Het paradys der geestelijcke en kerckelijke lof-sangen, op de principaelste feest-dagen des gheheelen jaers
(1679)–Aegidius Haeffacker– Auteursrechtvrij
[pagina 35]
| |
DUlcis Jesu, dulce nomen, dulcis Dei genetrix:
| |
[pagina 36]
| |
Dulce coelum, dulce solum, dulce mortis gaudium,
Dulcis natus, nobis datus dulcis Dei Filius,
Dulcis thorus, dulcis chorus, & dulce praesepium.
Dulcis thorus, &c.
Pulchrum numen, pulchrum lumen noctis in solatium:
Pulchrum flamen, pulchrum stramen, & pulchrum palatium:
Antrum pulchrum, pulchrum fulcrum, & pulchrum tugurium:
Pulchrae cunae, ut lux lunae: sed puellus pulchrior.
Pulchrae cunae, &c.
Salve virgo, salve virga quae de Jesse floruit:
Salve nate, nobis date, quem Maria genuit:
Felix tellus, quae per vellus, roro coeli maduit:
Felix homo, qui pro pomo vitae panem accipit.
Felix homo, &c.
| |
[pagina 37]
| |
Jesu veni, flatu leni cor nostrum refrigera:
Carnis estus, orci quaestus, cessent mundi praelia:
Cor devotum te vult totum, nam tu solus omnia.
Ergo veni, simus pleni fontis tui copia.
Ergo veni, &c.
Pie Jesu qui pro esu mali per te vetiti,
Nudus nasci, lacte pasci, voluisti perpeti:
Da salutem, per virtutem, qua polles divinitus,
Ut hic donum, illic bonum, acquiramus coelitus.
Ut hic, &c.
Tuus fletus, Jesu laetus maestum mundum recreans,
Ejulatus tuus gratus, Patri nos concilians:
Sed da vere tecum flere causam mali, crimina:
Ut post mortem caeli sortem nobis des in saecula.
Ut post, &c.
|
|