Historica relatio duodecim martyrum Cartusianorum qui Ruremunde in ducatu Geldriae agonem suum feliciter compleverunt
(1753)–A. Havens– AuteursrechtvrijCaput II.Quanto furore, occupatâ civitate Ruraemundensi ingressi sint milites Haeretici monasterium Cartusianorum, & quam inexplebili avaritia per furtum & latrocinium pecuniam & thesauros Ecclesia extorquere conati sint, & de causa Martyrii.
ANno igitur Domini sesquimillesimo septuagesimo secundo, die vigesimo tertio Julii, milites haeretici duce Principe Orangię Guilhelmo Comite Nassovio Ruraemundam Geldriae Ducatûs civitatem invaserunt, & quod in ipsa oppugnatione, quosdam ex suis amisissent, acriter in Religiosos praesertim, crudelitatem suam propter odium Fidei Catholicae exercuerunt. Aberat tunc in ipsa invasione (paulò enim ante discesserat) primus ejus urbis Episcopus Reve- | |
[pagina 16]
| |
rendissimus Guilhelmus Lindanus virtute & doctrina clarissimus, quem si furiosus miles invenisset, multa in eum crudelitatis exempla, ut quidem verisimile est edidisset. Cujus Bibliothecam optimis libris undique, conquisitis, plerisque perantiquis & necdum in lucem editis instructissimam hostes discerpserunt, atque vastaverunt, multis libris laceratis, distractis, & in varia loca integris plaustris divectis. Omissis autem eis quae alibi diximus in ista vastatione designata esse, veniam ad Cartusianos nostros; in quos sanè horrendum in modum incurrerunt partim inveterato in monachos odio, partim pecuniae inexplebili cupiditate accensi. Quo non mortalia pectora cogis auri sacra fames? Vox & clamor illis in ore frequens nummos & pecuniam postulantibus, instar furum & latronum. Quorum exempla imitari, & ejusmodi scelera & sacrilegia committere, ipsos Lutheri pseudo - Euangelium docuerat, quemadmodum olim Ariani (ut in vita S. AntoniiGa naar margenoot+ scribit B. Athanasius) in Catholicos atrociter saevierunt, non solùm eos exquisitis tormentis excruciatos ad mortem rapientes; sed etiam Ecclesiarum facultates sacrilegè diripientes; & Catholicos, praesertim sacerdotes & monachos, qui aut fidem & religionem, aut patrimonium Christi prodere nolebant, martyrio afficientes. Sicut non tantum ab Arianis factitatum esse, verùm etiam à Donatistis ex D. Augustino & Optato Milevitano alio loco demonstrabimus. Hi enim similiter Ecclesias spoliarunt & sacra prophanarunt, atque in servos & ancillas Dei sceleratas & impuras manus injecerunt. Denique testis est Prudentius, & D. Ambrosius, aliique percelebres auctores, quomodoGa naar margenoot+ olim Decius tyrannus S. Laurentium ad tradendos Ecclesię thesauros impellere conatus sit, & quia Sanctus Levita aurum Ecclesiae maluit erogare pauperibus, quam persecutori reservare (ut utar verbis B. Ambrosii lib. 2. offic. cap. 28) pro singulari suae interpretationis vivacitate sacram acceperit martyrii coronam. Et rectè | |
[pagina 17]
| |
quidem Ambrosius hoc modo loquitur: non enim martyremGa naar margenoot+ Christi paena, sed causa facit, ut auctor est D. Augustinus pluribus in locis, praesertim Epistola 61.Ga naar margenoot+ ad Dulcitium, & Epistola 167. ad Festum, & lib. 3. contra Cresconium cap. 47. atque concione 2. in Psal. 34. denique in praefatione Psalmi 43. Porrò causa martyrii, teste S. Thoma 2. 2. Quęst.Ga naar margenoot+ 124. non tantum est fides, sed justitia, veritas, religionis monasticae professio, omniumque virtutum opera, quatenus in Deum referuntur. Sunt enim quędam fidei protestationes. Nam neque D. Joannem Baptistam, neque S. Lambertum Leodiensem Episcopum fidei professio martyrem fecit, sed sceleris adulterii libera redargutio. Et Ecclesia S. Fredericum Episcopum Trajectensem martyrem celebrat, ea de causa quod sicut & Joannes Baptista hic coarguit Regem Ludovicum ob introductam pellicem consanguineam, cujus artibus missis sicariis occisus est, ut ait Baronius in Martyrologio 18. Julii. Praeterea Angli sanctum Elphegum venerantur ut martyrem, de quo in Martyrologio Romano ita habetur 19. Aprilis. Cantuariae in Anglia sancti Elphegi Episcopi & Martyris. Hic tamen non fidei confessionis causa, vel testandae veritatis, sed tantùm caesus sit, eò quod barbari aurum, quod poscebant, apud ipsum non invenissent. De qua re consultus S. Anselmus à Lantfranco, respondit se firma ratione novisse, Elphegum Martyrem esse, eò quod pro justitia occubuisset. Haec Edinerus in vita S. Anselmi Cantuariensis Episcopi. Insuper celebratur in Ecclesia die 3. Septembris Natalis sanctorum Martyrum Aigulphi Abbatis Lerinensis & sociorum Monachorum, qui praecisis linguis, oculisque effossis gladio obtruncati sunt. In illorum verò Actis, quae Surius, ut Baronius loquitur, sincerè descripta refert, legitur: Sanctos illos à duobus pseudo-Monachis invidiae stimulis agitatis, quibus | |
[pagina 18]
| |
exosa erat observantia disciplinae monasticae, gravia passos esse, ad eamque rem usos operâ cujusdam Nummoli principis, hominis impii & avari, qui ad monasterium ab illis accersitus, cupiditatis flammâ incensus & praedâ inescatus, coepit à singulis pecunias extorquere. Negant illi sibi aliquid pecuniarum esse, utpote qui ex vitae instituto, quod professi fuerant, nihil omnino proprii possiderent. Ille verò hac sua spe frustratus recipiendi pecunias, ipsa bona Monasterii invadit ac dirupit, cunctaque quae impia ac scelerata cupiditas suadebat avehit. Post quod factum Beatus Aigulphus & socii variis atrocibusque suppliciis affecti, & extra Monasterium per vim & improbitatem dictorum pseudo-Monachorum per fluctus marinos abrepti & avecti, post multas contumelias & cruciatus capite caesi sunt; quos, ut dixi, Ecclesia uti Martyres colit, quamvis non ob fidem, sed ex malitiâ occisi eorum, qui virtutem & sanctitatem vitae monasticae oderant. Sed his praemissis de causa Martyrii, prosequamur Historiam Martyrum nostrorum Cartusianorum Ruraemundensium. |
|