius decem penderentur. Cum sacrilegi eo dementiae pariter & audaciae devenissent, ut pro nihilo ducerent innocentem sanguinem effundere, etiam adoriuntur spe thesauri alicujus obtinendi, impellente eos avaritiâ, & concepto in Monachos odio Religionis causâ, adoriuntur inquam D. Guilhelmum Wellenium Procuratorem Domûs, qui | |
[pagina 24]
| |
cùm non posset nec vellet dare quod diri exactores postulabant; furore accensi, bipenni validé vibrata caput ferè per medium secant, & paulò post semi vivum de Ecclesia extractum in plateis glande plumbeâ trajiciunt. Ga naar margenoot+ Deinde impetum faciunt in D. Joannem Leodiensem, & trajecto ejus femore ictu sclopeti in terram prosternunt, ac tam diu bellicis instrumentis caput ejus contundunt, donec post longam cum morte conflictationem, spiritum Deo creatori suo redderet, in aeternum victurus in gloria. |
|