riae illico manus admoveretur. Cum autem duobus post annis ecclesia denuo a peritis viris examinata esset, imminentius discrimen significatum est, quum muri fere pedem (25 centimètres) a perpendicula recessissent. Quamobrem anno 1854 ab urbis moderatoribus constitutum est ut, clausis valvis, fideles a templi accessu arcerentur. Neque per illud tempus amplissimus decanus, hujus paroeciae parochus trigesimus primus, et membra fabricae ecclesiae officiis defuerunt, Eorum cura summa insignis e liberalibus fidelium donis collecta fuit, quae ad omnia resarcienda fere sufficere dicebatur. Verum ita graves visi sunt templi defectus, ut nemo peritus, rebus diligenter perspectis, ejus restaurandi curam suscipere vellet, imo omnem operam incassam fore, neque omnino conservari posse Ecclesiam communi consensu affirmarent. Quo factum est ut ipsi fideles, diligentes decorem domus Dei et locum habitationis gloriae ejus, novas excitandas esse Deo aedes haud obscure significarent; in quem finem tum hujus paroeciae fideles tum multi ex urbis incolis eleemosynas elargiri, alii continuis donis, quae singulis hebdomadibus a piis personis colligebantur, alii alia industria expensis subvenire; denique sortitio quaedam (quam loteriam dicunt) instituta est, ex qua, quorundam notabilium civium
sollicitudine, haud exigua pecunia fuit redacta.
Denique ex urbis aerario 8000 florenorum, ex provinciae 6000, ex regni 7000 sunt erogata. Atque ita, multis in hoc egregium ad Dei honorem opus conspirantibus, novum templum, a Do Cuypers architecto delineatum, ac summa 63,890 florenorum a Do Bremke redemptum, destructâ veteri ecclesiâ, eodem loco aedificari coeptum est, cujus primarius lapis tertio ante idus Majas 1857 ab Illustmo et Revermo Antistite diaeceseos Ruraemundensis positus est.
Faxit itaque benignissimus Deus, ut hoc templum, ad gloriam suam, ad fidelium bonum, ad posterorum utilitatem exstructum, uberrima omnibus benefactoribus fiat seges coelestium gratiarum, quibus perpetuo adjuti, pro templo hoc manufacto in aeterna tabernacula recipi mereantur.