Judas de verrader(1714)–Joan de Haes– Auteursrechtvrij Vorige Volgende [pagina XIV] [p. XIV] In Judae proditionem Carmine descriptam a Joanne Hasio. INaudita, nefanda proditoris Judae perfidia; aere Christus ipse Parvo venditus, osculique ficti Fallaci sub imagine execrandae Turmae traditus; Innocentia, eheu! Caeco oppressa tyrannidis furore; Ac tandem sceleris dolore pressus Dirus perfuga, Numinisque laesi Tortus verbere, consciaeque mentis, Infami laqueo inplicatus; atque [pagina XV] [p. XV] De prona arbore pendulum cadaver; Et quae crimina foeda, quosque fructus Auri sacra parit fames avaris; Haec sunt, quae pia versibus politis HAS I dextera pingit hac tabella. Et quisquam calamo magis diserto Magisque artifici exprimat nefandam Judae perfidiam, colore vivo, Quam cujus patrimonium scelesti Surreptum alterius dolis Iudae & Manu sacrilega, orba matre carâ Innocentia lacrimatur ipsa? CORN. VAN ARCKEL. Vorige Volgende