Het paradys der geestelijcke en kerckelijke lof-sangen, op de principaelste feest-dagen des gheheelen jaers
(1679)–Aegidius Haeffacker– AuteursrechtvrijPsalmus 115.CRedidi, propter quod locutus sum: ego autem humiliatus sum nimis. Ego dixi in excessu meo: Omnis homo mendax | |
[pagina 799]
| |
Quid retribuam Domino: pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam: & nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam eoram omni populo ejus: pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus. O Domine, quia ego servus tuus: ego servus tuus, & filius ancillae tuae. Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis: & nomen Domini invocabo. Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus: in atriis domus Domini, in medio tui Jerusalem. Gloria Patri, & Filio, &c. | |
Psalmus 116.LAudate Dominum omnes gentes: laudate eum omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus: & veritas Domini manet in aeternum. Gloria Patri, & Filio, &c. | |
Psalmus 131.MEmento Domine David: & omnis mansuetudinis ejus. Sicut juravit Domino: votum vovit Deo Jacob. Si introiero in tabernaculum domus meae: si ascendero in lectum strati mei. Si dedero sommum oculis meis: & palpebris meis dormitationem. Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino: tabernaculum Deo Jacob. | |
[pagina 800]
| |
Ecce audivimus eam in Ephrata: invenimus eam in campis silvae. Introibimus in tabernaculum ejus: adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Surge Domine in requiem tuam: tu & arca sanctificationis tuae. Sacerdotes tui induantur justitiam: & sancti tui exultent. Propter David servum tuum: non avertas faciem Christi tui. Juravit Dominus David veritatem, & non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Si custodierint filii tui testamentum meum: & testimonia mea haec, quae docebo eos. Et filii eorum usque in saeculum: sedebunt super sedem tuam. Quoniam elegit Dominus Sion: elegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi: hîc habitabo, quoniam elegi eam. Viduam ejus benedicens benedicam: pauperes ejus saturabo panibus. Sacerdos ejus induam salutari: & sancti ejus exultatione exultabunt. Illuc producam cornu David: paravi lucernam Christo meo. Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem efflorebit sanctificatio mea. Gloria Patri, & Filio, &c. |
|